VIR clarissime, gratissimas tuas litteras 3. Non. Mart. datas eo tempore accipio, quo tàm multis aliis occu Clerselier I, 291 pationibus distrahor, ut cogar vel hac ipsa hora festinantissimè AT V, 341 rescribere, vel responsum in multas hebdomadas differre. Sed vincet ea pars quæ festinationem persuadet ; malo enim minùs peritus quàm minùs officiosus videri.
AD INSTANTIAS PRIMAS.
Non potest etiam intelligi unam partem rei extensæ aliam sibi æqualem penetrare, quin hoc ipso intelligatur mediam partem eius extensionis tolli, vel annihilari : quod autem annihilatur aliud non penetrat ; sicque meo iudicio demostratur impenetrabilitatem ad essentiam extensionis, non autem ullius alterius rei pertinere.
AD SECUNDAS INSTANTIAS.
AT V, 343
AD PENULTIMAS INSTANTIAS.
Hoc ubiquè non admitto. Videris enim hîc infinitatem Deo in eo ponere, quod ubiquè existat, cui opinioni non assentior ; sed puto Deum ratione suæ potentiæ ubiquè esse ; ratione autem suæ essentiæ nullam planè habere relationem ad locum. Cum autem in Deo potentia et essentia non distinguantur, satiùs esse puto in talibus de mente nostra vel Angelis tanquam perceptioni nostræ magis adæquatis quàm de Deo ratiocinari. Sequentes difficultates ex Clerselier I, 293 eo præjudicio mihi videntur omnes ortæ, quod nimis assueverimus quaslibet substantias, etiam eas quas corpora esse negamus, tanquam extensas imaginari, et de entibus rationis intemperanter Philosophari, entis sive rei proprietates non enti tribuendo. Sed rectè meminisse oportet, AT V, 344 non entis nulla esse posse vera attributa, nec de eo posse ullo modo intelligi partem et totum, subjectum adjunctum, etc. Ideoque optimè concludis,
AD ULTIMAS INSTANTIAS.
AD QUAESTIONES.
Clerselier I, 294 Ad primam. Repugnat conceptui meo, sive quod idem est, puto implicare contradictionem, ut mundus si finitus vel terminatus ; quia non possum non concipere spatium ultra quoslibet præsoppositos mundi fines ; tale autem spatium apud me est verum corpus ; nec moror quod ab aliis imaginarium vocetur, et ideò mundus finitus existimetur, novi enim ex quibus præjudiciis error iste profectus sit.
Ad secundam. Imaginando gladium traiici ultra mundi fines, ostendis te etiam non concipere mundum finitum, omnem enim locum ad quem gladius pertingit revera concipis ut mundi partem, quamvis illud quod concipis vacuum voces.
Ad tertiam. Non meliùs possum explicare vim reciprocam in mutuâ duorum corporum ob invicem separatione, quam si tibi ponam ob oculos navigiolum aliquod hærens in luto iuxta fluminis ripam, et duos homines, quorum unus stans in ripa navigiolum manibus AT V, 346 pellat, ut illud à terrâ removeat, eodemque prorsus modo alius stans in navigio ripam manibus pellat, ut illud idem à terra removeat. Si enim horum hominum vires sint æquales, conatus eius qui terræ insistit, terræque idcircò coniunctus est, non minùs confert ad motum navigij, quàm conatus alterius qui cum navigio transfertur. Unde patet actionem, quâ navigium à terrâa recedit, non minorem esse in ipsâ terrâ quàm in navigio. Nec est difficultas de eo qui à te sedente recessit, cum enim de translatione hic loquor, intelligo tantum eam quæ fit per separationem duorum corporum se immediatè tangentium.
Ad quartam. Motus Lunæ determinat materiam cælestem, et ex consequenti etiam terram in eâ contentam, ut versus unam partem potiùs quàm versus aliam, nempe in figurâ ibi positâ ut ab A versus B potiùs quàm versus D, flectatur, non autem dat ei celeritatem motus ; et quia hæc celeritas pendet à Materia cœlesti, quæ celeritas præter propter eadem est iuxta Terram ac iuxta Lunam, deberet Terra duplo celeriùs convolvi quàm convolvitur, ut circiter Clerselier I, 295 sexagies circulum suum absolveret eo tempore, quo Luna semel percurrit suum sexagies maiorem, nisi obstaret magnitudo, ut in art. 151. p. 3. dictum est.
Ad quintam. Nullum suppono esse lentorem nullamque tenacitatem in minimis materiæ particulis, nisi quemadmodum in sensibilibus et magnis, quæ nempe ex motu et quiete partium dependet ; Sed notandum AT V, 347 est ipsas particulas striatas formari ex materiâ subtilissimâ, et divisâ in minutias innumerabiles vel numero indefinitas, quæ ad ipsas componendas simul iunguntur, adeò ut plures diversas minutias in unâquâque particulâ striatâ concipiam, quam vulgus hominum in aliis corporibus valdè magnis.
Ad sextam. Conatus sum explicare maximam partem eorum quæ hîc petis in tractatu de affectibus. Addo tantùm nihil mihi hactenus occurrisse circa naturam rerum Materialium, cuius rationem Mechanicam non fácilllimè possim excogitare. Atque ut non dedecet hominem Philosophum putare Deum posse corpus movere, quamvis non putet Deum esse corporeum ; ita etiam eum non dedecet aliquid simile de aliis substantiis incorporeis judicare. Et quamvis existimem nullum agendi modum Deo et creaturis univocè convenire, fateor tamen, me nullam in mente meâ ideam reperire, quæ repræsentet modum quo Deus vel Angelus materiam potest movere, diversam ab eâ quæ mihi exhibet modum, quo ego per meam cogitationem corpus meum movere me posse mihi conscius sum.
Nec verò mens mea potest se se modo extendere modò colligere in ordine ad locum, ratione substantiæ suæ, sed tantum ratione potentiæ, quam potest ad majora vel minora corpora applicare.
Ad septimam. Si mundus ab æterno fuisset, proculdubio hæc Terra non mansisset ab æterno, sed aliæ alibi productæ fuissent ; nec omnis materia abijsset in AT V, 348 primum Elementum ; ut enim quædam eius partes uno in loco comminuuntur, ita aliæ in alio loco simul coalescunt, nec plus est motus sive agitationis in totâ rerum universalitate uno tempore quàm alio.
Clerselier I, 296 Ad octavam. Particulas aquæ, aliasque omnes quæ sunt in terra, poros habere, sequitur evidenter ex modo quo terræ productionem descripsi, nempe à particulis materiæ primi elementi simul coalescentibus : cum enim hoc primum Elementum nullis constet particulis nisi indefinitè divisis, hinc sequitur concipiendos esse poros usque ad ultimam possibilem divisionem in omnibus corporibus ex eo conflatis.
Ad nonam. Ex iis quæ paulò ante dixi de duobus, hominibus, quorum unus movetur una cum navigio, alius in ripa stat immotus, satis ostendi me putare nihil esse in unius motu magis positivum, quàm in alterius quiete.
Quid sibi velint hæc tua ultima verba.
Cæterum velim ut pro certo existimes mihi semper fore gratissimum ea accipere quæ de scriptis meis vel quæres vel obijcies, et pro viribus responsurum esse tibi addictissimum, Renatum Descartes.
Egmondae 17. Kalendis
Maij 1649.