CLARISSIME DOMINE,
Quocunque animo legam has Epistolas, sive ut seriò examinen, sive magis ut oblecter, tantoperè mihi satisfaciunt, ut non modo nihil inveniam quod debeat reprehendi, sed nequidem etiam in rebus tam bonis facilè iudicem quid præcipuè sit laudandum. Est enim in illis puritas elocutionis, tanquam in humano corpore valetudo, quæ scilicet ex eo maximè credenda est optima, quod nullum relinquat sui sensum. Est insuper elegantia et venustas, tanquam in perfectè formosa muliere pulchritudo, nempe quæ non in hac aut illâ re, sed in omnium tali consensu et temperamento consistit, ut nulla designari possit eius pars inter cæteras eminentior, ne simul aliarum malè servata proportio imperfectionis arguatur. Sed veluti singulæ pulchritudinis Clerselier I, 463 partes, inter nævos et defectus formarum quas videre consuevimus, facilè distinguuntur, atque harum nonnullæ interdum tanta laude dignæ sunt, ut hinc optimè, quantò maiora essent formæ omnibus numeris absolutæ merita, si quæ talis reperiretur, æstimemus ; non dispari ratione, si ad aliorum scripta mentem converto, plurimas sæpe in illis virtutes orationis enumero, nempe quorumdam vitiorum mixtura distinctas. Et quoniam illæ etiam ibi suis laudibus non carent, hinc maximè percipio, quantò pluris AT I, 8 hîc faciendæ sint, ubi puræ existunt. Apud alios enim sicubi verba lectissima, curioso ordine disposita, et liberali stilo profusa, non parum auribus fortassè satisfaciant, ibidem ut plurimùm sensus humilis, et in vastâ oratione dispersus, attenta ingenia frustratur. Si contra significantissimæ dictiones, nobilium cogitationum abundantiâ, mentes capaciores interdum oblectent, easdem presso et subobscuro stilo sæpius fatigant. Si qui vero inter hæc extrema medium tenentes, verum sermonis institutum in puris rebus exprimendis rigidiùs observent, tam austeri sunt, ut à delicatis non amentur. Si qui denique in salibus et iocis teneriores musas exerceant, illi ferè omnes vel in vocum exoletarum fictâ maiestate, vel in peregrinarum strepitu, vel in novarum mollitie, vel in ridiculis æquivocis, vel in cogitationibus poëticis, falsisque rationibus et puerilibus argutijs malè collocant orationis venustatem. Atque hæ nugæ severioris notæ hominibus non aliter placere possunt, quam histrionum ineptiæ, aut gesticulationes simiarum. In his autem Epistolis, et elegantissimæ orationis ubertas, quæ sola implendis lectorum animis posset sufficere, vires argumentorum non dissipat, nec obruit ; et sententiarum dignitas, quæ se proprio pondere facilè sustineret, nullâ premitur inopiâ dictionum ; sed cogitationes altissimi spiritus, atque à plebe semotæ, verbis in ore hominum frequentibus, et longo usu emendatis, accuratissimè exprimuntur : atque ex tam fœlici rerum cum sermone concordiâ, faciles quædam gratiæ exurgunt, Clerselier I, 464 ab ascititijs illis, quibus vulgus decipi solet, non minus diversæ, quam AT I, 9 formosissimæ puellæ color ingenuus, à minio et cerussâ prurientium vetularum. Et hæc quidem de elocutione dicta sint, quæ sola fere in hoc scribendi genere esset spectanda, nisi hæ litteræ aliquid altius saperent, quam quæ vulgo mittuntur ad familiares. Quia verò sæpius non minora tractant argumenta, quam ipsæ conciones quæ ab antiquis oratoribus publicè habebantur, quædam dicenda sunt de eximiâ illâ persuadendi scientia, quæ requiri solet ad eloquentiæ complementum. Hæc verò apud alios habuit etiam suas virtutes et sua vitia. Nam primis et incultis temporibus, antequam ulla fuissent adhuc in mundo dissidia, et cum lingua candidæ mentis affectus non invita sequebatur, erat quidem in maioribus ingenijs Divina quædam eloquentiæ vis, quæ ex zelo veritatis et sensus abundantiâ profluens, rudes homines ex sylvis eduxit, leges imposuit, urbes condidit, eademque habuit persuadendi potestatem simul et regnandi. Sed paulò post illam apud Græcos et Romanos fori contentio et concionum frequentia corrupit, dum nimis exercuit. Transmisit enim ad vulgares homines, qui, cum aperto Marte, et solius veritatis copijs, auditorum animos vincere desperarent, confugiebant ad sophismata, et inanes verborum insidias, quibus etsi non rarò incautos fallerent, non meliori tamen iure cum prioribus de Oratoriâ laude contendebant, quam proditores, de verâ fortitudine, cum animosis militibus. Et quamvis fucatas suas rationes aliquando etiam ad veritatis patrocinium adhiberent, cum tamen præcipuam artis gloriam ponerent in deterioribus causis sustinendis, AT I, 10 in hoc illos fuisse miserrimos puto, quod Optimi Oratores esse non potuerint, quin mali homines viderentur. Hic vero Balzacius quæcumque dicenda suscipit, tam validis rationibus explicat, et tam grandibus exemplis illustrat, ut maximè admirer quandam in eius stilo vehementiam, et naturæ impetum, curiosâ arte non frangi, sed inter elegantias et ornatum Clerselier I, 465 ætatis ultimæ, prioris eloquentiæ vires et maiestatem retinere. Neque enim abutitur ille simplicitate lectoris, sed ijs uti solet argumentis, quæ licet tam perspicua sint, ut apud vulgus facilè inveniant fidem, sunt nihilominus tam solida et vera, ut quo maiori quisque ingenio est, eò certiùs ab illo convincatur, idque potissimùm quoties non alia probat, quam quæ sibi prius ipse persuasit. Quamvis enim paradoxa veris interdum rationibus adornari posse non ignoret, periculosasque veritates aliquibus in locis prudentissimâ arte declinet, est tamen in eius scriptis generosa quædam libertas, quæ satis indicat illum nihil ægriùs sustinere, quam mentiri. Hinc, si quando vitia nobilium describenda suscipiat, non servili potentiæ metu, si virtutes, nullâ animi malignitate à vero dicendo prohibetur. Si vero de seipso sermonem instituat, nec corporis morbos et naturæ imbecillitatem exponendo, contemptum, nec meritas ingenij sui laudes non dissimulando, invidiam reformidat. Quod non ignoro à multis primo intuitu in deteriorem partem sumi posse ; Vitia enim tam frequentia sunt hoc sæculo, et virtutes tam raræ, ut quotiescunque idem effectus potest ad honestam, vel turpem causam referri, de illo non dubitent AT I, 11 mortales, iuxta id quod sæpius accidit, iudicare. Quisquis autem animadvertet eundem Balzacium, non bona tantum, sed mala etiam, tum sua tum aliena, in scriptis suis liberè declarare, nunquam profectò rebitur, adeò diversos in eodem homine mores existere, ut modò dedecora aliorum per malignam temeritatem, modò rectè facta per timidam adulationem divulget, modo etiam infirmitates suas per quandam animi vilitatem, modò egregias dotes per cupidinem inanis gloriæ describat : Sed potius illum hæc omnia, tantùm quia talia esse sentit, ex amore veritatis, et per insitam quandam generositatem dissimulare non posse. Atque hunc candorem et antiquos mores, ingenij supra vulgus positi, rebitur æqua posteritas, etiamsi nunc in homine vivo lividi mortales tam sublime virtutis genus Clerselier I, 466 recusent admittere. Tanta est enim depravatio gentis humanæ, ut quemadmodum in cœtu corruptæ iuventutis castum esse vel sobrium, ita ferè apud omnes vitio vertatur ingenuum esse et veracem, multóque avidiù falsa crimina, quam veræ laudes audiantur ; idque potissimùm, si quando viri egregij de se ipsis loqui velint ; nam tunc maximè veritas superbiæ dissimulatio verò et mendacium moderationi tribuuntur. Unde famosi in Balzacium libelli tam speciosam criminandi materiam habuere, ut quascunque alias, quantumlibet iniustas vel ridiculas accusationes, capitali isti coniungerent, simul tamen omnes, tanquam huius favore commendatas, imperitum vulgus admitteret : Et certè hoc in loco calamitosum mihi videtur, tam multos, ex iis qui se Aliquos putant, Vulgi appellatione comprehendi.