AT III, 535

CLARISSIMO VIRO HENRICO REGIO.

LETTRE XCIII.

AT III, 536 VIR CLARISSIME,
Gratulor tibi, quod persecutionem patiaris propter veritatem ; gratulor inquam, et ex animo ; non enim video tibi quicquam mali ex istis turbis posse contingere, sed contra gloriæ tuæ multum accedet. Lætari debes quod Deus inimicis tuis consilium ac bonam mentem ademerit ; vides enim iam prohibitione libri tui nihil aliud effectum esse, nisi tantum ut cupidiùs ematur, accuratiùs examinetur, eius iniquitas et causæ tuæ bonitas à pluribus agnoscatur. Plures iam advertent quam acerbè, quam iniuriosè, ac quam sine causâ, solâ invidentiâ suâ permotus, te ille prior lacessiverit ; Et contra tu quam modestè, quam leniter, quam etiam (quod sanè indignissimum est) reverenter responderis, et quam iustæ ac graves causæ te ad respondendum coëgerint. Plures agnoscent quam infirmæ sint rationes omnes quibus tuas opiniones impugnare conatus est, et contra quam validæ sint eæ quibus ipsum refutas. Plures concludent nullas amplius ei superesse ad tibi respondendum : Atque omnino plures indignabuntur, quod tantum possit contra ius et fas in vestra civitate, ut ei licuerit publico scripto te Atheum, Bestiam, et aliis eiusmodi nominibus vocare, falsasque adhibere rationes ad falsis te criminibus onerandum : Tibi vero nequidem liceat Clerselier I, 421 verissimis uti rationibus, verbisque modestissimis ad te purgandum. Egregium vero est quod audio ab ipso proponi, ut AT III, 537 nempe verbis sibi liceat in te disputare apud delegatos, qui iudicent uter superior sit futurus ; haud dubiè quia eius rationes, dum adhuc calent, ut quædam iuscula, sunt sorbendæ, et cum frigescunt, corrumpuntur. Hac in re, ut et in aliis multis est St. nostro simillimus ; Et sanè non iudico tibi quicquam à tali adversario esse mutuendum. Quid enim deinceps moliri potest ? fortè ut tibi prohibeatur à Magistratu, ne amplius doceas ea quæ soles docere ; fortèe etiam ut tanquam falsa et hæretica condemnentur ; fortè denique, quod extremum est, ut tu ipsemet tuo docendi munere priveris. Sed nec puto consules vestros tam illi fore obsequentes, ut quicquid ei placuerit decernant ; Quinimo neminem ex iis esse existimo, cui non facile suboleat, quam ob causam tum à voëtio, tum ab aliis plærisque ex tuis collegis philosophia tua tam acriter impugnetur ; nempe quia verior est quam vellent, rationesque habet tam manifestas, ut erroneas ipsorum opiniones etiam non impugnando evertat, et ridiculas esse ostendat. Nam sanè illi vitio vertere non possunt, quod sit nova, quoniam illi etiam Philosophi quotidiè novas excogitant opiniones, et inde maximè gloriam quærunt, nullusque unquam hoc prohibuit ; sed nempe illas sibi mutuo non invident, quia veras non putant ; neque etiam tibi tuas inviderent, si falsas esse arbitrarentur. At certè Magistratus, qui hactenus non prohibuerunt ne docerent novas et falsas, non vetabunt etiam ne doceas novas et veras. Et quamvis fortè nonnulli, qui tricas istas scolarum, utpote ad benè regendam Rempublicam minimè utiles, nunquam didicerunt, æquitatem causæ tuæ non videant ; confido AT III, 538 tamen ipsos tam æquos et prudentes fore, ut non magis testimonio tuorum adversariorum sint credituri, quam tuo ; et vel unicum D. V. H. qui veritatem totius controversiæ proculdubio rectè intelligit, satis authoritatis apud collegas suos esse habiturum, ut te ab omni iniuria deffendat. Sed, etiamsi aliter contingeret, Clerselier I, 422 ac vel professio, quod esset mirabiliter absurdum, ac sine ullo exemplo, tibi auferretur, non tamen ideo tibi vel minimùm dolendum esse arbitrarer, nec ullum in te dedecus, sed immortale in alios redundaret ; Atque tunc profectò, vel crassa ignorantia, vel veritatis odium, vel ridenda in vestra civitate potentia toti mundo innotesceret. Quin etiam profectò, Si tuo essem loco, vellem scire à consulibus, quot ego haberem Dominos, et me potius sponte munere meo abdicare, quam voëtio servire. Nec dubito quia brevi, si velles, perfacilè alibi professionem et magis honorificam, et magis utilem esses habiturus ; citiusque mille alij à vestris invenirentur, qui eadem quæ tui adversarij docerent, quam unus qui eadem quæ tu ; Et tamen fortè ille unus magis à studiosis desideraretur. Quantum ad me, credidi hactenus me beneficio affectum esse à Dominis tuis, quod, cum scirent te à meis in Philosophia opinionibus non esse alienum, non ideo minùs libenter te in professorem elegerunt ; ac fortè etiam, ut mihi persuadere voluisti, ob hanc præcipuè causam elegerunt. Hoc me peculiariter illis devinxit ; atque ideo valdè exopto, ut iactari possit apud posteros, vestram civitatem omnium primam AT III, 539 fuisse, in qua Philosophia nostra publicè fuerit recepta, quod spero ipsi dedecori non futurum, ut è contrario non esset laudi, si te nunc tutum ab adversariorum iniuriis non præstaret. Debuit enim sciri ab iis qui te primum in professorem receperunt, fieri non posse ut ea nova quæ habebas, aliquid eximij continerent, quin statim plures eorum ex tuis collegis, qui satis ingenij non haberent ad eadem amplectenda, magnam invidiam in te conflarent, atque ideò parati esse debuerunt ad te contra hos protegendum. Nec sanè ipsis erit difficile ; nam quid in te vel per calumniam obiici potest ? te scilicet nova docere ? quasi vero in Philosophia hoc non sit tritum, ut quicunque non planè ingenio sunt destituti novas excogitent opiniones, atque inde maximè gloriam quærant ; sed nempe illas sibi mutuò non invident, quia veras non putant ; ut neque etiam tibi tuas inviderent, si falsas Clerselier I, 423 esse arbitrarentur ; an vero æquum esset, cum eæ aliorum permittantur opiniones, quæ novæ sunt et falsæ, ut tuæ prohiberentur, quia novæ sunt et veræ ? Magnum aliud crimen obijcitur, quod in voëtium scripseris. Quasi vero sit aliquis sanæ mentis, qui legendo utriusque libellum, ac monitus eorum quæ priùs ab illo facta fuerunt, non clarè videat illum ipsum fuisse qui acerbissimè in te scripsit, calumniisque evertere conatus est ; Te vero tantum nimis humaniter, ac nimis moderatè respondisse, eodem modo ac si, cum quis te ad occidendum stricto ense fuisset persecutus, tu vero manu ictum à corpore avertisses, nihilque præterea egisses, nisi quod verbis quam humanissimis AT III, 540 eius iram mollire conatus fuisses, ille furore ardens accusaret te, quod te à se occidi non permisisses. At forte voëtius ipse te non accusat, sed alij collegæ ? tanquam si obscurum esset illos eius voluntate id facere, eademque in te invidia flagrare ; Ac tanquam si ideo iusta esset accusatio quod impetum in te facientem repuleris, nec ille potius ut aggressor et calumniator sit puniendus. Calumniatorem ob id præcipuè appello, quod sciam ipsum te iniquissimè accusare voluisse, quod aliquas opiniones, Theologiæ vestræ contrarias docuisses, cum tamen omnes tuæ, melius quam vulgares, cum Theologia consentiant, et facile esset, vel ex soleis eius thesibus de Atheismo, quas vidi, per certas et evidentes consequentias ostendere, illum potius esse quod de nobis falsò voluit credi. Quin, et si esset operæ pretium ipsum qualis est describere, artesque omnes eius detegere, talis fortè appareret, ut civitati vestræ foret indecorum, ipsum diutiùs in concionatorem aut professionem retinere ; magna enim est vis veritatis. Ultimum et præcipuum quod obiicitur est Academiæ vestræ detrimentum, quod ex professorum inimicitiis, ut inquiunt, orietur. At primò, non video quid privatæ istæ inimicitiæ universitati nocere possint ; nam econtrâ hoc efficiet, ut singuli reprehensionem aliorum metuentes, tanto diligentiùs officio suo fungantur ; Ac deinde, Clerselier I, 424 si vel maximè hoc noceret, certè alij potius, qui sunt inimiciarum authores, quam tu, qui illas fugis, eo nomine essent deponendi. Nec AT III, 541 dicent, opinor, tua dogmatatalia esse ut studiosos avertant ab Academiâ vestrâ frequentandâ, nam audio te et satis multos auditores, et maximè insignes habere ; Eaque videtur esse fortuna nostrarum opinionum, non solum apud vos, sed et aliis omnibus in locis, ut à præstantioribus ingeniis amentur et æstimentur, nec nisi à vilioribus ludi magistris, qui sciunt se falsis artibus ad aliquam eruditionis famam pervenisse, ideoque timent ne cognitâ veritate illam amittant, odio haberi. Et nisi me augurium fallit, spero fore, ut aliquando propter te unum plures Academiam vestram sint adituri, quam propter omnes eos qui tibi adversantur ; nec fortè ad hoc nocebit editio Philosophiæ quam paro ; adeò ut si Domini vestræ Civitatis ad utilitatem et decus Academiæ suæ respiciant, omnes potius tuos inimicos quam te unum eiicient ; Nam etiam faciliùs mille alios invenient, qui eadem doceant, quæ illi, quam unum qui eadem, quæ tu. Nec vereor ne fortè aliqui ex vestris consulibus, non imbuti scolasticis studiis, ut pote ad rectè regendam Rempublicam non necessariis, magis credant adversariis, tuis quam tibi, neque enim illos puto tam obesæ naris, ut horum invidiam non advertant ; et vel unicus D. V. R. qui statum totius controversiæ, atque æquitatem tuæ causæ proculdubio rectè perspexit, estque rerum istarum planè intelligens, satis authoritatis apud collegas suos est habiturus, ut te ab omni iniuria deffendat ; tantamque in eo esse scio integritatem ac AT III, 542 prudentiam, ut non verear ne magis faveat adversariis tuis quam veritati. Ac denique ob hoc præcipuè debes lætari, quod tua causa sit talis, ut postquam iudicata fuerit à tuis, iudicari etiam debeat ab incolis totius orbis terrarum, et cum in ea de honore tantum agatur, si quid tibi priores contra ius ademerint, cum fœnore ab aliis restituetur. Vale.