REVERENDISSIME PATER,
Ægrè admodum ne accingo ad iudicium ferendum in iis scriptis, de quibus salvâ veritate dicere nihil possum, quod eorum authoribus placiturum putem ; Eaque in re valdè dissimilis sum plerisque aliis, qui tum demum silent, cum nil possunt invenire, nec quidem fingere, quod reprehendant. Idcirco non scripsi antè hac quid notassem in subdititio illo Aristarcho, de quo quid sentirem petieras, quamvis duo eius exemplaria duabus diversis viis, eo fine à te transmissa, dudum acceperim. Sed quia iterum urges, monesque illius authorem dicere se aliquae erroris in iis quæ de Geometria AT IV, 398 ante novem annos in luce edidi reperisse, ut eum ad errores illos meos mihi indicandos invitem, cogor hîc paucis exponere quid mihi de eius scripto videatur.

Quoties aliquid assumimus ad aliud explicandum, semper id quod assumimus isto alio probabilius, evidentius, simpliciusque, vel quocumque modo notius esse debet, alioqui nihil lucis ei potest afferre ; Si quis autem pro singulis quæ voluit exponere, non modo totidem alia æque ignota, sed multò plura, et minùs credibilia supposuit, ac præterea ex iis quæ ita supposuit, ea quæ voluit concludere non sequantur, certè prætendere non debet se aliquid egregij præstitisse.

Tria autem dumtaxat ad systema mundi pertinentia, et alia tria quæ proprie ad illud propriè non pertinent, in toto isto Libro notavi, quorum causas reddere author conatus sit. Primum est, quod Sol et Terra, et aliæ insigniores partes universi, Clerselier III, 524 quendam inter se situm servent ; Secundum, quod eædem circulariter moveantur ; Tertium, quod earum tamen motus non sint perfectè circulares, sed aliquid irregularitatis contineant, ad quod ultimum referuntur ea omnia quæ de Lunæ declinatione, de Apogæis et Perigæis, atque de præcessione æquinoxiorum operosè disseruit. Alia tria sunt, de æstu oceani, de generatione Cometarum, quos tanquam Meteora considerat, et de apparentiâ eorum caudæ ; Reliqua omnia quæ ibi habentur ex Copernico vel Keplero exscripta sunt ; et AT IV, 399 nulla ratione illustrantur, sed tanquam vera atque indubitata supponuntur ; Ut, quod materia Cælorum sit fluida, quod planetæ omnes circa Solem moveantur, quod Terra sit etiam inter planetas ; et similia.

Ut autem primum quod est de situ partium Universi explicet, supponit primò : Solem potenter calefacere, ac materiam, ex quâ mundus componitur esse fluidam, liquidam, permeabilem, Clerselier III, 525 diaphanam, quæ vi caloris majoris aut minoris rarior aut densior effici possit. 2. Corpus densius immistum rariori liquido manere non posse, sed ferri ad partes liquidi densiores, si liquidum istud diversæ sit densitatis. 3. Toti materiæ Mundanæ, et singulis eius partibus inesse quandam proprietatem, vi cuius tota illa materia cogatur in unum corpus continuum, cuius partes omnes continuo nisu ferantur ad se invicem, seseque reciprocè attrahant, ut arctè cohæreant. 4. Denique aliam inesse præterea similem proprietatem omnibus et singulis terræ, aquæ, aerisque partibus, vi cuius ad se invicem ferantur, et se reciprocè attrahant ; Adeo ut hæ (similique etiam modo aliæ omnes quæ aliquos planetas componunt, vel circumdant) singulæ duas eiusmodi habeant vires, unam quæ ipsas cum aliis partibus sui planetæ, aliam quæ easdem cum reliquis partibus Universi, conjungat. Quæ sanè omnia minus intelligibilia sunt uno illo mundi partium situ, quem ipsorum ope vult explicare.

AT IV, 400 Nam 1. non magis experientiâ constat Solem calefacere, mundi materiam esse fluidam, liquidam, permeabilem, diaphanam, atque vi caloris multa corpora posse rarefieri, quam constet eâdem experientiâ Solem et alia sydera eum inter se situm habere, quem reverà habent ; Multoque faciliùs intelligimus quomodo ex eo solo quod ab initio eum situm habuerint, nec detur ratio, cur illum postea mutarint, sequatur eundem adhuc ab iis retineri, quam quomodo Sol calefaciat, et ex eius calore sequatur rarefactio. Videmus enim necesse fuisse, ut ab initio omnia corpora aliquem inter se situm haberent, et quia non apparet causa cur alium potius quam hunc haberent, nulla etiam est quærenda cur hunc habuerint ; Non autem ita videmus Solem debuisse calefacere, nec quid sit calor, nec quid sit esse fluidum, liquidum, permeabile, diaphanum ; quidsit rarefactio, nec quomodo hæc sequatur ex calore ; quin imo docet etiam experientia, quædam corpora vi caloris non rarefieri, sed potiùs condensari, ut videre est in glacie, quæ si modicè incalescat, vertitur in aquam se densiorem.

Atqui longè absurdius est quod præterea supponit, nempe, corpus densius immistum rariori liquido manere non posse, sed ferri ad partes liquidi densiores ; Ad hoc enim intelligendum, necesse est imaginari unumquodque corpus, sive unamquamque particulam AT IV, 401 materiæ Mundanæ, quæ alterâ sibi contiguâ densior vel rarior esse potest, habere in se ipsâ principium motus, hoc est esse animatam animâ sibi peculiari, vulgo enim anima dicitur esse principium motus.

Denique absurdissimum est quod addit, singulis partibus materiæ Mundanæ inesse quandam proprietatem, vi cuius ad se invicem ferantur, et se reciprocè attrahant ; Itemque singulis partibus materiæ Terrestris similem inesse aliam proprietatem, respectu aliarum partium Terrestrium, quæ priorem non impediat : Nam ad hoc intelligendum necesse est, non modò supponere singulas materiæ particulas esse animatas, et quidem pluribus animabus diversis, quæ se mutuò non impediant, sed etiam istas earum animas esse cogitativas, et planè divinas, ut possint cognoscere quid Clerselier III, 526 fiat in locis longè à se distantibus, sive ullo internuntio, et ibi etiam vires suas exercere.

Nam vires istas tales esse supponit, ut si exempli gratia S est Sol, T terra ; Aa aer terram ambiens ; Dd, sint partes Cœli densiores, et rr rariores ; ut inquam, singulæ terræ T particulæ tendant versùs DD, atque ut econtra omnes particulæ aeris circumfusi tendant versùs rr ; (licet propter alias vires, quæ omnes aeris partes terræ annectunt, ab invicem non sejungantur, et ideò maneant simul suspensæ inter DD et rr). Quâ autem ratione possunt singulæ terræ particulæ divinare sibi tendendum esse versus DD, potius quam versus rr, quò totus aer circumfusus tendit ; et quâ vi possunt materiam, quæ est versùs DD, reciproce ad se attrahere, nisi præditæ sint cognitione et potentià planè divinâ.

Si liceat hoc pacto vires quaslibet in singulis corporibus imaginari, non erit profectò difficile aliquas excogitare, quæ sint tales ut, iis positis quivis datus effectus evidentissimè sequatur ; Sed tamen eæ omnes, quas author noster supposuit, non sufficiunt, ad id quod voluit inferendum ; Nempe, materiam Mundanam cogi debere in perfectum globum, in cuius centro sit Sol, qui eam inæqualiter rarefaciat, magis scilicet prope se, quam in locis remotioribus. Nam Clerselier III, 527 contra ex iis concludi debet omnes densiores materiæ partes versùs centrum confluere, rariores autem versùs circumferentiam ; Adeò ut si Solis corpus sit aliquo modo sit durum, quale postea supponit, figura mundi debeat esse gibbosa, et habere Solem in summitate illius gibbi. Ita scilicet ut si O, sit centrum mundi, ad quod densissimæ materiæ partes confluxerunt, tantumdem AT IV, 403 quidem sit materiæ inter hoc centrum, et mundi circumferentiam CC, in unâ parte quam in alia ; Sed nihi lominus ista circumferentia remotior sit à centro, in eâ parte in quâ est Sol S, quam in reliquis, quia Sol materiam omnem sibi vicinam facit rariorem, majusque ideò spatium occupantem.

Quæ sequuntur in toto reliquo libro meliora non sunt, ut si unquam operæ pretium sit, demonstrabo ; Sed cum ferè tantùm de quatuor primis eius paginis hic egerim, si reliqua eodem modo examinanda susciperem, non possemus sive tædio ego scribere, tu legere tam multa ; Quapropter hac vice nihil his addam, nisi me esse ex asse tuum.

Egmondæ 20. Aprilis anni 1646.