Clerselier I, 419 AT III, 528

CLARISSIMO VIRO HENRICO REGIO.

LETTRE XCII.

VIR CLARISSIME,
Quantùm audio ab amicis, nemo legit responsionem tuam in Voëtium, qui non eam valdè laudet ; legerunt autem quam plurimi ; nemo qui Voëtium non irrideat, et dicat ipsum de causa sua desperasse, quando quidem ope vestri Magistratus indiguit ad ipsam defendendam. Formas autem substantiales omnes explodunt, et palam dicunt, si reliqua omnis nostra Philosophia ita esset explicata, neminem non eam amplexurum. AT III, 529 Dolere non debes quod tibi Physicorum problematum explicatio interdicta sit, quin et vellem etiam ut privata institutio interdicta fuisset, talia enim omnia in honorem tuum cedent, et in dedecus adversariorum. Ego certè, si tuorum consulum loco essem, et Voëtium vellem evertere, non aliter tecum agerem eius causa, quam faciunt, et quis scit quid in animo habent ? Certe non dubito quin Dominus V. H. tibi faveat, debesque accuratè eius consiliis mandatisque obtemperare : Gaudeo quod noluerit, ut litteras quas ad te nuper scripseram, cuiquam ostenderes ; etsi enim à me ipso impetrassem, antequam mitterem, ut ea, si opus esset, præstarem, quæ Voëtio per ipsas promittebam, longè tamen malo ut ne sit opus ; nimis multa me quotidie avocant à Philosophia mea, quam tamen hoc anno absolvere decrevi. Cæterum obsequere accuratè ac læto animo iis omnibus, quæ tibi à Dominis tuis præscribentur, ut certus ea tibi dedecori nullo esse posse. Disputationes autem quæ in te fient Clerselier I, 420 contemne, ac dicas tantum, si quid in illis boni afferant, ipsos etiam posse illud idem scriptis mandare, te vero non posse nisi editis scriptis respondere. Vale.