REVERENDISSIME PATER,
Legi partem Epistolæ ad vestram Reverentiam ex Anglia missæ, hîcque à D. de Zuylichem mihi concessæ, et valde miratus sum, quod cum ex modo scribendi eius author ingeniosus et doctus appareat, in nullà tamen re, quam proponat, à veritate non aberrare videatur. Omittam initium de animâ et Deo corporeis, de spiritu Interno, et reliquis quæ me non tangunt : Etsi enim dicat materiam meam subtilem eandem esse cum AT III, 288 suo spiritu Interno, non possum tamen id agnoscere. Primo, quia illum facit causam duritiei, cum mea potiùs e contra mollitiei sit causa, deinde quia non video quâ ratione iste spiritus valde mobilis corporibus duris ita includi possit, ut nunquam ex iis egrediatur, nec quomodo ingrediatur mollia, cum durescunt. Sed venio ad ea quæ scribit contra Dioptricam. Imprimis ait me clariùs locuturum fuisse, si pro determinatione, motum determinatum dixissem ; quâ in re ipsi non assentior : Etsi enim dici possit velocitatem pilæ ab A, ad B, componi ex duabus aliis, scilicet ab A, ad H, et ab A, ad C. Abstinendum tamen esse putavi ab isto modo loquendi, ne fortè ita intelligeretur, ut istarum velocitatum in motu sic composito quantitas, et unius ad alteram proportio, remaneret ; quod nullo modo est verùm. Nam si exempli causâ ponamus pilam ab A, ferri dextrorsum uno gradu celeritatis, et deorsum uno etiam gradu, perveniet ad B, cum duobus gradibus celeritatis, eodem Clerselier III, 120 tempore quo alia, quæ ferretur etiam ab A, dextrorsum uno gradu celeritatis, et deorsum duobus, perveniet ad G, cum tribus gradibus celeritatis : Unde sequeretur lineam AB, esse ad AG, ut 2 ad 3 : quæ tamen est ut 2 ad √. 10. etc.
Quod ait posteà, terram tollere celeritatem deorsum, est contra hypothesim : supposui enim nihil planè AT III, 289 de celeritate detrahi ; et contra omnem experientiam : alioqui enim pila perpendiculariter in terram incidens nunquam resiliret. Nulla igitur in parte laborat mea demonstratio ; sed ille seipsum valde fefellit, quia motum à determinatione non distinxit : motus enim ipse nullo modo minui debet, ut reflexio fiat ad angulos accuratè æquales. Prætereà id quod assumpsit, Nulla vi amoveri quod non cedit levissimæ, nullam habet speciem veritatis ; quis enim credat, exempli gratiâ, in bilance pondus centum librarum aliquantulum cedere ponderi unius libræ in aliâ lancis parte positæ, quoniam cedit ponderi 200 librarum. Concedo tamen libenter partem terræ in quam pila impingit aliquantulum ei cedere, ut etiam partem pilæ in terram impingentem non nihil introrsum recurvari, ac deinde, quia terra et pila restituunt se post ictum, ex hoc iuvari resultum pilæ ; Sed affirmo hunc resultum magis semper impediri ab ista incuratione pilæ et terræ, quam ab eius restitutione iuvetur ; Atque ex eo posse demonstrari reflexionem pilæ, aliorumque eiusmodi corporum non extremè durorum, nunquam fieri ad angulos accuratè æquales ; Sed, absque demonstratione, facilè est experiri pilas molliores non tam altè resilire, nec ad tam magnos angulos, quam duriores. Unde patet quam perperàm adducat istam terræ mollitiem ad æqualitatem angulorum demonstrandam ; præsertim cum ex eâ sequatur, si terra et pila tam duræ essent, AT III, 290 ut nullo modo cederent, nullam fore reflexionem ; quod est incredibile. Patet etiam quam merito ego et terram et pilam perfectè duras assumpserim, ut res sub examen Mathematicum cadere possit.
Non felicior est circa Reflectionem, cum distinguit eam quæ fit quando corpus motum permeat media, ab eâ quæ fit Clerselier III, 121 quando non permeat ; utraque enim fit versus eandem partem : à corpore eiusdem generis. Nec satis intellexit id quod scripsi eâ de re : Non enim dico lumen faciliùs propagari in denso quam in raro ; sed in duro (in quo scilicet materia subtilis non communicat motum suum parietibus meatuum quibus inest) quam in molli, sive hoc sit rarius, sive densius ; habeoque eius rei et experientiam et demonstrationem, tam de ipso lumine, quam de corporibus quæ tactus sentiuntur ; Nec valet exceptio ex tapetis asperitate desumptâ ; in tapete enim ex serico vel corio nullo modò aspero idem continget. Quod ait ab amico suo esse demonstratum non vidi, nec ideo possum de eo iudicare. Miror vero quod subiungat meam demonstrationem non esse legitimam, cum tamen nihil planè afferat ad eam impugnandam, nisi quod dicat quædam repugnare experientiæ, quæ cum experientia consentiunt, et sunt verissima. Sed non videtur advertisse differentiam quæ est inter refractionem pilæ, aliorumve corporum AT III, 291 in aquam incidentium, et refractionem luminis, cùm tamen sit duplex et maxima. Primo, quia una refractio fit versus perpendicularem, alia modo contrario ; et cùm radij luminis tertiâ sui impetûs parte, aut circiter, faciliùs per aquam transeant quàm per aërem, non tamen ideo pila mulctari debet, ab eâdem aqua, tertiâ parte suæ velocitatis, nullaque est inter ista duo connexio. Deinde, quia lumen quidem debile, non ad alios angulos quam forte, ab eadem aquâ refringitur ; Sed planè aliud est de pila, quæ magnâ vi in aquam impulsâ, non tantá parte suæ velocitatis ab eâ potest mulctari, quam si lentiùs procedat. Ideoque non mirum est, quod expertus sit globum plumbeum, maximâ vi sclopeto emissum, aquam ingredi in elevatione quinque graduum, quia tunc fortè non millesimâ suæ velocitatis parte mulctabatur. Affingit mihi posteà quod supposuerim omnem iacturam velocitatis computandam esse in motu deorsum : dixi enim constantissimè computandam esse in toto motu simpliciter sumpto. Modus vero quo ipse utitur ad refractionis causam explicandam, vel ex eo apparet non Clerselier III, 122 esse accuratus, quod apertè pugnet cum eo quod antè admisit, ut ab amico suo demonstratum ; Nempe esse in refractione, ut sinus anguli inclinationis unius ad sinum anguli inclinationis alterius, ita sinum anguli refracti in una inclinatione ad sinum anguli refracti in altera ; exsurgit enim ex eius Parallelogrammo planè alia, et qui AT III, 292 dem maximè irrationalis inter sinus proportio. Reliquum Epistolæ nondum vidi, nec ideo possum respondere. Sum
R. PATER,
V. R. Devotissimus famulus, DESCARTES.