Clerselier III, 88 AT III, 221

AD R. P. MERSENNUM.

LETTRE XII.

AT III, 222 REVERENDISSIME PATER,
Vidi responsionem à Reverendissimum P. Societatis Iesu per R. P. Bourdin ad me scriptam, talisque apparet, ut maximas illorum virtuti et humanitati gratias me debere existimem ; quod litteris ad ipsos datis significarem, nisi vererer ne forte iudicarent me scripturire nimis libenter, si rursus illos, ubi nihil necesse est, interpellem. Et quia major mihi familiaritas cum vestra Reverentia quam cum illis intercedit, hic opportuniùs ea scribi posse ubierror, quæ illos à me scire velim. Nempè imprimis et gaudere me, et gratias agere, quod tam humaniter et benevolè responderint ; Quod autem addant, Nullum à se suscipi, nec iri susceptum peculiare prælium adversus meas opiniones, nescire an mihi gaudendum sit, vel dolendum. Nam si fortè abstineant, ut mihi gratificentur, tanquam si ex illorum numero essem qui ægrè ferunt sibi contradici, valde doleo nondum ipsis potuisse persuaderi, me nihil magis optare quam ut discam, atque ut meæ opiniones, si quæ falsæ sint, et maturè, et ab illis potissimum, refutentur, ne fortè familiam ducant. AT III, 223 Si vero aliam ob causam abstineant, quia tantum una alia esse potest, quod nempe nihil (saltem quod sit operæ pretium) in meis scriptis invenerint, quod falsitatis argui possit, admodum lætor. Et sanè sola est tenuitatis meæ conscientia, quæ prohibet ne in hanc maximè partem propendeam : Neque enim fit verisimile, illos negligere commodum quod universa res litteraria ex errorum meorum, si quos habeam, refutatione colligeret, ut mihi commodi videantur. Et quicquid eà de re sit, cum non aliam ob causam Reverendissimus Clerselier III, 89 Pater Bourdin nihil, ut scribit, antehac dederit petitioni meæ, in dissertationis de methodo pagina 75. expositæ, quam quia illam non perlegerat, confido saltem in posterum, quoties alicui eorum aliquid occurret, quod meis opinionibus adversabitur, illud mihi ab ipso communicatum iri, atque hoc priùs quam ulli ex iunioribus illorum discipulis ; tum quia ego antiquior sum illorum etiam discipulus, tum quia, si fortè (ut omnes homines sumus, et iam Reverendissimi P. Bourdin exemplum testatur) contingeret, illum non assecutum fuisse meam mentem, æquius est, ut me ipsum eius sumat interpretem, quam ut aliquid à veritate alienum aliis dicat ; tum denique quia illos omnes quam maximè semper colui, et observavi.

Quantum ad Gallicam epistolam, quam vestra Reverentia simul misit, ut sibi antè aliquot septimanas à Reverendissimo P. Bourdin AT III, 224 ad me datam, quamvis nec superscripta, nec subscripta, nec clausa sit, quia tamen video illam esse cuius sit mentio in latina, his verbis, Nihil addam ab eo quod eidem Reverendissimo P. pridem significavi etc. eiusdemque Reverendissimi P. Bourdin manu scripta est, nonnihil puto etiam ad eam debere responderi ; Nempè nunquam me esse conquestum, quod nomen meum tacuerit, sed contra potius gratias agere, quod ubi debebam vapulare, non nisi personatum produxerit. Mirari autem quod iterum dicat, nec tamen probet, apparere ex meis scriptis, solam determinationem dextrorsum manere in reflexione ; nam sanè ipsummet nomen reflexionis significat corpus deorsum impulsum, non dextrorsum magis quam sinistrorsum, sed necessario sursum, resilire. Ac deinde, quamvis de isto resultu nihil dixissem, iuxta quam, quæso, Analysin sequitur me idcirco illum negasse ? Pari iure quoties Geometræ loquuntur de quadrati angulis, nec expressè dicunt rectos esse, vel de circuli Diametris, nec addunt esse inter se æquales, putandum erit illos id negare ; Nullaque ullibi tam accurata et Mathematica erit demonstratio, in quâ non per facilè sit hac arte monstra opinionum invenire. Miror etiam quod Clerselier III, 90 affirmet Meam de reflexione demonstrationem non valere, imo potius contrarium eius quod intendebam in ea concludi, cum interim dicti nullam AT III, 225 plane afferat rationem. Nam quia si verum diceret, ego ineptissimus et stultissimus essem putandus, ut potè qui in re tam evidenti, tam turpiter essem hallucinatus, ut verba, nihil nisi contrarium eius quod intendebam probantia, pro Mathematicâ demonstratione venditassem, iniurius est mihi, quandiu hoc dicit et non probat. Neque illum excusant ij tractatus, quos eâ de re se composuisse affirmat ; nec quod quædam ex iis excerpta se ad me mittere hîc scribat ; nihil enim interim mittit ; Nec magna in eo est æquitas, quod sibi velit in præsens credi, de re cuius rationes in diem tantum promittit, et fortè in diem nunquam venturam, quia nempè aliter, ut ait, suaserunt amici. Miror prætereà quod addat, prætensam meam demonstrationem posse accommodari per vias sibi cognitas, sed quarum nulla vidit vestigia in meis scriptis, imo, ut ait, quas reijcio tanquam ad rem non faciente ; Hæc enim conferendo cum quinta et sexta ex ejus Thesibus opticis, pagina 9. cumque integrâ eius velitatione, nihil aliud mihi possum persuadere, quam illum de reflexione et refractione eadem, quæ ego, et quæ nullus ante me demonstravit, discipulos suos docuisse, mutatis AT III, 226 tantum et distortis verbis, ut aliud dicere videretur ; atque quædam alia qua culparet mihi affinxisse, ut ea deinde corrigeret. Nam quod affinxerit, ex velitatione manifestum est ; quod verba distorserit, apparet ex quinta Thesi, in qua vocat angulum refractionis, non illum quem ego, cum cæteris omnibus opticis, sed illum alium qui angulus refractus solet nominari. Et cum ego Dioptricæ pag. 21. l. 8. dixerim inclinationem linearum esse mensurandam secundum perpendiculares, quæ nempè brevissimam lateris à latere distantiam designant, non autem secundum angulos, sive arcus Circulorum, hîc pro ista inclinatione angulos substituit, aitque illos angulos esse mensurandos secundum brevissimam lateris à latere distantiam. Quod interim idem quod ego docuerit, patet tum ex eius velitatione, in quâ Clerselier III, 91 omnia, quæ ad meam demonstrationem requirebantur, concessit, nec nisi monstra illa quæ ipse finxerat oppugnavit ; tum ex sextâ Thesi iam citata, quæ idipsum tantum continet, quod inventi eâ in re mei præcipuum est ; præterquam quod verba à meis diversa nimium affectans, graviter in eo erraverit, quod dixerit, Ut medium in quo fit incidentia, medium in quo fit reflexio aut refractio etc. Neque enim hæ fiunt in ipsis mediis, ut apud omnes Opticæ peritos est in confesso ; sed refractio fit in superficiè quæ duo media interjacet ; reflexio vero in eâ quæ unum terminat : Nam nunquam, ubi sit, duo media occurrunt, quin refractio illi adjungatur. Neque hîc AT III, 227 ullum habet effugium, nisi forsan dicat superficiem ipsam medium à se appellari, quia media est inter duo illa spatia, quæa ab aliis media dicuntur, atque ita verborum significationes mutare pergat, et omnia confundere ; Quæa hic obiter addo, ut intelligat, se non difficulter à me, si velit, impetraturum, quod hactenus ab ab ipso non potui, nempè ut meas, contra ea quæ in lucem edet, rationes ipsi exponam. Quod denique videri voluerit errores meos correxisse declarat eius epistola, in qua prætensam meam demonstrationem dicit posse accommodari per vias sibi cognitas, non autem mihi, qui illas, ut ad rem non facientes, rejeci ; Quæ eadem multo adhuc magis illum apud alios, ubi nemo mihi adest amicus, jactitare credendum est, quandoquidem in hac ipsa ad me epistolâ scripsit, quod fortè non fecisset, nisi ut apertam relinqueret. Cæterum hîc non dico illum in omnibus meas opiniones esse secutum, neque enim nisi valdè pauca ex eius scriptis vidi, sed planè affirmo neminem unquam, contra ea quæ de hac materiâ vulgavi, argumentaturum, nec etiam quicquam dicturum, quod cum meis non consentiat, quin ab illo vel paralogismum vel cavillationem committi probem. Faciat modo periculum, vel in unico exemplo, et quidem in eo quod optimum putabit ex iis omnibus, quibus se meas opiniones refutasse cum strepitu fortè jactavit, et dabo libenter manus, si falsum aut ineptum esse non demonstrem. Sed si id præstem, vel AT III, 228 si Clerselier III, 92 recuset mihi sua argumenta declarare, rogo illum etiam atque etiam, ne ampliùs de me male loqui perseveret, ne tandem cogat me, meum ius etiam publicè deffendere. Malim enim ut præterita sopiantur, et me sibi suisque addictum esse experiatur.
Sum
R. PATER
V. R. Devotissimus famulus,
DESCARTES.