AT III, 105

AD R. P. MERSENNUM.

LETTRE X.

REVERENDISSIME PATER,
Legi Velitationem in meam Dioptricam ab homine qui nominari noluit per Reverentiam vestram acceptam, et certè mirabundus legi ; non quòd mihi novum sit videre aliquos qui magno conatu nihil agunt, sed quia non possum suspicari quo instituto eius author illam ad me mitti voluerit ; In eâ enim figmentum quoddam mihi tribuit, quod non modò nunquam scripsi, vel cogitavi, sed prætereà quod ab omni verisimilitudine adeo alienum est, ut à nemine unquam credi possit : Atque hoc unum est quod refutat. Quo sanè non videtur ullum mihi negotiũ facessere voluisse, nec etiam ingenium suum aut candorem testari. Quid enim mihi facilius est, quàm negare me scripsisse quod non scripsi ; et quâ arte illi opus fuit ad rem tum excogitandam tum refutandam, quæ ab omni verisimilitudine est aliena ; et denique quo pacto potuit illam mihi affingere, quin sibi facti conscius esset. Ei tamen hîc paucis respondebo ; non sanè quòd eius scriptum aliquâ responsione dignum iudicem, sed quia fortè eius author eâ fiduciâ ad me misit, quòd responsurum non esse speraret, interimque inter imperitos me nihil respondendum habuisse iactare posset. Ut autem quàm maximè pateat veritas, apponam hîc ipsissima eius verba, ne minimo quidem apice mutato, measque animadversiones in margine adiungam.

Clerselier III, 77 Scriptum sine titulo ad me missum.

AT III, 110 «A ».Hîc Anonymum quendam me appellando, videtur exprobrare velle quòd nomem meis scriptis non apposuerim ; sed quàm prudenter, non intelligo ; cùm ipse nomen etiam suum ad me scribi noluerit ; Et sanè non vereor, ne qui scient cur ego et cur ille nomina nostra tacuerimus, id mihi majori vitio quàm illi vertant.

« B ».Hæc verba, Cessat illa, et sola, etc. malâ fide tanquam mea referuntur ; scripsi enim determinationem mutari, nempe Dioptricæ pag.14. l.16. et impediri, nempe pag.15. l.12. nullibi autem scripsi illam cessare ; scripsi etiam restare determinationem dextrorsùm, nullibi autem solam illam restare, tanquam si nulla determinatio sursum, in locum determinationis deorsum, succederet. Mirorque ingenium hominis, qui cùm aliquid mihi vellet affingere quod AT III, 111 refutaret, id tantum affinxit quod nemini unquam fiet verisimile me sensisse ; quodque non modò ad conclusionem meam nihil iuvat, sed contra illi manifestè adversatur.

Cui enim persuadebit me de reflexione agentem nescivisse mobile quod ex parte deorsum tendebat, dum movebatur, ab A ad B, tendere posteà ex parte sursum, dum reflectitur à B ad F, et quam verisimilitudinem habuisset mea ratio, si hoc negassem. Non autem explicui istam mutationem determinationis deorsum in sursum, quia per se est satis nota ; sequitur enim ex eo quòd mobile incidens perpendiculariter in superficiem corporis duri, inde etiam perpendiculariter debeat resilire ; quod nemo unquam, quod sciam, in dubium revocavit, nec mei moris est, in iis quæ tam trita et facilia sunt explicandis immorari. Quod etiam quam minimè facere debui illo in loco, ubi obiter tantùm egi de reflexione, et in ordine ad refractionem, in quâ nulla Clerselier III, 78 talis determinationis in contrariam mutatio reperitur.

« C ».Hîc rursus cavillatur, mihique impropriam et planè ineptam locutionem affingit ; Neque enim est determinatio dextrorsum, quæ defert mobile ad quatuor palmas, vel quæ facit quatuor palmas, ut infrà æquè ineptè loquitur, sed virtus ipsa, ut determinata dextrorsum ; neque aliud colligi potuit ex meis verbis, ut patet pag.15. l.2, aliisque omnibus in locis, ubi de istâ re egi ; dixi enim AT III, 112 determinationem efficere, non ut mobile moveretur ad quatuor palmas, neque simpliciter ut moveretur, tanquam si esset causa ipsius motûs, sed ut dextrorsum moveretur ; quia nempè est causa, non ipsius motûs, sed quòd ille motus dextrorsum fiat.

« D ».Rem scilicet valdè reconditam hîc nos docet ; tanquam si ex eo quòd dixissem figuram à quantitate esse distinguendam, valde opus esset me admonere, ut recordarer alteram tamen ab alterâ non sejungi, nec dari ullum corpus extensum, quod non quantitatem habeat et figuram.

« E ».Hîc queritur quòd non errarim, nec inciderim in salebras, in quas ipse mox devolvitur. Notandum enim occursum superficiei, CBE, dividere quidem determinationem in duas partes, non autem idcirco vim dividere ; AT III, 113 Neque id mirum, quia etsi vis sine determinatione esse non possit, potest tamen eadem determinatio cum majore vel minore vi esse conjuncta, et eadem vis manere, quamvis determinatio quomodolibet mutetur. Quemadmodum etsi superficies non existat sine corpore, potest tamen illa mutari, atque augeri vel minui, hoc non mutato ; et quamvis exempli gratiâ cubi superficies sit in sex facies quadratas divisa, non tamen idcirco ipse cubus est divisus in sex partes, sed unicuique ex istis faciebus totum eius corpus incumbit.

« F ».Hîc argumentatur in formâ æquè bene ac si diceret : Ad scribendum requiritur necessariò et atramentum et charta ; charta autem est alba ; ergo atramentum quoque album esse debet. Nunquid egregiè ad libellam Analysis accuratæ rationes suas expendit ? Et quidam, etiam si hîc, ubi de reflexione tantùm agitur, verum posset concludi, quamvis Clerselier III, 79 fingeretur vim simul cùm determinatione dividi, non tamen id esset fingendum, quia conclusio non procederet ex vi istius fictitiæ divisionis ; Sed tantùm novæ et supervacuæ difficultates occurrerent, ad explicandum quomodo vires, una trium, alia quatuor palmorum etc. Ac prut loquitur, simul junctæ, possint componere vim quinque palmorum etc. Ac prætereà cùm de refractionibus ageretur, non ampliùs verum, sed falsum ex tali figmento concluderetur.

AT III, 114 « G ».Hîc fatetur verum esse, squod solùm requiritur ad vim meæ conclusionis.

« H ».Notandum id omne quod admittere hîc recusat, pendere à vocabulo Solam, quod mihi affinxit, estque illi instar chimæræ quam debellandam suscepit ; Quod hîc patet, ubi nihil probat, nisi non restare Solam determinationem dextrorsum, quia alia etiam est sursum.

« I ».Hîc verò nihil probat ; Sed tanquam prorsus prælio fessus de conditionibus pacis agere videtur ; petendo scilicet, ut ipse probem, primò cur perseveret eadem determinatio dextrorsum, non aucta, non imminuta ; ac secundò cur determinatio deorsum mutetur in sursum, nec majorem nec minorem.

« L ».Quæ duo, ex eo quod hîc dat, et ex’eo quod paulò antè admisit ad G, manifestissimè demonstratur ; Nam certè, cùm maneat eadem vis quæ priùs, et superficies CBE non opponatur determinationi dextrorsum, nihil excogitari potest propter quod hæc determinatio mutetur, ideoque debet perseverare non aucta, non imminuta ; Et quia fieri non potest ut mobile decurrat secundo minuto quinque palmos, simulque maneat vis eadem, modo determinato dextrorsum quo priùs, ita scilicet ut mobile feratur illo eodem secundo minuto dextram versùs ad quatuor palmos nisi determinatio deorsum mutetur in sursum nec majorem nec minorem, sequitur hinc debere sic mutari.

« M ».Sed nihilominus hîc rursùs in chimæram suam se convertit, componitque ad præliandum gradum ; Involuta multa, quæ nempe involvit ; Non cohærent, quæ disiunxit ; Nihil ex antecedentibus Clerselier III, 80 rectè deducitur, quia antecedentia ista distorsit, et quidem per scænicum verbulum Sola, ut mox patebit. Atque, ut idololatræ Deos adorant, quos manibus suis fabricarunt, ita hîc monstrum expavescit, quod ipse finxit, quodque nihil aliud est quàm impropria eius locutio, notata ad C. Et quidem ut pateat quàm accuratâ hîc utatur Analysi, et quantam causam habuerit hoc monstrum effingendi, mox me induxit dicentem, remanet eadem virtus, et paulò pòst ad H, superest determinatio dextrorsum, (verbulum enim Sola nihil hîc ad rem) ergo mobile movebitur dextrorsum, et idem faciet secundo minuto quod primo, palmos quatuor nempe mobile idem faciet, hoc est tantumdem movebitur dextrorsum ; in quibus nihil planè est involutum, AT III, 116 aut non cohærens, aut malè ex antecedentibus deductum. Hîc verò ut monstrum habeat quod debellet, fingit me dixisse determinationem fecisse quatuor palmos, immemor hoc iamiam de mobili non de determinatione dictum fuisse.

« N ».Perseverat usque ad finem magno conatu nihil agere : Interrogat, urget, respondet, atque ita scribit ut gesticulari et sudare videatur : Non enim vel minimum quidem invenire est in egregiâ istâ velitatione, à me aliquando scriptum vel cogitatum, quod vel minimùm impugnetur, nihilque præter illa duo insulsissima figmenta, quæ ad B et C notata sunt.

« O ».Nihilominus hîc videri vult vicisse ; coëgit enim me scilicet ut faterer remanere virtutem quinque palmorum, et determinationem dextrorsum ; Iam non Solam, quia alteri deorsum succedit similis sursum ; quod principio afferri debuit, nempe ab ipso, si bona fide agere voluisset.

Adverto verò hîc illum ad novam expeditionem se accingere ; novas enim chimæras hîc adornavit, quas fortè aliâ vice sit debellaturus ; hîc enim repetit virtutem palmorum quinque idem esse hac virtutem palmorum trium et quatuor ; et determinationi deorsum succedere similem sursum. Ubi in verbo similem captio est. Sed sanè prælietur in ventos si lubet, si meliora non afferat, non puto operæ pretium fore ut ampliùs illi respondeam. Satis enim apparebit iis qui hæc Clerselier III, 81 legent, qualis ille sit ; et quamvis plura possem scribere, non tamen ideo possem efficere ut à pluribus legerentur. Ac præterea commodùm expecto etiam objectiones in eandem meam de reflexione et refractione opinionem à Reverendis Patribus Societatis Iesu ; Audivi enim ipsos nuper in Thesibus publicis illam impugnasse ; Ideoque per litteras antè octiduum rogavi ut suas rationes me docerent, quod facturos esse non dubito ; Et vel vinci malim ab istis catafractis, quam de isto velite triumphare.