VIR CLARISSIME,
Accepi tuas theses, et gratias ago ; nihil in ipsis invenio quod non arrideat. Quæ ais de actione et passione nullam mihi videntur habere difficultatem, modo illa nomina rectè intelligantur : Nempe, in rebus corporeis omnis actio et passio in solo motu locali consistunt, et quidem actio vocatur, cum motus ille consideratur in movente, passio vero cum consideratur in moto. Unde sequitur etiam, cum illa nomina ad res immateriales extenduntur, aliquid etiam motui AT III, 455 analogum in illis esse considerandum ; et actionem dicendam esse, quæ se habet ex parte motoris, qualis est volitio in mente ; passionem vero ex parte moti, ut intellectio et visio in eâdem mente. Qui vero putant perceptionem dicendam esse actionem, videntur sumere nomen actionis pro omni reali Potentia, et passionem pro sola negatione Potentiæ ; ut enim perceptionem putant esse actionem, ita etiam haud dubiè dicerent in corpore duro receptionem motus, vel vim per quam admittit motus aliorum corporum, esse actionem ; quod rectè dici non potest, quia passio isti actioni correlativa esset in movente, et actio in moto. Qui autem dicunt actionem omnem ab agente auferri posse, rectè, si per actionem motum solum intelligant, non autem, si omnem vim sub nomine actionis velint comprehendere ; ut longitudo, latitudo, profunditas, et vis recipiendi omnes figuras, et motus, à materia sive quantitate tolli non possunt, nec etiam cogitatio à Clerselier I, 398 mente. In Chartulis quas misisti pag. 2. linea 7. ac præcipuè cordis, videtur ibi esse aliquis error calami, non enim premuntur partes à corde, sed sanguis ad hepar ex aliis partibus missus, ac præcipuè ex corde, iuvat coctionem. Non intelligo etiam quæ ibi sequuntur de ligatura geminata, et alternatim dissoluta. Pagina 4. experimentum de corde follibus inflando, nisi feceris, non author sum ut apponas ; vereor enim ne corde exciso et frigido, tam rigidum evadat, ut ita inflari non possit ; sed facile est experiri, et si succedat, pones ut certum, non autem cum verbis iudico, et videntur. AT III, 456 Pagina 5. Quæ habes de magnete mallem omitti ; neque enim adhuc planè sunt certa ; ut neque illa quæ habes pag. 6. de gemellis, et similitudine sexus. Vale et me ama, et communes amicos meo nomine plurimûm saluta.