AT III, 443

CLARISSIMO VIRO HENRICO REGIO.

LETTRE LXXXIII.

VIR CLARISSIME,
Legi omnia quæ ad me misisti, cursim quidem, sed ita tamen ut non putem quicquam in iis contineri quod impugnem. Sed sanè multa sunt in Thesibus tuis, quæ fateor me ignorare, ac multa etiam, de quibus si fortè quid sciam, longe aliter explicarem quàm ibi explicueris. Quod tamen non miror ; longè enim difficilius est, de omnibus quæ ad rem medicam pertinent suam sententiam exponere, quod docentis officium est, quam cognitu faciliora Clerselier I, 391 seligere, ac de reliquis prorsus tacere, quod ego in omnibus scientiis facere consuevi. Valdè probo tuum consilium, de non AT III, 444 amplius respondendo Sylvij quæstionibus, nisi forte, ut paucissimis verbis illi significes, tibi quidem eius litteras esse pergratas, eiusque studium investigandæ veritatis, et gratias agere quod te potissimum elegerit cum quo conferret ; Sed quia putas te abundè in tuis præcedentibus ad omnia, quæ circa motum cordis pertinebant, respondisse, nuncque videtur tantum disputationem ducere velle, atque ex una quæstione ad alias transire, quæ res esse posset infinita, rogare ut te excuset, si aliis negotiis occupatus, ipsi non amplius respondeas. Initio enim, cum disputat an venæ, contractæ ad mensuram sanguinis quem continent, dicendæ sint plenæ vel non plenæ, movet tantum quæstionem de nomine. Ac postea, dum petit sibi ostĕdi alligatum ferro sanguinem, et quænam sit vera gravitatis natura, novas quæstiones movet, quales imperitissimus quisque plures posset proponere, quàm omnium doctissimus in tota vita dissolvere. Cum ex eo quod sanguis ex venis in cor possit insilire, infert venas ergo debere pulsare, facit æquivocationem in verbo insilire, tanquam si dixeris sanguinem salire in venis. Cum in comparatione inflationis vesicæ notat aliquam dissimilitudinem, quod sit violenta, et puer à patente fistulâ os auferat, nihil agit, quia nulla comparatio in omnibus potest convenire ; ut neque cum AT III, 445 aliâ ratione quam per spontaneam venarum contractionem vult explicare sanguinis propulsationem, affert enim fibras transversas vasa coarctantes, quod non est diversum à venarum contractione, idem enim significat fibras vasa coarctare, ac venas contrahere. Cætera persequerer, sed omnia per te meliùs potes, et iam ex parte solvisti in Thesibus. In his autem adiungis corollarium de maris æstu, quod non probo, non enim rem satis explicas, ut intelligatur, nec quidem ut aliquo modo probabilis fiat, quod iam in multis aliis, quæ eodem modo proposuisti, à plærisque reprehensum est. Qui motum cordis aiunt esse Clerselier I, 392 Animalem, non plus dicunt, quam si faterentur se nescire causam motus cordis ; quia nesciunt quid sit motus Animalis. Cum autem partes Anguium dissectæ moventur, non alia in re causa est, quam cum cordis mucro etiam dissectus pulsat, nec alia quam cum nervi testudinis in particulas dissecti, atque in loco calido et humido existentes, vermium instar se contrahunt, quamvis hic motus dicatur Artificialis, et prior Animalis ; in omnibus enim istis causa est dispositio partium solidarum et motus spirituum, sive partium fluidarum, solidas permeantium. Meditationum mearum impressio ante tres menses parisiis absoluta est, nec dum tamen ullum exemplar accepi, et idcirco secundam editionem hic fieri consensi. Causam, cur in vorticibus injecta Corpora ad Centrum ferantur, puto esse, quia aqua ipsa dum circulariter movetur in vortice, tendit versus exteriora, ideo AT III, 446 enim alia corpora quæ nondum habent istum motum circularem tam celerem in Centrum protrudit. Gratulor D. Vander H. Hoolck iterum Consuli, et dictaturâ perpetuâ dignum existimo, tibique gratulor quod in eo fidum et potentem habeas defensorem. Vale.