REVERENDISSIME PATER,
Ultimas tuas Litteras septimo Augusti datas, non ante diem hesternam, quæ sexta erat Septembris, accepi ; et ad priores, etiam tardiùs quam ratio itineris postulabat mihi redditas, ante tres hebdomadas respondi. Miror verò, quod doctrinam, quam ais tibi visam esse dubiam, non dubitaris impugnare, atque ut planè ridiculam et falsam condemnare ; cum me tamen reprehendas, quia scriptum, quod sine ullo dubio falsum mihi visum est, refutavi. Neque enim refert integrumne AT III, 576 opus fuerit, an inchoatum ; enim ego satis multa argumenta repereri in incohato, ad illud absque ulla hæsitatione improbandum, tu in integro non satis multa, ut fateris, nisi tantum ad dubitandum. Omitto cætera quæ in epistola tua habes, iam enim satis superque alias ad talia respondi. Sed unum est quod te rogem, nempe, ut quemadmodum ego tuum scriptum, quale acceperam, nullâ eius syllabâ omissâ, simul cum meis notis edi curavi, sic etiam tu, si quid in istas notas velis scribere, ne mutilas et imperfectas, sed integras simul cum epistolâ quam iis subjunxi Clerselier I, p. 101 proponas. Adde etiam, si iubet, reliquas tuas quæstiones ; Sed si quam addas, cave ne quartam in quâ de Dei existentiâ es acturus omiseris. Nosti enim Atheos, ut sunt improbi et maledici ; Certè si meis repudiatis argumentis nulla reponas meliora, te nulla habere dicturi sunt, ac etiam fortè hoc opprobrium, quod absit, in totam Societatem reijcient. Denique non est quod metuas, ne intercedam, quominùs tua in me scripta absoluas, et vulges ; nam contra planè suadeo, ut potius hoc agas, quàm in privatis epistolis conscribendis diutiùs ludas ; hoc enim daret occasionem malevolis existimandi te tergiversari, et quærere insidias, teque aperto Marte nihil posse. Non etiam deprecor acerbitatem stili, nec adversariorum multitudinem aut celebritatem. Dudum præcavi, ne quid veri de me dici possit, quod non audiam libenter. Si qui autem calumnientur, spero me facilè ipsorum technas palam esse facturum, et prudentum Lectorum ludibrio se exponent ; Atque quò plures, quò majoris nominis illi AT III, 577 erunt, tantò magis mihi de invidiæ magnitudine gratulabor. Sed quantum ad illos qui amant veritatem, quales omnes patres Societatis esse confido, non dubito quin mihi omnes sint amici ; Et ego ut virorum omnium doctinâ et pietate insignium observantissimus sum cultor, ita etiam amicorum omnium sum humillimus et obsequentissimus famulus.