MON REVEREND PERE,
Esti sperassem ea quæ in superioribus meis Litteris AT III, 314 responderam ad initium scripti à doctissimo quodam Anglo ad Reverentiam vestram missi, me liberatura esse onere ad reliqua respondendi ; quia tamen nihilominus ultima octo folia scripti à vestra Reverentia hodie accepi, simulque admoneor aliquos esse ex doctis viris, qui ea quæ ibi de refractionibus, aliter quam in meâ Dioptricà traduntur, pro veris et rectè demonstratis admittant, officij mei esse existimo, Clerselier III, 150 breviter hîc monere quibus ex notis aurum ab orichalco dignosci possit.
In fine 3. folij utitur valde inani ratione, ut refutet id quod scripsi pag. 19. quia inquit, sequeretur pilæ inesse intellectum rerum Geometricarum ; tanquam si ex eo quod aliquid fiat in natura iuxta leges Geometriæ, sequatur idcircò in corporibus in quibus id fit esse intellectum. Ego vero satis esse putavi ad demonstrandum quid fieret, quod Geometriæ leges docerent ita fieri opportere ; Nec ille quicquam novi hîc affert, sed tantum rem à me traditam magis explicat, dicendo in magna inclinatione resistentiam aquæ superare impulsum deorsum, quod, ut intellectu facillimum, explicare neglexeram ; Sed hoc explicando in magnam difficultatem à suis principiis adducitur ; Quomodo scilicet pila sursum resiliat ; an enim dicet aquæ superficiem incurvari AT III, 315 etiam instar arcus, et dum se restituit pilam sursum repellere.
In reliquis omnibus agit tantum de refractione, et in prima sua hypothesi falsum assumit, quod nempe omnis actio sit motus localis. Cum enim, exempli causa, baculo innixus terram premo, actio meæ manus communicatur toti isti baculo, et transit usque ad terram, quamvis nullo planè modo baculum illud, nec quidem insensibiliter, ut infrà assumit, moveri supponamus.
Quintam etiam hypothesim, quod aër sit minus contumax adversus motum luminis, quam aqua vel vitrum, non probat ; cumque eius contrarium in Dioptricà demonstrarim, ille vero nullam dicti sui afferat rationem, quæro utri magis sit credendum : Neque enim verisimilitudinem aliquam in eo esse putandum est, quod aër facilius cedat motui manuum, quam aqua vel vitrum ne quevel utrim neque enim actio luminis est in ipsis corporibus aëris et aquæ, sed in materia subtili eorum poris contenta.
Hîc autem ex occasione adverto, me in præcedenti Epistola scripsisse lumen faciliùs propagari in duro, quam in molli ; quod ita est intelligendum, ut durities ista non reseratur ad tactum manuum nostrarum, sed ad motum materiæ Clerselier III, 151 subtilis tantùm ; ne fortè quis putet inde sequi, refractionem esse debere multo majorem in vitro quam in aquâ ; etsi enim vitrum sit multo AT III, 316 durius respectu manuum nostrarum, non tamen multo magis resistit motui materiæ subtilis.
Prima propositio planè est imaginaria, destruiturque eius probatio ex eo quod utatur ad ipsam probandam primà suâ hypothesi iam refutatâ.
Secunda propositio, si in ipsâ pro rejectione ponatur repulsio, ut de solâ impulsione non de motu possit intelligi, vera est, et mea.
Quæ in tertiâ habet de Systole planè destruuntur ex iam dictis ; ut et eaquæ dicit in corollario de inclinatione, quam vult esse motum, hocque ob egregiam rationem : quia, inquit, principium motus est motus ; quis enim illi concessit inclinationem esse principium sive partem primam motus.
In propositione quartâ malè dicit radium esse spatium solidum, meliùs fortè dixisset, esse vim per spatium solidum diffusam ; Sed adhuc meliùs, si cum omnibus Opticis illum tantum ut lineam consideraret : utitur enim tantum posteà radij latitudine, ut et suá lineá lucis, ad imaginarias rationes adornandas.
Sed præcipuus eius error est in causâ Physicâ refractionis radiorum explicandâ : tota enim fictitia est, et à mechanicæ principiis aliena. Fictitia, quia nititur latitudine quam radiis gratis affingit, quamque in decimâ quartâ propositione iisdem detrahit, et nihilo AT III, 317 minus eodem modo refringi fatetur ; Et quia si vera esset, multo magis haberet locum in motu pilæ quam in radiis luminis, quod tamen ipse suprà negavit, atque experientiæ repugnat ; Ut et ratio propter quam suprà voluit pilam in aquâ refrangi à perpendiculari, radiis luminis meliùs, vel saltem æque benè ac motui pilæ, potest applicari ; In ipsâ enim nulla fit mentio motus successivi ; In altera autem quam affert pro radiis, fictitii cuiusdam Parallelogrammi considerat motum successiuum, estque à legibus mechanicæ aliena ; tum quia supponit motum partis D, Parallelogrammi ABCD, tantundem tardari à superficiè Clerselier III, 152 aquæ EDF, cum primum illam ingreditur, quam paulò post, cum plures partes lineæ CD in aquam demersæ sunt, tum quia in transitu radij à medio densiori in rarius vult augeri celeritatem motus, nec tamen dare potest ullam causam istius augmenti ; facilè enim intelligitur motum tardari à densitate medij ; Sed non inde sequitur, ubi non est tantâ densitas illum augeri, sed tantum minus imminui ; tum propter alias causas, quas omnes recensere esset longum.
Quintâ propositio, quod radius obliquè incidens sit considerandus ut habens latitudinem, iam est refutata, et pugnat cum decimâ quartâ ; nec valet eius probatio, ad quam gratis assumit considerari radium uno termino longiùs operari quam altero. Quod nemo ipsi AT III, 318 concedet, qui radium absque latitudine considerabit.
Sequentia, usque ad decimam quartam propositionem, satis, ut puto sequuntur ex eius principiis, dico, ut puto, quia satis attente non legi, ut ausim affirmare. Cæterùm non mirum est quod ex falsis hypothesibus sequatur verum, quia illas hypotheses ad veritatem sibi ante cognitam accommodavit.
In fine de Coloribus nihil habet quod non ante scripserim, nisi quod rem sufficienter non explicet ; Et malè ait me globulus supponendo, priorem meam hypothesim destruxisse ; quia illos globulos describendo, non affirmavi nihil esse in spatiolis quæ ipsis non replent ; nec opus habui plura explicare, quam quæ ad institutum meum faciebant ; Denique, ut verbo absolvam, ne minimam quidem rationem in toto hoc scripto reperi à meis diversam, quæ vera et legitima esse videatur.