AT V, 435 EQUIDEM impensè doleo, vir Clarissime, quod tam subitò à viciniâ nostrâ abreptus sis, et in tam longinquas abductus oras. Habeo tamen, ut nihil dissimulem, Clerselier I, 312
quo hanc animi ægritudinem ac molestiam mitigare possim, meque ipsum consolari. Et certè non minimum est, quod is honor tibi optimè merenti habitus sit, etiam apud gentes remotissimas, nominisque tui claritudo ad Septentrionales usque spissitudines, crassasque nebulas, tam potenter penetraverit ; Neque id (quod caput rei est() frustrà. Cum tantus literarum et literatorum amò,r generosum pectus Illustrissimæ Heroinæ, Serenissimæ Reginæ Suecorurn incesserit, ut famâ librisque tuis non contenta, a scribendo ad te, ut eam inviseres, numquam destiterit, donec voti facta si compos. Quod cessurum credo in magnum illius regni commodum et ornamentum. Quas ob causas, fateor, me minùs inclementer tulisse tuum ab hisce regionibus nostris abcessum, jacturamque itidem exoptatissimæ illius Epistolæ, quam, prout promisisti, ante abitum tuum à te expectabam. Cuius jam recuperandæ spem omnem, tantùm abest ut abijciam, ut è contrà fortiter confidam, te non solum illis quas ante scripsi, sed et præsentibus literis, cum ad manus tuas pervenerint, brevi responsurum. Quâ fretus confidentiâ, ad Dioptricen tuam pergo ; mox ad Meteora, si quid fortè tibi occurrerit difficultatis profecturus : ut tandem animam meam iis omnibus exonerare possim, quæ in rem nostram putabam fore, tibi pleniùs proponere. Spero enim hoc modo me, cum omnia ex meâ parte perfecta sint, quæ præstare oportebat, molliorem animæ meæ conciliaturum quietem, minúsque in posterùm me anxiè habiturum.
AD DIOPTRICES. CAP. 2. ARTIC. 4. lin. 21.
Clerselier I, 313
Nam GH plenè opponitur, pilæ B, perfectéque impedit cursum eius, tam versus HE quam versus CE, seu deorsum. Cum igitur tam propè AT V, 436
accedat CE, ad posituram GH, ut desit tantum angulus HBE, sive GBC, ad perfectam oppositionem tendentiæ versus HE. CE etiam suam servans posituram, aliquatenus opponetur pilæ B, etiam quatenus cursum tendit versus HE. Quod insuper manifestiùs apparebit : si fingamus CE, udæ argillæ planitiem, et pilam puta æneam ab A ferri ad B, ubi aliquò usque penetrabit ; sed statim suffocabitur vis cursus tam versus HE, quam versus CE ; quod tamen non fieret, si pila feretur secundum lineam CBE ; sed sine impedimento pergeret Versus HE ; præsertim si nulla inesset pilæ gravitas ; unde patet planitiem CE opponi pilæ B, descendenti ab A, etiam quatenus fertur versus HE quod opportebat demonstrare.
suam, et materiae fluiditatem, faciliùs cedet pilæ projectæ, quam obtusus angulus CBD. Alioqui si causa referenda esset ad celeritatem, vel tarditatem, pila descendens ab A in B, cursum etiam in deflecteret. Hic schema tuum consule, si opus est, pag. 84. editionis latinæ.
AD ARTIC. 6. lin. 7.
acutioris anguli, quo intret in ipsam putà aquam, sed contundendo potius transvolat reflexa.
tardior cursum flectit, sed quatenus impingit in corpus determinationem mutans. Alioqui, si nuda duntaxat accesserit celeritas vel tarditas, A semper pergeret à B in D.
In priori igitur refractione, videlicet à perpendiculo, determinatio deorsùm minuitur necessariò, pila autem retardatur per accidens, ob mollitiem cursum immutantis. In posteriori determinatio deorsu maugetur ; pila autem si acceleratur, acceleratur per accidens, ob novi medij faciliorem transitum. Determinationis igitur mutatio, eiusque causa, ad refractiones iuxta ac reflexionem, sunt planè necessariæ velocitas et tarditas ipsius motus sûnt duntaxat accessoriæ, vel potius planè supervacaneæ. Immò verò, novam quod pilæ seu globuli accelerationem attinet, in medio faciliori, videtur quidem illa perceptu per quàm difficilis ; Propterea quod novum illud medium, non suppeditat novos gradus motûs, sed tantum permittit pilæ, quos etiamnum habet superstites, sine ulteriori ullâ diminutione, integros possidere, cum nullos ad se arripiat, vel imbibat. Æquèque absurdum videtur, novos, vel si malles pristinos, gradus restitui pilæ medium faciliùs intranti, ac concedere in puncto reflectionis pilam aliquo momento hærere, priusquàm resiliat, quod meritò explodis. Art. 2. huius cap.
CAPUT 6. AD ARTIC. 9.
AT V, 438 AD ARTIC. 13.
mutans in lineâ transversâ, et fermè objecto parallelâ, si rectè rem capio.
AD ARTIC. 16.
Adæquatas fortasse causas apparentis corporum magnitudinis explicare, perquàm difficilè esset. Sed in uno hoc maximè consistere opinor, nimirum in magnitudine et parvitate decussationis anguli ; Ille enim quo maior est, maior apparebit eiusdem corporis magnitudo, quo minor, minor. Deinde quod observatu dignissimum est, cum objectum aliquod, pollicem puta tuum, intra grani unius distantiam, oculo admoveris, hic decussationis angulus quater aut quinquies maior erit, quam ille qui fit ad oculum à pollice distantem decem fermè grana, et si adhuc amovebitur pollex ab oculo, per aliquot dena grana, semper angustior reddetur angulus decussationis, sed minori semper proportione, per dena quæque grana, et minori ; semper tamen aliquantò angustior evadit quam antea, donec tandem fiat tam angustus, ut rationem unius lineæ rectæ habere intelligatur. Hinc nemo mirabitur, si multò majorem pollicem deprehendat unico grano ab oculo distantem, quam cum decem abest ab oculo, et posteà per multa dena grana remotum, ad singula grana dena, non multùm magnitudinis deperdere : Tam longinquè tamen removeri posse, ut prorsus desinat ulterius apparere. Distantia enim crurum interni decussationis anguli, minor esse poterit quam unius capillamenti nervi optici diameter. Quid autem hic facit opinio de distantia, cum imaginis magnitudine comparatâ, parum intelligo. Neque certò scio quomodo aut oculus aut anima istam comparationem secum instituat. Deprehensionem autem magnitudinis ex dicto angulo, quo modo oriri concipio, sic videor mihi posse explicare.
Clerselier I, 317
HI, et KL, sint fundi duorum oculorum, maioris scilicet et minoris, CD sit objectum maius et remotius, EF objectum minus sed propinquius, EGF vel KGL angulus decussationis.
Primòm, hîc statuo esse nisum quendam, seu transmissionem motûs a C in L et a D in K. Et animadversionem meam rectà excurrentem per lineam KGFD offendere unam extremitatem objecti CD, videlicet D, eo reverà qua inest loco ; et per lineam LGEC offendere alteram extremitatem objecti CD, videlicet C, in suo itidem loco, et sic de cæteris partibus tam extimis quam intermediis objecti CD. Recto igitur excursu hoc animadversionis meæ, obversam objecti magnitudinem deprehendo. Cuius diametri apparentis mensura est angulus EGF. AT V, 439 Servatis igitur eisdem rectis lineis per quas excurrat mea animadversio, et eâdem anguli magnitudine, in oculo HI, quæ modo in KL, dico objectum DC æquè magnum apparere ac in oculo KL. Unde postea colligo, magnitudinem objecti apparentem, ad anguli decussationis magnitudinem, non ad magnitudinem imaginis referri. Postremò, ut magnitudo apparens objecti, non fit ex magnitudine imaginis in oculi fundo (uti porrò patet ex eo quod eadem sit imaginis magnitudo objecti minoris EF, quæ maioris CD, tam in HI oculo, quam in KL) ita neque simpliciter ex magnitudine anguli decussationis : alioquin objectum EF æquè magnum appareret, ac objectum CD, cum idem sit decussationis angulus. Sed amoto EF minore Clerselier I, 318
objecto, objectum CD reverà multò majus apparebit, quam apparebat modo objectum EF, cum tamen utraque cernerentur sub eodem decussationis angulo. Unde meritò concludi potest apparentem cuiusque objecti magnitudinem, partim ex anguli decussationis, partimque ex reali corporis magnitudine oriri. Neque mirum est animadversionem meam, per lineas rectas nisus illius, sive motûs transmissi pergentem, eò usque penetrare, ibique se sistere ubi motus hic primùm incipit, videlicet ad C et D, nec mirum etiam est (cum reverà magis distant quam EF, nec sub minori angulo videntur) apparere magis distantes quam E et F, totum que adeò objectum CD maius simpliciter apparere, quam objectum totum EF.
AD ARTIC. 19.
AT V, 440 AD ARTIC. 20. linea ultimâ.
AD ARTIC. 21.
Igitur majores Sol et Luna ad Horizontem apparent, quam pro distantiâ oportet apparere. Et ea potius est dicenda Clerselier I, 319 vera magnitudo apparens, sive non fallax quæ certæ legi subijcitur, quam quæ externis aliquibus adjunctis alteratur.
AD CAPUT 7. ARTIC. 22.
AD CAPUT 8. ARTIC. 20.
AD CAPUT 9. ARTIC. 5. pag. 18, lin. 20.
simul repræsentant
proindè parallelos radios ab objecto suscipit, quàm imperfectiorum minor apertura, omnesque illi radij ad fundum oculi, à convexa dicti vitri superficie contorquentur, cur non plura etiam objecta, æquè ac maiores imagines, in oculo poterunt depingere ?
AD CAPUT 10. ARTIC. 4, lin. 27.
Supponis igitur Hyperbolas omnes, quarum foci æquìdistant à verticibus, quamvis hæ per conum, ille per funem et regulam describantur per ἐϕαρμογὴν coincidere ; Imo hîc ipsam verticum æquidistantiam supponis ; quod ut falsum non video, ita puto tamen veritatem illius, cum fundamentum sit totius, quam mox expositurus es, machinæ, fuisse operæ pretium demonstrasse. Quod quidem si facili negotio mihi efficere poteris, lubens audiam ; Sin res operosior fuerit, tanto authori mallem credere, quàm mihi ipsi multum negotium in intelligendo conflare.
AD ARTIC. 6. pag. 202. lin. 27.
AD ARTIC. 7. lin. 17.
AD ARTIC. 10.
tentasse, operamque Lusisse, id aut falsum arbitror, aut opifices illos qui tentarunt ex peritioribus non fuisse.
Quod Meteora attinet, difficultates quæ ibi occurrunt, pauciores sunt, et levioris opinor momenti. Quales autem sint mox audies.
METEORUM CAPUT I
AT V, 442 ARTIC. 4. pag. 210. lin. 7.
Quoniam pila descendens, putà ab A in B simplicem duntaxat motûs lineam constituit, qui motus prorsus desiit, priusquàm eadem pila ascenderit a B ad D. Quapropter, cum unica linea motûs unâ vice existat, nequaquam videtur vis caloris duplo maior fieri posse. Immò vero potiùs minui in aëre terræ vicino, cum non nihil motûs sui globulus seu pila communicet cum particulis terrestribus, unde in BD tardior motus erit et languentior quam fuit in AB. Non igitur abs re esset, si hîc explices, cur calescat aër prope Terram, magis, quàm prope nubes. Et annon fieri possit, ut quamvis motus minor sit prope Terram Clerselier I, 322
quàm in altioribus aëris regionibus, maior tamen calor sentiatur, ob inæqualitatem huiusce motus.
CAPUT 7. ARTIC. 6. pag. 283. lin. 4.
AD ARTIC. 7. lin. 2.
CAPUT 9. ARTIC. 2. lin. 19.
variâ proportione rotationis sphærularum ad motum earundem rectum ; et particulatïm cæruleum ex rotatione minore, quàm progressu, proficisci ; quasi in eo ipso constaret ipsa cærulei coloris ratio, nunc tamen causam refers, non tàm ad rotationis defectum, quàm paucitatem radiorum resilentium à superficie maris. Hîc igitur quæro utrum sentias, nullam aliam esse colorum rationem, præter eam quam ipse tam subtiliter et ingeniosè exposuisti, an et aliis modis colores oriri possint, nullâ habitâ ratione rotationis globulorum, motusque rectilinei : præsertim cum et ipse innuis aquam marinam cæruleam videri ob paucitatem duntaxat radiorum. Et certè explicatu haud facile est, cum globuli in æquoris superficiem impingunt, cur non aut albescat mare, aut rubescat Clerselier I, 323
cum fortiùs impingunt, aut illis resistitur fortiùs in superficie maris, quam in cælo præ vaporibus albescente.
Proposui iam omnia quæ in scriptis tuis Physicis mihi visa sunt aut intellectu difficilia, aut intellectu difficulter vera. In quibus legendis mirari non immeritò tibi subeat, ingenij mei conditionem et fatum : qui cum profiteri ausim me cætera omnia in tuis scriptis satis intimè intelligere, (ubi plurima tamen reperiuntur, quæ multò difficiliora videri possint quàm de quibus sæpiùs hæsito) ista tamen quæ tibi proposui explicanda aut munienda, non æquè ac illa cætera intelligerem. Ego verò hanc naturam meam atque indolem, quam à puero usque in me observavi, (quâ nempe maxima sæpe-numerò fæliciter vinco, victus interim à minimis) ad hunc usque diem emendare non potui. Humanitatis tuæ erit ignoscere, quod nefas est corrigere, nullôque pacto aut affectatæ ingorantiæ, aut disputandi prurigini imputare, quod tam multa congesserim. Feci enim non ex effreni aliquo disputandi desiderio, sed potius ex religioso quodam ergo tua studio.
Quod te imitari aveo
Quod scitè quidem ille. Ego verò hac in causâ verissimè. Quod reliquum est, clarissime Cartesi, exorandus es, ut ista omnia quæ scripsi, æqui bonique consulas, et cum primo tuo otio rescribas. Quod si dignatus fueris, peritissimum illum tandem efficies, qui semper fuit hactenùs Philosophiæ tuæ studiosissimus, HENRICUS MORE.
12. Calend. Novemb. 1649