Clerselier I, 429 AT IV, 239

CLARISSIMO VIRO HENRICO REGIO.

LETTRE XCVI.

VIR CLARISSIME,
Nescio quid obstiterit, cur non prius ad tuas responderim, nisi quod, ut verum fatear, non libenter à te dissentiam ; Et quia non videbar in eo quod scribebas debere assentiri, idcirco cunctantiùs calamum assumebam. Mirabar enim te illa quæ horariæ disputationis examini committere non auderes, indelebilibus typis credere velle, magisque vereri extemporaneas et inconsideratas adversariorum tuorum criminationes, quam attentas et longo studio excogitatas. Cumque meminerim me multa legisse in tuo compendio Physico à vulgari opinione planè aliena, quæ nudè ibi proponuntur, nullis additis rationibus, quibus lectori probabiles reddi possint ; Toleranda quidem illa esse putavi in Thesibus, ubi sæpe Paradoxa colliguntur, ad AT IV, 240 ampliorem disputandi materiam adversarijs dandam ; Sed in libro quem tanquam novæ Philosophiæ Prodromum videbaris velle proponere, planè contrarium iudico esse faciendum nempe rationes esse afferendas, quibus lectori persuadeas quæ vis concludere vera esse, priusquam ipsa exponas, ne novitate suâ illum offendant. Sed iam audio à D. Van. S. te consilium mutasse, multòque magis probo id quod nunc suscipis, nempe Theses de Phisiologia in ordine ad Medicinam ; has enim et firmiùs stabilire, et commodiùs deffendere te posse confido, et minus facilè de ipsis malè loquendi occasionem adversarij tui reperient. Vale.