De meritis Gisberti Voetii.
PARS SEPTIMA.
Est inquam instituti mei pericula hic ostendere, quae ex impunitate maledicentiae tuae oriri possent. AT VIII-2, 108 Ac quamvis hoc scriptum epistolari forma composuerim, non tamen illud tibi soli, Elzevier, p. 154
Image haute résolution sur Gallica sed quibuslibet aliis legendum proponam. Neque tamen profecto leges charitatis, exemplo tuo, contemno. Longe mallem te privatim posse emendari, si quae ejus rei spes superesset : Atqui cum, ut supra vidimus, nec Magistratuum nec symmistarum tuorum privatae admonitiones et literae quidquam hactenus apud te potuerint, nihil amplius, hac in parte, nisi per publicam reprehensionem, sperare licet ; Ac quamvis ego perlibenter ab hac taediosa scriptione abstinerem, tam necessaria tamen mihi videtur, ut eam omittere plane non possim. Non modo quia unius cujusque officium est salutem et pacem ejus regionis in qua degit pro modulo suo procurare ; Sed etiam quia vix ullus alius est, cui fuerit tanta occasio in vitia tua inquirendi ; quique liberius ea possit palam Elzevier, p. 155
Image haute résolution sur Gallica facere ; ac etiam à quo eorum patefactio in meliorem partem sumi, et plus ponderis habere posse videatur. Quod mihi magna fuerit antea occasio de te inquirendi, et nunc merita tua exponendi, facile concedent omnes, qui scient te ab aliquot annis per impudentissimam calumniam absque ulla vel minima umbra rationis mihi summum scelerum, Atheismum scilicet, affingere voluisse, ut patet ex libellis tuis de Atheismo anno 1639 editis, de quibus actum est supra in fine quartae partis hujus epistolae ; Jamque librum injuriosum, AT VIII-2, 109 quem Philosophiam Cartesianam vocas, et cujus ultima folia hoc ipso tempore inter scribendum accepi, si non in solidum à te scriptum (nolo enim istius gloriae nullam partem adjutori tuo relinquere) saltem tuo jussu et tua cura typis fuisse mandatum : Elzevier, p. 156
Image haute résolution sur Gallica Cumque summam in eo libro falsissima et nullo modo probabilia de me scribendi licentiam sumpseritis ; mihi saltem, ut confido, libertas concedetur ea hic aperte omnibus exponendi, quae de te vera esse probare possum. Et insignis illa maledicentia tua, qua plerique alii à te aggrediendo deterrentur, mihi nullo pacto est timenda non modo quia vitam meam ita paravi, ac tam multis sum notus, ut nihil veri de me dici possit, quod nolim audire, ac nihil falsi quod non facile calumniae convincatur ; sed etiam quia jam in ista Philosophia Cart. omnia convitia, omnem maledicentiam, omnes artes tuas calumniandi, consumpsisti, adeo ut pauca illa, quae de te scripseram in epistola ad P. Dinet, comparari possint cum linteo, quod serpentibus cicurandis offerri solet, ut admordeant ; Elzevier, p. 157
Image haute résolution sur Gallica in illud enim omnes dentes et venenum ita deponunt, ut innoxiè postea tractari possint. Denique multae sunt rationes, ob quas ea, quae de te scribo, aliquid fortasse ponderis apud aequos lectores et judices sunt habitura. Nam primo notum est, AT VIII-2, 110 me pacis et quietis prae caeteris esse amantem, neminem unquam in jus vocasse, nemini controversiam ullam movisse, ac etiam saepe illatas mihi injurias condonare quam persequi maluisse : contra autem te quammaxime esse contentiosum, acrem et importunum ; adeo ut si vel minimum quid hic haberem, quod cum aliquo praetextu posses arguere, statim mihi lites, quas maxime refugio, essent expectandae, atque ideo me summam curam in eo esse adhibiturum, ut non modo nihil scribam, quod non sit verum, sed insuper Elzevier, p. 158
Image haute résolution sur Gallica quod non sit indubitatum. Notum etiam est, mihi non solere esse ingratum, quod quis opinionibus meis contradicat, sed eos qui veritatis explorandae causâ illas impugnant, hoc nomine inter amicos à me numerari, et tanto esse gratiores, quo validiores objectiones proponunt ; eos autem, qui tantum cavillantur aut conviciantur, solere à me contemni. Quod utrumq; in multis reipsa jam ostendi : nec unquam ulli alteri ex aperte calumniantibus respondi, nisi uni cui peculiarem ob causam respondere cogebar : unde facile credetur, me etiam nunc injurias à te illatas persequuturum non fuisse, nisi essent admodum atroces, et earum persequutio cum aliqua publica utilitate conjungi posset. Pręterea [abreviation de praeterea] notum est, me jam à plurimis annis has regiones ita incolere, ut nemini dubium esse possit, quin aeque bene, Elzevier, p. 159
Image haute résolution sur Gallica atque ullus indigena, erga ipsas sim affectus : ac etiam forte hoc nomine mihi aliquid praerogativae esse tribuendum, quod non ex sorte nascendi, sed ex delectu in ipsis vivam. Cum enim, ut multi AT VIII-2, 111 sciunt, satis commode in patriâ meâ versarer, nec alia prorsus ratio me ad alias sedes quaerendas impelleret, quam quod propter multitudinem amicorum et affinium, quorum consortio carere non poteram, minus mihi esset otii et temporis, ad incumbendum studiis, quibus oblector, et quae aliqui persuasum habent ad commune bonum gentis humanae prodesse posse ; cumque nulla pars orbis terrarum mihi clauderetur, atque omnino nulla esset, quam non considerem me libenter in incolam, sibi nec gravem, nec forte etiam indecorum, esse recepturam : hanc prae caeteris omnibus Elzevier, p. 160
Image haute résolution sur Gallica inhabitandam delegi. Denique notum est, me nec esse professione Theologum, nec de ullis unquam ex istis controversiis, quae Christianos in diversas sectas diviserunt, disputare, atque ideo liberius, quam Maresium, aliumve ex vestris Theologis, omnia, quae de te dicenda sunt, proferre posse ; ac fidem meam minus fore suspectam, quam aliorum, qui de rebus ad religionem pertinentibus contra te pugnant : Omnino enim poterit animadverti me nihil de te esse dicturum, quod non eodem modo possem dicere, si essem ejusdem tecum religionis.
Hic autem primo agam de virtutibus, quae Theologiae Professorem et Ecclesiae Pastorem commendare mihi videntur, deinde facta tua breviter recensebo, ac denique de meritis inquiram. Certum est basim et fundamentum Elzevier, p. 161
Image haute résolution sur Gallica omnium virtutum esse Charitatem, illamque in iis potissimum requiri, qui publice delecti sunt ad alios erudiendos et ad virtutem incitandos : Nosti AT VIII-2, 112 quid hac de re scribat Apostolus Paulus I. Cor. 13. Si linguis hominum loquar et Angelorum, Charitatem autem non habuero, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ex quibus patet omne aliud Dei donum, quod in aliquo homine esse potest, nisi cum charitate sit conjunctum, nihili plane esse faciendum. Signa autem, ex quibus Charitas Elzevier, p. 162
Image haute résolution sur Gallica agnosci potest, ibidem ab Apostolo sic recensentur. Charitas patiens est, benigna est : Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Unde sequitur, illos, qui sunt irae impatientes, maligni, invidiosi, turbulenti, tumidi, arrogantes, litigiosi, truculenti, maledici, conviciatores, et mendaces, nullo modo habere Charitatem. Cum autem haae Charitas, hoc est, sancta amicitia, qua Deum prosequimur, et Dei causa etiam omnes homines, quatenus scimus ipsos à Deo amari, magnam habet affinitatem cum honesta illa humana amicitia, quae inter viros familiaritate conjunctos esse solet, optime ni fallor utriusque officia simul expendemus. Una est tantum Elzevier, p. 163
Image haute résolution sur Gallica summa regula, ut nunquam AT VIII-2, 113 male, sed quantum in nobis est, bene amicis nostris faciamus : Et quia nihil melius est, quam vitiis carere, ideo nemo unquam alteri majus beneficium praestat, quam cum ipsum ab aliquo vitio modis appositis revocare conatur. Sed addo modis appositis : nam si quis intempestive alium objurget, si levem ob culpam nimis severe, si aliis praesentibus cum non est opus, si falsa crimina illi affingat, et ita non tam emendationem, quam ignominiam ejus et gloriam suam, quaerere videatur, odiosus erit et importunus. Sed fere semper licet privatim, nemine conscio, modeste amicum suum admonere ; Atque si hoc non sufficiat, et culpa sit gravis, licet etiam instare et objurgare ; ac deinde curare idem fieri ab aliis ejus amicis, uno, duobus, omnibus. Quae omnia Elzevier, p. 164
Image haute résolution sur Gallica si non prosint, ejusque peccatum sit tale, ut eum amicitia viri honesti reddat indignum, possumus quidem nos ab ejus familiaritate subducere, ac non amplius ipsum inter amicos numerare : Sed sane quamdiu amamus, non debemus unquam ipsum publice coram omnibus etiam extraneis et ignotis reprehendere, neque enim hoc pacto bonum ejus procuraremus, sed potius malum, nempe infamiam. Hocque non solum de vitiis occultis est intelligendum, sed etiam de publicis : qui enim publice peccant, solent in peccatis suis gloriari, nec curant quod sciatur se talia committere, sed dolent quod propterea vituperentur. Notandumque est, metum infamiae quammaxime homines à vitiis retrahere, non autem ipsam infamiam, quae postquam alicui illata est, non Elzevier, p. 165
Image haute résolution sur Gallica amplius ab eo timetur : Et idcirco qui privatas amicorum objurgationes non audiunt, non etiam publicis reprehensionibus AT VIII-2, 114 emendantur, sed contra potius ex iis sumunt occasionem et libertatem in peccatis suis perseverandi, ut frequens experientia ostendit. Atque hae leges humanae amicitiae plane conveniunt cum legibus Charitatis, quas ipse Christus Matt. 18 sic docet. Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum ; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Ubi notandum est, non agi de quibuslibet proximi peccatis, sed tantum de injuriis nobis ab ipso illatis : Elzevier, p. 166
Image haute résolution sur Gallica non enim tantum habetur si peccaverit frater tuus, sed additum est in te. Cumque habeamus plus juris ad aliquem reprehendendum, cum nos ipsos affecit injuria, quam cum videmus duntaxat illum aliquid aliud mali fecisse, non dubium est quin hic contineantur extrema omnia remedia, quibus uti licet ad proximum suum, cum peccatum aliquod magni momenti commisit, reprehendendum. Nec alio nomine omnia proximi peccata huc revocantur, quam quia supponitur esse tantus Zelus in viris piis ut non minus aegre ferant, quod quis peccet in Deum, vel, quia Deo ab hominibus noceri non potest, quod ille qui peccat, et quem amant ut proximum, sibi ipsi noceat peccando, quam si illis injuriam inferret. Si quis itaque in te peccaverit qui sit Christianus, atque ideo quem per charitatem Elzevier, p. 167
Image haute résolution sur Gallica diligere tenearis, primo quidem illum privatim monere debes ; Atque si non emendetur, debes AT VIII-2, 115 secunda vice ipsum monere coram uno vel duobus ejus amicis, eosque ad hoc potissimum deligere quos plurimum authoritatis apud ipsum habituros esse confidis : Ac rursus si non emendetur, dic ecclesiae. hoc est, conqueraris de ipso apud consilium illorum omnium, qui eum etiam in Christo diligunt, adeo ut, juxta ordinem quem audio à vestris observari, possitis hic per Ecclesiam intelligere Synedrium vel Synodum. Sed diligenter hic notandum per hoc verbum dic ecclesiae, nullo modo intelligi publicam reprehensionem coram omnibus etiam extraneis, qualis fieri posset per theses Theologicas aut conciones. Primo quia directe repugnat charitati, et habet rationem Elzevier, p. 168
Image haute résolution sur Gallica poenae, qua non procuratur bonum ejus qui sic arguitur, sed ei malum infertur. Neque enim, ut jam dictum est, si quis peccatum emendare noluerit postquam vulgatum est inter ejus amicos, magis postea illud emendabit propterea quod aliis etiam innotescet, ac contra potius amisso metu istius pudoris audacior fiet ad peccandum. Secundo quia sequuntur haec verba : Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et publicanus. hoc est, desinas eum numerare inter illos, cum quibus peculiarem amicitiam propter communionem fidei contraxisti, et pluris non facias quam extraneum et ignotum, non autem jubet ut idcirco eum persequaris ut inimicum ; neque enim olim Christi discipuli ethnicos et publicanos odio habebant, sed tantummodo non amabant ut Elzevier, p. 169
Image haute résolution sur Gallica fratres. Atque hae quidem leges amicitiae generaliter omnibus AT VIII-2, 116 mandatae sunt, sed prae caeteris tamen ad ipsas Theologi, Concionatores, et ecclesiarum Pastores obligantur. Nam cum nihil in humanâ societate sit amicitia praestantius, et praecipuus ejus fructus in eo consistat, quod ab amicis errorum nostrorum admoneri, et à vitiis revocari possimus ; Cumque omnes sibi privatim comparare non possint amicos satis fidos et satis prudentes, ut iis in hunc finem uti possint, viri prae caeteris pietate prudentia et charitate christiana insignes, tanquam communes omnium hominum amici, libenter ab iis, qui eos ut tales agnoscunt, audiuntur ; et illi qui vitam in theologicis studiis impendunt, atque in Concionatores, Ecclesiarumque Pastores delecti sunt, tales esse vulgo putantur. Elzevier, p. 170
Image haute résolution sur Gallica Atque omnino cum sunt tales, summoperè à caeteris hominibus honorari debent et diligi : Sed si quem videamus, nunquam nos privatim ullius peccati admonentem, omnes captare occasiones publice apud alios nos culpandi, praecipue cum putat nos nunquam id rescituros ; et saepe vel ea peccata, quibus nunquam obnoxii fuimus, nobis tribuere ; vel facta quaedam nostra, sed quae nec à nobis nec ab aliis mala creduntur, tanquam magna crimina condemnare, quamvis nulla unquam à nobis vel minima injuriâ fuerit affectus ; eodemque etiam modo se gerere erga alios plures, clare agnoscemus illum charitate omni atque humanitate esse destitutum, et amicitiâ indignum. Quae vereor ne frustra videar hic scripsisse, jam enim supra satis vidimus, te leges charitatis ut musteas Elzevier, p. 171
Image haute résolution sur Gallica contemnere : forsan quia non cupis blandus videri, sed reprehensoris acerbitate, AT VIII-2, 117 ac legislatoris imperio magis delectaris. Ideoque nonnulla etiam de istis hic subjungam. Et primo quidem quantum ad reprehensiones, quae fiunt absque ullo jure condemnandi, et vocantur proprie accusationes, certum est illas in omni republica bene institutâ permitti, modo sint verae, ac etiam aliquando imperari, ut in crimine majestatis. Et omnino illi, qui alios vituperantes nihil falsi de ipsis dicunt, legibus non condemnantur, habetur enim expresse lib. 18 Dig. de injur. et fam. lib. eum qui nocentem infamavit, non esse bonum aequum ob eam rem condemnari. peccata enim nocentium nota esse et oportere et expedire. Sed nihilominus variae sunt causae, ob quas certae accusationes aliis minus honestae Elzevier, p. 172
Image haute résolution sur Gallica ac justae sunt : Nam sane humiliores reos et ad poenitentiam paratos nemo unquam honestè accusat, nisi sit Praetor, vel aliquam aliam ob causam ad id cogatur : quia pugnat cum charitate, qua nos omnes mutuo prosequi debemus, ut eum, qui supplex est, et veniam petit puniri cupiamus. Sed si quis arrogans et obstinatus ea committat ex quibus pax et concordia Reipublicae turbari possit, quique privatim ab amicis ac etiam à Magistratibus monitus peccata sua nolit emendare nec agnoscere ; qui sit tam vehemens in aliis impugnandis, tam audax in calumniandis, tam pertinax in persequendis, ut vix ulli ausint ei resistere ; qui denique tot habeat effugia tot astutias ad vitia dissimulanda, tantamque impudentiam ad ea perneganda, ut quamvis facile possint intelligi AT VIII-2, 118 ab iis qui Elzevier, p. 173
Image haute résolution sur Gallica causam examinant, non tamen ita facile quilibet possit ea omnibus demonstrare : certum est illum, qui potest atque audet, quique non est in ullo publico munere constitutus, recte facere si talem reum accuset, ac etiam non posse honeste non accusare si fuerit ab ipso lacessitus et atrocibus calumniis laesus, ne vel pusillanimis esse, vel ea quae pertinent ad publicam utilitatem et propriam existimationem negligere videatur. Excepi autem illos qui muneribus publicis funguntur, non quod nulli ex ipsis possint alios accusare, aliqui enim ex officio ad id coguntur, sed quia illis, quorum officium nihil tale exigit, minus honestum est quam privatis. Cavere enim debent, ne cum judices esse non possunt, videantur authoritate sui muneris abuti velle ad alicujus innocentiam opprimendam. Elzevier, p. 174
Image haute résolution sur Gallica Quippe privati periculo suo accusant, et nisi omnia, quae dixerint sint vera, vel saltem nisi justas causas habuerint ea putandi esse vera ut calumniatores puniuntur : sed in authoritate constituti saepe impunius nocent. At certe ex illis omnibus qui publicum aliquod munus sustinent nullis est magis indecorum alios accusare, quam Concionatoribus, Professoribus theologiae, atque ecclesiarum Pastoribus : Cum enim ratione muneris sui pro viris supra caeteros piis doctis et charitatis zelo ardentibus habeantur, magno praejudicio gravant causam quam impugnant, et, si velint mali esse, multas habent occasiones ad impune calumniandum. Sed quamvis forte nonnunquam illis concederetur ut alios accusarent, injuriasque sibi factas ulciscerentur, et privata odia exercerent : Elzevier, p. 175
Image haute résolution sur Gallica Nunquam tamen profecto AT VIII-2, 119 concionibus aut thesibus publicis ad hoc honeste uti possunt.
Nam, quantum ad conciones, nemo dubitat quin sint institutae ad docendam veritatem circa ea quae spectant ad religionem, et simul ad homines à peccatis dehortandos et ad virtutem impellendos, non autem ad ullos ignominia afficiendos, nec ad exempla malignitatis exhibenda, nec ad ullum jus in singulares homines usurpandum. Et quando aliquis in sacra concione factum particulare vel Magistratus vel privati alicujus reprehendit, majori eum afficit ignominiâ, quam si idem factum ex alio loco, quamvis coram iisdem auditoribus, ei exprobraret : Cum enim publice delectus sit, ad veritatem ex illo loco dicendam, privato suo testimonio publicam authoritatem adjungit, Elzevier, p. 176
Image haute résolution sur Gallica sicque dignitate sui muneris abutitur ad proximum infamandum. Deinde quia omnis personarum publica reprehensio quantumvis vera et justa, limites tamen charitatis excedit, atque ad proximi odium invitat ; ideo est pessimi exempli in concione. Denique quoniam praetextu vitiorum arguendorum facile potest quis in hoc crimen impune incurrere, quod etiam personas reprehendat, eas quidem non nominando sed talibus notis designando, ut quamvis ab auditoribus certo cognoscantur, ipse tamen possit simulare se de illis non cogitasse : Idcirco illi qui revera pii sunt, nullamque ista via illegitimam authoritatem supra Magistratus et alios quoscunque usurpare conantur, diligentissime cavere solent, ne idem unquam de se dici possit quod tu de te ipso jactas pag. 331. quod Elzevier, p. 177
Image haute résolution sur Gallica nempe Methodo tibi usitata facta particularia in concionibus tuis haud infrequenter AT VIII-2, 120 ita depingas ut quamvis nullos nomines, merae tamen historiae esse videantur.
Quantum ad theses, si verum et ordinarium earum usum spectemus, non multum habent authoritatis ; supponuntur enim ut plurimum à discipulis factae, atque nihil aliud debent continere quam assertiones, quas earum author in paucarum horarum disputatione defendendas suscipit, sive eas putet esse veras, sive non putet : Nam circa res ad fidem non pertinentes, nec ad ullius detrimentum spectantes, etiam ea, quae putat falsa, potest in iis sine mendacio affirmare, cum nempe ingenii exercendi causa vult ipsa contra omnes objectiones, quae intra breve tempus disputationis fient, defendere. Potest etiam interdum Elzevier, p. 178
Image haute résolution sur Gallica nomen alicujus authoris à quo dissentit exprimere, si forte hoc ad rem facere videatur : ut si quis proponat tales theses. Sanguis in venis non circulatur, contra Hervaeum. Dantur formae substantiales, contra Regium. aut similes, tunc enim censetur illum à quo dissentit honoris causa nominare. nullusque amator veritatis aegre unquam fert suas opiniones impugnari. Sed valde cavendum est, ne quis in thesibus ita nominetur aut designetur, ut id in ejus vituperium factum fuisse credi possit, tunc enim transirent in naturam libelli famosi, cujus dedecus in Academiam in qua essent editae, resiliret : Quamvis enim ab uno fiant, coram omnibus ventilantur, et ideo, nisi prohibeantur, existimantur permitti : AT VIII-2, 121 Nec ullibi minus tempestive possunt exempla maledicentiae exhiberi, quam in Elzevier, p. 179
Image haute résolution sur Gallica Academiis aut scholis, ubi non minus virtus quam scientia est docenda. Sed sane si nunquam sit maledicendum in ordinariis illis thesibus, quae tantum ad horariae disputationis usum parantur, multo minus id fieri debet in reverendis istis libellis, quos sub thesium nomine vulgare soles, eorum enim te authorem profiteris, et in iis determinationes sive decreta vestrae facultatis Theologiae vis contineri : Quippe doces nos pag. 343 Professores vestrae facultatis esse in doctrina studiis professione, ἰσοψύχους et responsiones ac theses singulorum haberi tanquam omnium.
Denique ut melius intelligatur, quam parum conveniat in Thesibus istis aut Concionibus loco vitiorum personas ipsas reprehendere, notandum est jus charitatis, quo solo utuntur viri pii ac alios homines reprehendendos, vel etiam Elzevier, p. 180
Image haute résolution sur Gallica jus magisterii, quo forsan uti potes ut Paedagogus in adolescentes tuae curae privatim commissos, non autem profecto in magistratum, plurimum differre à jure dominii, sive à jure civili quo utitur magistratus ad nocentes puniendos : Eorumque praecipuam differentiam in eo consistere, quod jus civile respiciat bonum commune multorum hominum simul junctorum, jura autem magisterii et charitatis ad singulos seorsim spectatos referantur : Unde fit ut liceat quidem Magistratui privatis quibusdam nocere, ac etiam interdum ipsam vitam iis adimere, ut communi aliorum utilitati prospiciat ; Sed non ita unquam licet paedagogo plures discipulos habenti vel minimum AT VIII-2, 122 quid mali uni ex ipsis inferre, ut aliis quantumvis magnam utilitatem procuret. singulos enim seorsim Elzevier, p. 181
Image haute résolution sur Gallica ab eorum parentibus accepit, ut iis benefaceret, non autem ut ulla ratione noceret. Atque hic omnino valet regula quae docet non esse facienda mala ut eveniant bona : Et multo magis adhuc valere debet apud eos qui solo utuntur jure Charitatis, repugnat enim ut ille qui alium laedit possit in eo censeri ejus amicus. Non opinor existimas tibi licere aliquem interficere aut vulnerare quantumvis magnum peccatum commiserit ; nec etiam pecunias diviti quantumvis iis male utenti eripere, ut eas des pauperibus, aut in alios usus quantumvis pios convertas ; Sed sane non video cur magis liceat proximi tui existimationem, quam multi fortunis omnibus ac vitâ ipsâ chariorem habent, quantumvis justâ reprehensione, in concionibus aut decisionibus theologicis minuere, sic enim illum Elzevier, p. 182
Image haute résolution sur Gallica afficeres damno vel poenâ non aliter quam si pecunias aut vitam eriperes. Hic autem loquor de proximo tuo, nam forte in alios jure belli vis istud tibi licere : scio te esse valde pugnacem, atque omnes à quibus vel minimum in religione dissentis inter hostes numerare, qua in re quam pie te geras non dicam, satis enim intelligetur ex charitate qua uteris erga ipsos fratres. Loquor etiam de concionibus et decisionibus theologicis duntaxat, quoniam ibi agendo ex publica authoritate maledictis tuis plus noces : neque affirmo te nunquam alibi posse inimicos publice accusare, sive apud judicem, sive etiam apud populum ; etsi profecto minus honeste id potes quam privatus, atque haec licentia publice alios accusandi excedit leges charitatis, et non AT VIII-2, 123 instituta est ad bonum eorum qui Elzevier, p. 183
Image haute résolution sur Gallica accusantur, sed reliquorum qui metu similis accusationis à vitiis magis abhorrent : ut jam dictum est. Atqui audi B. Jacobum cap. 4 dicentem : Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Concessum enim tibi est, imo tanquam concionatori mandatum ut vitia reprehendas, et homines ab iis revocare coneris : sed hoc longe aliud est vitia reprehendere, quae jam ab omnibus sine controversia pro vitiis habentur, quod unum tibi mandatum est ; et aliud judicare hunc vel illum hominem istis vitiis esse obnoxium ; vel etiam determinare hoc vel illud quod ab aliis pro vitio non habetur vitium esse. Quod profecto si facis detrahis legi, et judicas legem, hoc est plus arrogas judicio tuo quam legi : Ad determinandum enim quid sit juris habetis, opinor, Synodos Elzevier, p. 184
Image haute résolution sur Gallica vestras, in quibus ex communi omnium sententiâ judicatur ; et ad facta hominum punienda habentur Magistratus : Mihique non facile persuadeo symmystas tuos aequo animo esse laturos, quod tu solus ex propriâ authoritate de quaestionibus nondum apud vos determinatis ita decernas, ut quamvis alii theologi ac etiam integra synedria à te dissentiant, pluris tamen fieri velis tuum unicum decretum quam aliorum omnium opiniones : nisi forsan te in caput ecclesiae suae constituant, quod non ausim dissuadere, ne vel illis sim suspectus, vel male merear de nostris. Sed sane si etiam Magistratus paterentur te de particularibus hominum factis in concionibus aut thesibus judicare, atque ita in omnium hominum famam liberè grassari, admodum mirarer. AT VIII-2, 124 Novi quidem Elzevier, p. 185
Image haute résolution sur Gallica praetextum quo uti possis ad fingendum id tibi licere, nempe quemadmodum olim Prophetae Reges ipsos liberrime objurgabant ; ita etiam tu, pientissimus scilicet eorum imitator, tanto ardes zelo, ut ferre non possis quidquam committi, non dicam quod Deo displiceat, sed quod tibi videatur, vel tantum quod fingere possis tibi videri Deo displicere, quin illud severissime reprehendas, et, quia non habes rationem personarum, aeque libenter in Optimates et Magistratus, atque in vulgares homines inveharis. Sed, Domine Voeti, velim ut advertas, jus illud summum, quod olim quidam Prophetae in ipsos Reges exercuerunt, non illis concessum fuisse nisi quatenus modo extraordinario et supernaturali à Deo impellebantur, ejusque voluntati obsequentes Elzevier, p. 186
Image haute résolution sur Gallica non poterant errare : quapropter etiam illis non credebatur nisi quia magnis et indubitatis miraculis fidem dictis suis faciebant. Atque ut intelligas eorum jus tam immensum fuisse, ut non facile tibi ullum simile concedi possit, vide quo pacto Deus illud describat Jer. I. Ecce, inquit, constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Ille autem, qui sic constituebatur super gentes et super regna, erat vir solus, nullos secum habens consiliarios visibiles, cum quibus de iis, quae agenda erant, deliberaret, nullamque etiam habens potestatem civilem : et idcirco non fuisset rationi consentaneum reges et populos se ultro illi subjicere, nisi evidentibus miraculis ostendisset se à Deo regum domino revera missum esse. Tu Elzevier, p. 187
Image haute résolution sur Gallica quidem extraordinarios istos prophetas optime in eo imitaris, quod aliorum hominum AT VIII-2, 125 consilia non cures, et, tanquam si cum Deo loqui soleres, ex proprio pectore decreta tua depromas : Sed miracula tibi hactenus defuerunt, et didici ex tuis scriptis nullos his saeculis juxta vestram religionem agnosci in ecclesia tales prophetas, qui scilicet edant miracula, et quibus in omnibus sit credendum. Atque idcirco non opus erit, ut examinem, quid nostris aliisve, qui à vobis hac in parte dissentiunt, possit concedi. Satis est quod intelligatur, te nec esse ab errandi periculo immunem, nec ullum privilegium habere supra caeteros omnes religionis vestrae Ministros : Hinc enim sequitur, si tibi liceat Magistratuum facta coram populo ex propriâ tuâ authoritate reprehendere ; idem Elzevier, p. 188
Image haute résolution sur Gallica etiam omnibus aliis licere ; ac cum errare possitis, et sint quot homines tot sententiae, nullum alium inde fructum expectandum esse quam turbas et confusionem. Quae mala in Republica tam potenti, tam multis membris constante, ac cujus salus omnis à concordia dependet, quam diligentissime praecavenda esse nullus ignorat. Sed ne interim Charitatis obliviscamur, quemadmodum solemus amicis condonare, quidquid in nos peccent, quandiu judicamus eos revera nobis esse amicos, contra autem in illos magis irasci quos agnoscimus amicitiam simulare ut nos laedant, quam in aperte, nocentes : Ita si quando Theologus vere pius, et quem constet nullo alio duci affectu quam Charitatis, limites officii sui excedat, facile poterit excusari ; sed si quis vultu ac verbis Elzevier, p. 189
Image haute résolution sur Gallica simulans pietatem, factis ipsis nihil aliud quam malignitatem et dominandi lubidinem ostendat, omnino est coërcendus. AT VIII-2, 126 Nunc autem si examinemus factum tuum contra Sylvamducis, facilè quo zelo ferveas intelligemus : nam primo considerando rationes, quae te movere potuerunt, ut illam urbem in Thesibus publicis nominares, ac simul ea, quae ab ejus Magistratu, atque Optimatibus facta erant, condemnares, ipsosque Optimates variis convitiis afficeres, nullam omnino possumus invenire quae redoleat Charitatem ; Nec ullam ipse excogitare potuisti, nullam enim in toto tuo libro habes, nisi quod dicas pag. 4. te super facto Sylvaeducensi consultum fuisse à nescio quo illius urbis Ministro, et operę quasi parcentem, cum ederes Theses de idololatriâ indirectâ, casum illum Elzevier, p. 190
Image haute résolution sur Gallica iis inseruisse. tanquam si minus operae esset aliquid thesibus inserere ac typis mandare, quam illud idem privatis literis ad amicum scribere, quod nemo non agnoscet falsum esse, praesertim ex iis qui sciunt nihil poni in thesibus de quo respondens doceri non debeat, hocque etiam nonnihil laboris exigere : Sed quamvis operae hoc pacto revera pepercisses, non ideo plus haberes charitatis. Nec sane quaesivisti emendationem, ullamve aliam utilitatem eorum quos arguebas, apparet enim ex libri tui pag. 339 et 341 te non sperasse theses illas ad ipsos unquam AT VIII-2, 127 perventuras ; Nec etiam discipulorum tuorum ulliusve alterius bonum spectare potuisti Sylvamducis nominando, et authores facti quod reprehendebas designando : nam contra minus alios à tali facto poteras Elzevier, p. 191
Image haute résolution sur Gallica revocare, dando illis exempla virorum illustrium, et famae optimae, qui jam illud ausi erant, et quos nemo non libenter imitetur ; quam si rem à te reprehensam circumstantiis omnibus ita exuisses, ut nemo potuisset suspicari te ad illos respexisse. Cum itaque nec ad eorum quos arguebas, nec ad aliorum ullam utilitatem spectare potuerit tua illa personarum designatio, quid superest nisi ut manifestè cognoscatur te maledicere voluisse ? Deinde si ulterius inquiramus quaenam istius maledicentiae tuae fuerit causa, non facile alia poterit inveniri, quam quod libenter ejusmodi occasiones captes ad injustam dominationem in omnes homines usurpandam, et stabiliendam : Neque enim privatas ullas inimicitias cum iis de quibus male loquutus es habebas, quoniam ut saepe affirmas Elzevier, p. 192
Image haute résolution sur Gallica tibi antea erant ignoti : sed cum sperares theses tuas vel nunquam ad eorum manus esse perventuras, vel saltem ipsos tanti eas non esse facturos ut publico responso dignarentur, AT VIII-2, 128 non parum tibi authoritatis conciliare posse putasti ex eo quod studiosi vestri Academici, aliique omnes ad quos facti tui fama perveniret, videntes te ausum fuisse tales viros, et urbem tam celebrem condemnare, ob rem ad bonum reipublicae ab iis factam, et ab aliis theologis approbatam, teque id impune tulisse, revererentur potentiam tuam, et non auderent quicquam neque privatim neque publice suscipere, nisi prius à te esset approbatum, ne in maledicentiae tuae importunitatem incurrerent. Qua via quicunque est impudens, malignus, loquax, et plebi gratiosus facile ad Elzevier, p. 193
Image haute résolution sur Gallica magnam dominationem potest pervenire, quando ejus artes à nemine deteguntur. Sed satis incommode tibi accidit, quod Maresius publico scripto innocentiam suorum, ac tuae reprehensionis iniquitatem ostenderit ; Ac deinde etiam quod Magistratus Sylvaeducis, aliique variis literis efficere conati sint, ut ab ulteriori scriptione abstineres, et proximae Synodi judicium expectares, cui se illi quos argueras subjicere velle profitebantur : Ita enim fieri non potuit quin vel aperte pietatis et charitatis larvam exueres, justissimae illorum petitioni non obsequendo ; vel de summasummae dominationis spe magnâ ex parte excideres, si te à Synodis in ordinem redigi patereris. Quorum utrum malueris editione libri de Confraternitate Mariana ostendis : In eo enim nullis rationum Elzevier, p. 194
Image haute résolution sur Gallica momentis, et nullo honesto praetextu, sed solâ contumaciâ, et maledicendi audaciâ de victoriâ certas. AT VIII-2, 129 Atque omne istius libri artificium in hoc uno consistit, quod tam longum illum feceris, tamque taediosum, ut nullius hominis patientia durare possit ad integrum perlegendum, et tam frequenter in eo Maresium cum illis quos defendit accuses, objurges, condemnes, ut ii qui tantum hinc inde paginas ejus aliquas inspicient, videntes te ubique in ipsis triumphare, tanquam si justitiam tuae causae atque crimina adversariorum certissimis argumentis demonstrasses, putent tua illa argumenta in aliis paginis, quas non legerunt, explicari. Materiam autem ad conflandum crassum volumen invenisti, colligendo multas inanes narrationes quibus Sodalitates Elzevier, p. 195
Image haute résolution sur Gallica B. Virginis odiosas reddere conaris ; et librum Maresii frustillatim conscissum, et discerptum, in locos communes digerendo ; et varias quaestiones proponendo, quae sane charitatem non olent, Charitas enim non cogitat malum, illae vero nihil aliud ostendunt, quam te saepissime malum cogitasse ubi nullum fuit. Narras etiam in isto volumine quo pacto adversarii tui modis omnibus à scribendo te revocare conati sint, et quo pacto nihilominus in scriptione perrexeris, ut inde credatur eos causae suae diffidere, tuam autem tibi esse indubitatam. Quae praejudicia satis facile illos qui causam accurate non examinabunt in errorem inducent ; Ac quantum ad alios, quos forte nullos vel non nisi paucissimos fore sperasti, eos nempe qui et librum Maresii cum tuo conferent, et utriusque Elzevier, p. 196
Image haute résolution sur Gallica rationes expendent, solo metu videris retinere voluisse, ne quae de te verissima esse percipient aliis ausint palam facere. Non enim illos latere potest nullam solidam AT VIII-2, 130 rationem à te afferri ad factum Optimatum Sylvaeducensium improbandum ; nullamque ad tuum defendendum, nisi quod incredibili cum audacia neges te illa scripsisse, quae distincte in thesibus tuis leguntur. Unde perspicue cognoscent, Maresium, et Optimates Sylvaeducenses, causae suę nullo modo diffisos fuisse ; neque te ullam spem habuisse tuae recte defendendae : Ac proinde illos ideo tantum scriptionem tuam impedire voluisse, quod paci Ecclesiae vestrae, atque honori tuo consulerent ; te autem è contrarixas et turbas quaesivisse ut illos infamares, et quam maxime contumax implacabilis terribilis appareres, Elzevier, p. 197
Image haute résolution sur Gallica ne quis in posterum tibi ausit repugnare. Nam certe cum factum Optimatum Sylvaeducensium, ad ipsorum urbis securitatem, et salutem Reip. susceptum, condemnare non timueris, nemo credet se tam sancte vivere, vel tantae esse authoritatis, ut à reprehensione tua sit tutus ; Cumque Maresio tam iratus sis, et illum tam acerbe persequaris, ob id unum quod suos modestissime defenderit, te interim quantum potuit excusando, ac etiam laudibus, quarum indignissimus eras, extollendo, non sperandum est ullam viam posse inveniri ad te tam blande admonendum ut non maxime irriteris ; Cumque tam audacter in libro tuo mentiaris, tam saepe in eo provoces ad inspectionem tuarum thesium ex qua mendacium tuum fit manifestum, et tam aperte leges charitatis ut musteas Elzevier, p. 198
Image haute résolution sur Gallica contemnas, non est quod quisquam speret, evidentia, AT VIII-2, 131 et certitudine rationum suarum, tibi silentium imponere ; Denique cum appareas tam atrox in minimis injuriis ulciscendis, tamque implacabilis, et tam pervicax, ut neque magistratuum neque conventuum ecclesiasticorum authoritate vel admonitionibus vel precibus flecti possis aut coërceri, nemo non merito importunitatem tuam aversabitur ; et occursum tuum tanquam ferae alicujus indomitae refugiet. Quibus artibus si possis hac vice famam tuam conservare, ac efficere ut ii qui veritatem tuae causae percipient non ausint eam aliis exponere, vel saltem ut fides iis à reliquis non habeatur, fateor te fore summè potentem. Sed paucas hic addam rationes ob quas id fieri vix posse mihi videtur, Elzevier, p. 199
Image haute résolution sur Gallica ac simul merita tua describam.
Quamdiu convitia tua in solos religionis vestrae adversarios effudisti, facile apud illos, qui partibus tuis favebant, et scripta tua non examinabant, aliquam pietatis et doctrinae famam habere potuisti : Quod enim multos libros scriberes, doctrinae ; quod autem asperis et maledicis verbis saepe in iis utereris, merito adversariorum, et ferventi pietatis tuae zelo tribuebant ; sed interim à te dissentientes indignabantur, magisque irritabantur, et libri tui nullius plane usus erant, nisi ad efficiendum ut qui eos perlegebant (quos fateor fuisse admodum paucos) videntes in ipsis loco rationum convicia tantum contineri, et ita causam vestram malè à te defendi, pejorem de illâ conciperent opinionem. adeo ut ad ipsius religionis vestrae honorem et promotionem Elzevier, p. 200
Image haute résolution sur Gallica sit perutile quod artes tuae detegantur, ac vereor ne nostri hac occasione me praevaricationis AT VIII-2, 132 accusent. Cum deinde notatum est te non tam in vulgata et omnibus cognita peccata invehi solere, quam nova quaedam investigare, quae tam minuta sunt, ut ab aliis pro peccatis non habeantur, et non tam ad plebejos homines quam ad potentiores spectant, atque illa tanquam summa scelera describere, ut prae caeteris sanctus videaris, tunc multi existimarunt in te optime quadrare verba Christi Matth. 7. Nolite judicare, ut non judicemini. in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in quâ mensurâ mensi fueritis, remetietur vobis. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui : et trabem in oculo tuo non vides ? Aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo : et ecce trabs est in oculo Elzevier, p. 201
Image haute résolution sur Gallica tuo ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam, de oculo fratris tui. Cum etiam postea cognitum est quo pacto Regium impugnaris, et censuram tuam theologicam absque ullo rationis praetextu ad quaestiones pure philosophicas extendere volueris, de malignitate tua dubitari non potuit. Cumque nunc tandem eo usque deveneris, ut urbis celeberrimae Magistratum et Optimates in Academicis thesibus condemnaris, ob rem ab aliis theologis et ipso etiam eorum Synedrio approbatam ; ut eorum Pastorem, qui tibi modestissime ac verissime pro ipsis respondit, tanquam mendacem et calumniatorem prolixo libro traducas ; ut leges Charitatis musteas voces ; ut dicas nihil tibi negotii esse cum Synodis ; ut ea quae in thesibus aperte scripsisti, postea Elzevier, p. 202
Image haute résolution sur Gallica in alio libro impudenter neges à te scripta esse ; utque nulla ratione potueris impediri à tam maligno et maledico libro evulgando, Dubitare non debes quin Domini tui AT VIII-2, 133 clare agnoscant audaciam istam tuam necessario esse coërcendam : Nihil enim magis aperte ad civilem discordiam tendere potest quam si quis unius urbis authoritate munitus factum alterius urbis, et quidem non qualecunque, sed ad bonum reipublicae susceptum, publico scripto condemnet, ac non tam rationibus reprehendat, quam conviciis insequatur. AEgre forsan fers haec à me scribi, sed quid facerem, agitur hic de communi harum regionum, quas ego non minus quam tu à multis annis inhabito, salute ac pace. Neque hic ullo modo quaestio est de rei quam reprehendisti aequitate : Non opus Elzevier, p. 203
Image haute résolution sur Gallica est expectare ullam synodum quae determinet an liceat vestris societatem aliquam cum Romano-Catholicis inire, quae à B. Virgine denominetur, et in qua nihil fiat à religione vestra alienum (qua in re puto magnam inventum iri difficultatem) Sed quaeritur hic tantum an liceat unius urbis theologo ex propria authoritate aliam urbem condemnare, ac quantum in se est infamare ; atque an putandum sit ejus dominos pro ea qua pollent aequitate ac prudentiâ in illum non esse animadversuros. Praesertim cum jam experti sint te esse tam pervicacem, ut nisi maturè coërcearis facile ad intolerandam audaciam sis perventurus ; et nihil aliud possit expectari si tibi hac vice parcatur, quam quod forte in posterum, non melior factus sed cautior, abstinebis quidem ab urbibus Elzevier, p. 204
Image haute résolution sur Gallica nominandis, sed interim Methodo tibi, ut jactas, usitatâ, facta eorum quos voles infamare AT VIII-2, 134 sic describes, ut facile ad ipsos referri possint, et ita non minus quidem nocebis, sed forte minor erit occasio te puniendi. Non exponam hic alias rationes ob quas tibi à superioribus tuis tam politicis quam etiam ecclesiasticis condonari non posse existimo, ne forte videar te monendo tacite illos ea quae melius me scire possunt, ac procul dubio etiam sciunt, docere velle. Sed unum adhuc est quod plebis causâ omittendum esse non puto. Nempe hoc semper in vestra religione observari audivi, si quis Concionator in turpi aliquo peccato deprehendatur, exempli causa si adulterium vel furtum vel homicidium commiserit, ut munere suo privetur : nec immerito, quamvis enim ii qui non bene agunt Elzevier, p. 205
Image haute résolution sur Gallica possint alios bene monere, nunquam tamen tanta fides illorum dictis habetur, quam si probi et inculpati esse putarentur : Sed sane nullum peccatum Concionatori turpius est, nullum meliori jure impedit ne verbis ejus credatur, nullumque idcirco eum munere suo reddit magis indignum, quam si saepissime atque apertissime mentiatur, maledicat, calumnietur. Alia enim peccata extra concionem fiunt, et ob humanam fragilitatem excusantur : Quin etiam ex charitate credere debemus illos qui ea commiserunt, voluntatem in iis perseverandi deponere, antequam incipiant concionari ; ac proinde non minus esse audiendos quam si antea fuissent inculpati : Nullumque omnino periculum est ne quis homicidii, vel adulterii, vel furti exempla edat in concione, quin Elzevier, p. 206
Image haute résolution sur Gallica è contra si quis ira percitus hominem occidit, vel alio animi motu AT VIII-2, 135 impulsus alia peccata commisit, saepe ipsum postea eorum sic poenitet, ut aptius et efficacius alios possit ab iis revocare, quam qui nunquam in ipsa inciderunt. Sed mentiendi, maledicendi, calumniandi licentia nullibi facilius exerceri potest quam in concione, ac nullibi magis est culpanda : Conciones enim institutae sunt ad docendam veritatem, populus illam ex isto loco expectat, ideoque nullum in concionatore majus vitium est, quam quod sit mendax ; Cumque etiam conciones institutae sint ad exempla pietatis et charitatis christianae exhibenda, cum ex variis mendaciorum generibus nulla magis turpia sint, nec à charitate magis aliena, quam quae in proximi detrimentum tendunt, et maledicta, Elzevier, p. 207
Image haute résolution sur Gallica et calumniae appellantur, nulla etiam sunt in concionatore magis culpanda. Quod autem in talibus mendaciis, non semel, sed saepius in tuo libro deprehendaris, jam satis supra fuit ostensum ; Nec opus est ut mihi homines credant, nihil asserui quod ex tuis scriptis publice editis non sit manifestum ; Vel certe si qui nec scripta tua velint evolvere, nec aequum putent mihi affirmanti credere potius quam tibi pastori suo strenue idem perneganti, non possunt tamen te excusare nisi Maresium symmystam tuum condemnent : Negari enim non potest, quin illum saepe in libro tuo mendacii et calumniae accuses, qua in re si verum dicis, ille ergo indignus est qui concionetur ; sed si falsum, certe in hoc ipso, quod eum calumniae accuses, tu ipse calumniaris. Et quia nulla de Elzevier, p. 208
Image haute résolution sur Gallica illo suspicio esse potest, nullam puto excusationem tibi superesse.