Clerselier III, 66 AT III, 168

AU R. P. MERSENNE.

LETTRE VIII.

REVERENDISSIME PATER,
Cùm meæ ad Rectorem Collegij Claromontani Litteræ, nondum ei traditæ, sed à D. Mydorge, rus forsan ituro apud Reverentiam vestram relictæ sint, operæ pretium est, ut consilium quod in iis scribendis sum secutus, hîc exponam ; Iudico enim amicissimum illum et prudentissimum virum, ad quem ipsas miseram, AT III, 169 mihi timuisse, ne fortè omnes in me Patres Societatis Iesu irritarent, totque adversariis sustinendis impar forem, et idcirco in iis tradendis cunctantiorem fuisse. Atqui tantum abest, ut mihi aliquod eâ de re periculum esse putem, quin econtra illorum benevolentiam iis ipsis litteris demereri quam maximè cupio, et spero. Nam quantum illos novi, docilibus ingeniis præcipuè delectantur, et eos doctrinæ suæ participes facere nunquam recusant ; Nihil autem aliud testor in istâ epistolâ, quam discendi cupidissimum me esse, et quidem discendi ab illis potiùs, quam ab ullis aliis, quia iam olim mei præceptores fuerunt, atque ut tales etiam nunc in honore summo habeo, et diligo. Nec vereor ne quid hîc simulatè dici arbitrentur, quia constans vitæ meæ ratio semper testata est, me et illos præcipuè observare, et nihil magis seriò quærere, quam ut discam. Non vereor etiam ne vitio vertant, quod ad Rectorem Collegij scribere maluerim, quam ad ipsum authorem earum Thesium quæ mihi scribendi ansam dedere. Nam primo illum non noram, atque etiam, ut verum fatear, quanto charitatis Christianæ zelo teneatur, ignorabam ; tam expressè enim in dissertatione de methodo rogavi omnes, ut me errorum, quos in meis scriptis invenirent monere dignarentur, Clerselier III, 67 tamque paratum ad illos emendandos me esse testatus sum, ut non crediderim quemquam fore, qui vitam religiosam profiteretur, qui me mallet absentem apud alios erroris condemnare, quàm mihi metipsi meos errores ostēdere, de cuius saltem charitate erga proximũ non mihi liceat dubitare. Neque ob hoc AT III, 170 mihi reliqui Patres Societatis possunt irasci, quia nullo modo in litteris de eo conquestus sum, et omnes sciunt nullum unquam esse corpus tam sanum, in quo non interdum aliqua pars aliquantulum laboret. Deinde speravi me longè plures, solidiores, et fortiores objectiones, ab omnibus simul, quam ab illo uno, esse accepturum ; nec, ut opinor, in eo studium meum reprehendent, quod quam plurima, et quam optima discere velim. Non vereor etiam ne forte nihil inveniant in meis scriptis quod solidè possint refutare, atque ideo mihi malè velint, tanquam si illos ad aliquid suscipiendum invitassem, quod non præstituros esse confidebam. Nam neque ausim de meis qualibuscunque inventis tantum sperare, ut in nullo erraverim, neque, si fortè ita esset, ideò ab optimis religiosis, et summis defensoribus veritatis, ullam iram, vel odium, sed summam potiùs amicitiam expectarem. Itaque non video quicquam obstare quominus istæ litteræ, quas audio à D. Mydorge apud Reverentiam vestram fuisse relictas, Reverendissimo Rectori reddantur. Nihil etiam ex quo scriptæ sunt novi accidit, propter quod eas nunc minùs quam anteà dandas putem. Quin imo cum intellexerim egregiam illam velitationem ad quam respondi, ab authore Thesium esse profectam, habeamque hîc testem auritum et oculatum, qui affirmat se interfuisse, quando illa in frequentissimo auditorio declamatoriâ voce recitabatur, ibique sub Anonymi AT III, 171 personâ, paucis tantum quis ille Anonymus esset ignorantibus, vapulassem, atque ea quæ nunquam dixi pro meis proponebantur, et monstra opinionum vocabantur ; Cùm inquam per hoc authorem illarum Thesium in manifestâ, et planè inexcusabili, ut quam mitissimè loquar, cavillatione deprehenderim, nisi iam priores litteras misissem, mei officij esse putarem novas scribere, quibus eius Clerselier III, 68 Superiores facti, tali Societate, quantum iudico parum digni, admonerem ; Quia nemo meliùs quam ego nosse potest, quid ille mihi affinxerit, et ipsos planè expedit scire, quǎm obliquas vias secutus sit, ut veritati fucum faceret, et hominis nec de se, nec de suis malè unquam meriti famam læderet. Quantum autem ad responsum, quod tanquam ab illis nuper accepi, nempe istas Theses à solo Patre B. reliquis Patribus non consultis, factas fuisse, hunc autem mei offendendi animum non habuisse, ac denique ipsum intra sex menses aliquid esse scripturum, quod antequam lucem videat, mihi legendum permittet, hoc etiam in causa est, cur magis velim meas antè scriptas litteras Reverendissimo Rectori tradi, quia scilicet ex illis agnoscet, me nihil tale quæsivisse. Neque enim quæsivi an Pater B. Patres alios sui consilij participes fecisset, quia non credidi hoc ad rem pertinere, iamque lectâ eius velitatione magnam injuriam ipsis facere putarem, si quid tale suspicarer ; Sed tantum istam arripui occasionem, ut illos omnes ad mea scripta examinanda quam potui amicissimè invitarem. Neque etiam quæsivi, an ille me AT III, 172 offendere voluisset ; nam sanè non is sum, qui offendar ex eo quod meæ opiniones refutentur, sed contrà gratissimum mihi semper facient ij omnes, qui seriò et solidè illas impugnabunt, et si quis aliquid falsi in iis esse ostendat, summo me sibi beneficio devinciet. Quin etiam ij qui cavillationibus et Sophismatis ipsas convellere conabuntur, non quidem à me magni fient, sed tamen non offendent ; earum enim veritatem hoc ipso confirmabunt, et eo pluris me ab eiusmodi hominibus fieri credam, quò evidentiùs invidebunt. Nec deniquè mihi magnæ curæ esset Patris B. scriptum videre, si ab illo solo veniret ; audacter enim dicò, post lectam eius velitationem, in quâ veritatem non quæri, sed ea quæ nunquam scripsi, nec cogitavi, mihi affingi tam manifestum est, ut nulla demonstratio Geometrica certior sit, meo jure, quicquid imposterùm ab eodem authore solo proficiscetur, possum contemnere, et responsione, vel etiam lectione indignum judicare. Sed post quam eius Clerselier III, 69 Rector meas litteras acceperit, percupidè sanè expectabo, et maximi faciendum esse putabo, id omne quod vel ab eodem Patre B., vel à quovis alio ex Patribus Societatis, de meis opinionibus scribetur. Tunc enim certus ero, illud, cuiuscunque tandem nomen ferat, non ab illo uno, sed à pluribus ex doctissimis et prudentissimis eiusdem Societatis, compositum, examinatum, et correctum fuisse. Nullasque idcircò in eo esse cavillationes, nulla Sophismata, nulla convitia, nullamque inanem loquacitatem, sed tantum firmissimas et solidissimas rationes ; atque ex iis argumentis quæ jure in me afferri AT III, 173 possunt, nullum planè fore omissum ; ad eo ut per illud unum scriptum, erroribus me omnibus meis liberatum iri confidam ; et si quid, ex iis quæ vulgavi, non fuerit in eo refutatum, à nemine posse refutari, sed omninò verum et certum esse arbitrabor. Talia enim sunt ea quæ scripsi, ut, cùm non aliis quamMathematicis rationibus, aut certa experientiâ nitantur, nihil falsi possint continere, quod non facilè sit, viris tam ingeniosis et doctis evidenti demonstratione refellere. Neque, ut spero, negligent illa examinare, quia Mathematicis rationibus probata sunt, et inter mathesim et Philosophiam distinguentes, hanc magis quam illam profitentur : Egi enim de multis quæ soli Philosophiæ tribui solent, ut inter cæterà de omnibus Meteoris ; et nihil optabiliùs esse puto in materiâ Philosophicâ, quam ut Mathematica probatio habeatur. Et si autem fortè in multis fuerim hallucinatus, non tamen ut spero in omnibus. Nulla ironia uti volo, solent ipsimet mei inimici, cùm cæterà quæ ab amicis de me dicuntur negare student, fateri me in Mathesi aliquid scire : Atqui, si non omnis mea Mathesis me fefellit, et vel in unâ tantum aut alterâ Philosophicâ quæstione veritatem eius ope sim assecutus, magnam à Reverendissimis illis Patribus, qui omnem ætatem in eâ quærendâ insumunt, gratiam inibo ; Et quamvis in nulla non errassem, non tamen ideò conatum hominis, candidè et ingenuè veritatem quærentis, et absque pertinaciâ doceri cupientis, non laudare non poterunt, neque hunc hominem non Clerselier III, 70 amare. Denique quoniam mea responsio ad velitationem Patris B. non tantum ipsi, sed etiam R. P. Phe AT III, 174 lippeaux ostensa est, non possunt iam reliqui Patres ignorare quid in illâ contineatur. Memini autem me ibi litterarum quas ad Reverendissimum Rectorem scripseram mentionem fecisse, adeo ut iam mirari possit, cur sibi datæ nondum fuerint ; atque etiam, quia satis liberè ad velitationem istam respondi, utpotè quam ab uno ex Patribus Societatis scriptam fuisse non suspicabar, occasionem habet hoc ipsum malè interpretandi. Et certè non benè hac in re mecum actum est, quod ipsis illa responsio, quæ admodùm grata esse non potest, ostensa sit, non autem datæ litteræ quibus eorum mihi benevolentiam conciliare studebam. Quas ob causas etiam atque etiam rogo vestram Reverentiam, ut litteras illas Reverendissimo Rectori quam primum tradi curet, vel si non molestum est ipsamet tradat ; Atque etiam si placet has, quas nunc scribo ei det legendas, ut tantò meliùs quare ad illum scripserim, et quanta mea sit erga totam Societatem veneratio atque observantia intelligat.
Vale.
Reverentiæ tuæ addictissimus, R. DESCARTES.