AT III, 97

AD REVERENDISSIMUM RECTOREM
Collegij Claromontani.

LETTRE III.

REVERENDISSIME PATER,
Cùm summam in Patribus vestræ Societatis ad docendum benignitatem, et summam utilitatis publicæ curam esse sciam ; cúmque hæ meæ literæ non alio instituto scribantur, quàm ut vobis docendi mei, multorumque hominum Clerselier III, 52 utilitati prospiciendi, ansam præbeant, confido eas vestræ Reverentiæ gratas fore. Nec idcirco ullam hîc præfabor excusationem, quòd fortè ignotus vos interpellem, sed dicam tantùm me monitum fuisse, quasdam Theses in vestro Parisiensi Collegio publicè nuper fuisse defensas, quas quidem integras non vidi, sed ex iis hæc excerpta ad me missa sunt.

Ex pagina 11. Ut, ad explicandam lucis et colorum actionem in oculos, non sufficit motio fictæ cuiusdam materiæ subtilis per aërem fusæ, ita neque motus aëris satis AT III, 98 explicare potest vim planè miram et actionem sonorum in aurem.

Et ex pagina 15. lucis et colorum actionem in oculos explicare per motum materiæ cuiusdam subtilis, fusæ per aëris et transparentium corporum poros, quam lucida corpora moveant, et quâ tangant oculos modis variis, atque omnino aliter quàm per species intentionales, est cicatricem curare novo vulnere, et gratis implicare sese iisdem et insuper novis difficultatibus ; has afferre, et inanitatem subtilis illius materiæ demonstrare.

Universale hoc reflexionum principium, Angulus reflexionis æqualis est angulo incidentiæ, aliunde videtur demonstrandum aut explicandum, quàm à distincta virtute, et determinatione, eâque geminâ, circa motum pilæ, exempli gratiâ, aliisque id genus ; ex quibus, nisi aliud afferatur, contrarium manifestè concluditur. Idem censendum de refractionum principiis, quæ qui vellet iisdem ex capitibus demonstrare, is suâ delusus Analysi, oppositum conficeret.

Quoniam autem opiniones quæ ibi refutantur, neminem, quod sciam, præter me authorem habent, summopere gavisus sum, hinc mihi datam esse occasionem flagitandi ut me errorum meorum monere dignemini ; et quidem occasionem tam iustam, ut pro vestrâ prudentiâ et charitate, vix id mihi recusare possitis. Nam certè neque nomen eius à quo Theses illæ factæ sunt, ad me scriptum fuit, neque etiam nomen scientiæ quam docet ; etsi vel Physicam esse vel mathé AT III, 99 sim facilè ex argumento coniiciam. Cúmque noverim Clerselier III, 53 omnia membra vestri corporis tam arctè inter se esse coniuncta, ut nihil unquam ab uno fiat, quod non ab omnibus approbetur, habeãtque idcirco multò plus authoritatis quæ à vestris quàm quæ à privatis scribuntur, non immeritò, ut opinor, à V. R. vel potiùs à totâ vestrâ Societate peto, et expecto, id quod ab uno ex vestris publicè fuit promissum.

Præterea profiteor me ab omni pertinaciâ quam maximè esse alienum ; nec minùs paratum ad discendum quàm ullus alius possit esse ad docendum ; quod iam ante etiam professus sum in dissertatione de methodo, quæ meorum speciminum Præfatio est ; ibique expressè (pag. 75.) rogavi omnes qui aliquid contra ea quæ proponebam dicendum haberent, ne suas ad me objectiones mittere gravarentur. Inter illa autem quæ proposui, unum ex præcipuis est materia ista subtilis, cujus inanitatem coram discipulis vestris haud dubiè demonstrastis ; nec etiam ex ultimis ea sunt quæ de reflexione et refractione scripsi, in quibus meâ me delusum fuisse Analysi, haud dubiè etiam, iis probastis. Neque enim fas esse existimo suspicari tantos viros aliquid in Thesibus suis affirmare, et inter disputandum auditoribus promittere, quod non rectè sciant, et priùs discipulos suos accuratè docuerint. Sed rogo, et obtestor, ut quandoquidem opiniones meæ dignæ visæ sunt, quæ publicè in scholis vestris refutarentur, me quoque non indignum iudicetis ad quem refutationes istas mittatis, quique inter vestros discipulos censeri possim. Atque ut non tantùm ad illa de quibus in Thesibus AT III, 100 egistis, sed etiam ad reliqua quæ à me scripta sunt examinanda, et quæcunque in iis à veritate aliena erunt refutanda, vos invitem, liberè hîc dicam, non paucos esse in mundo, et non contemnendi ingenij, qui ad meas opiniones amplectendas valdè propendent ; ideoque communi rei literariæ bono multùm interesse, ut maturè, si quidem falsæ sint, refutentur, ne fortè familiam ducant. Neque profecto ulli sunt, à quibus id commodiùs fieri possit, quàm à Patribus vestræ Societatis : Habetis enim tot millia præstantissimorum Philosophorum, ut singuli tam pauca non possint afferre, Clerselier III, 54 quin si illa simul iungantur, facilè omnia quæ à quibuslibet aliis possent obijci, comprehendant. Hoc itaque, si placet, à vobis expectabo, dudumque sanè expecto ; tum quia rationi valdè consentaneum videtur ; tum etiam quia hoc ipsum iam ante duos aut tres annos ab aliquibus ex vestris flagitavi ; Et quia olim per novem ferè annos in uno ex vestris Collegiis fui institutus ; tantam ab ineunte ætate doctrinæ et virtutis vestræ admirationem reverentiamque hausi, ut longè malim à vobis quàm ab ullis aliis reprehendi.
Sumque
R. P.
V. R. Devotissimus famulus, RENATUS
DESCARTES