Elzevier, p. 25
Image haute résolution sur Gallica

De factis Voetii, ex quibus ejus
virtutes primum nosse coepi.
PARS SECUNDA.

Quia vero non solent homines ita in alios invehi sine causa, ne quam forte culpâ meâ videar tibi dedisse, omnia, quae mihi tecum hactenus intercesserunt, breviter commemorabo. Nunquam te, quod sciam, sum alloquutus, nec dum mihi facie es notus, ac de te non magis cogitabam, quam de iis qui nondum sunt nati, cum primum mihi nunciatum est, te solere inter Atheos me numerare ; professoremque De Roy, quem norant homines multa docere, quae cum opinionibus meis conveniebant, iniquissimis machinationibus à te AT VIII-2, 28 impugnari. Hoc vero me impulit, ut de rei veritate diligentius, et quidnam hominis esses, quid te ad Elzevier, p. 26
Image haute résolution sur Gallica
hoc moveret, inquirerem. Sed quantum ad rem, non dubia erat, Theses tuae in Regium jam extabant, et egregium in novam Philosophiam judicium brevi postea fuit editum. Quantum autem ad mores, audiebam te esse admodum diligentem et assiduum in muniis omnibus Ministerii ac Professionis tuae obeundis ; te saepius concionari, saepius docere, saepius disputare, quam reliquos tuos collegas ; supercilio etiam, voce, gestu majorem pietatem prae te ferre ; tantoque videri Zelo ardere pro veritate ac puritate religionis tuae tuenda, ut non modo levissima quaeque vitia, praesertim potentiorum, sed ea etiam, quae à multis pro vitiis non habentur, summâ cum severitate reprehenderes, et in omnes à te dissentientes vehementissime disputares, ac declamares. Quae me sane impulissent, Elzevier, p. 27
Image haute résolution sur Gallica
ad te tanquam unum ex Prophetis aut Apostolis suspiciendum, si nulla mihi dubitatio remansisset ex eo, quod scirem me à te injustissime inter Atheos numerari. Sed quia interdum etiam viri boni, male ab aliis persuasi, vel non satis prudenter judicantes, falli possunt, unum è duobus necessarium esse putabam, ut vel esses revera sanctissimus, etsi forte non satis prudens ; vel (ignosce nullum mitius verbum ad rei veritatem exprimendam invenienti) hypocrita : Neque enim cum istis dotibus, quas in te esse audiebam, mediocritatem ullam in virtutibus aut vitiis consistere posse judicabam. Utrum autem è duobus illis verum esset evidentius AT VIII-2, 29 postea perspexi ex iis, quae in Regium molitus es. Scivi enim quo pacto, cum primum Academiae Rector fuisti, subito majorem quam ante Elzevier, p. 28
Image haute résolution sur Gallica
amicitiam cum illo colueris, et effeceris ut ei, quoties vellet, publicas disputationes habere liceret, quod nunquam antea licuerat, nisi speciali facultate à magistratu impetrata : quia nempe, ut fit, duo ejus Collegae, Physicus et Medicus, dolebant eum multa docere à suis diversa, et, ne quid iis authoritatis per istas disputationes accederet, verebantur. Scivi etiam, quo pacto ille pro magno beneficio id habens, usque adeo te coluerit, ut Theses omnes, quas illo tempore disputandas proposuit, eas scilicet in quibus integram Physiologiam suam complexus est, tibi, antequam Typis mandarentur legendas examinandas emendandasque tradiderit. Neque hoc potes inficiari ; paucula enim, quae tibi minus placebant, manu propria notasti, eaque ille omnia, ut voluisti, mutavit ; et Elzevier, p. 29
Image haute résolution sur Gallica
non dubito quin nunc adhuc scriptum tuum inter ejus adversaria servetur. Sed sane mihi valde fuit mirum, quod cum nuper hoc ipsum et alia nonnulla, quae melius scire debet quam caeteri, ab illo quaesivissem, nihil aliud responderit, quam se non posse mecum agere de istis rebus. cujus responsi ab alio amico rationem quaerens, audivi Regio antea dictum esse, aliquem è magistratu ei AT VIII-2, 30 culpae imputare, quod ego nonnulla de te in Epist. ad P. Dinet scripsissem, quae vix ab alio videbar discere potuisse. Quod verum esse nequaquam possum suspicari, quis enim credat tantam tibi esse potestatem in ea urbe, in qua es peregrinus ut quemcunque vis, etiam ex antiquis civibus, et honestis parentibus natis, publicè possis infamare, falsisque judiciis condemnare ; illi autem, quem sic laesisti, Elzevier, p. 30
Image haute résolution sur Gallica
ne injuriarum quidem à te acceptarum, non dicam publice queri, sed privatim amico suo, historiam narrare permittatur ? Et sane omnes vestri magistratus qui vel aliquo alloquio vel saltem fama mihi sunt noti, tam prudentes et tam aequi amantes esse scio, ut nihil unquam tale ipsis in mentem venire potuerit. ac etiam res ipsa indicat ; ab illo enim tempore stipendium ejus pro secunda vice auxerunt. Sed potius crediderim, te per amicos id Regio dici curasse, ut illum, alias non timidum, sed magistratui suo valde obsequentem, hoc pacto perterrefaceres, et impedires, ne plura, quorum, tibi conscius es, mihi narraret.

Scivi praeterea, quomodo, postquam ita omnem Regii Physiologiam Thesibus ejus comprehensam examinasses et non improbasses, Elzevier, p. 31
Image haute résolution sur Gallica
ille quasdam alias Theses fecit, in quibus cum nihil ullius momenti contineretur, quod non jam ante in iis quas videras posuisset, ideoque non operae pretium esse judicasset eas tibi, AT VIII-2, 31 antequam ederentur, ostendere, tu statim ex verbulo, quod in iis invenisti, ab usu scholarum nonnihil remoto, quod nempe hominem ratione partium, quarum una sine alia esse potest, ens per accidens dixisset, occasionem coepisti eum palam impugnandi. Quomodo, antequam illae ultimae ejus Theses publice disputarentur monitus fuerit à quibusdam ex suis auditoribus, tuos minari se plausibus disputationem turbaturos ; Ideoque ille te convenerit, monueritque, ac rogarit ut quoniam eras Academiae Rector illas turbas authoritate tua impedires. Quomodo Elzevier, p. 32
Image haute résolution sur Gallica
tunc, etiamsi ejus Theses vidisses, nondum tamen illi significaris quicquam in iis contineri, quod tibi displiceret. Quomodo in illa disputatione Thesis de ente per accidens fuerit agitata, et post aliquid silentii, ut scilicet proponens rationes suas exponeret, intempestivis strepitibus auditorium fuerit repletum. Quomodo tu Rector ibi astans, immotus, non aliter Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes, nec voce, nec gestu, nec vultu strepitus istos compescere conatus sis. Quod tamen miror, quantumvis enim tibi grati essent, officii tamen tui erat contrarium simulare ; nec video cur tam immotus tunc fueris, nisi quia sciebas illos à quibus fiebant vel minimis nutibus tuis esse obsequuturos. Quomodo, Elzevier, p. 33
Image haute résolution sur Gallica
cum postea Regius intellexit te dicere verbum illud de ente per accidens in Theologiam impingere, domum tuam iverit, ibique tibi affirmarit se paratum esse illud ex arbitrio tuo emendare, AT VIII-2, 32 ac publice profiteri se, uti res erat, et clare postea in sua ad tuas Theses responsione ostendit, nihil adversus vestram religionem verbo illo tentasse. Quod idem etiam coram aliis Theologis, tuis Collegis, est professus. Quomodo nihilominus statim postea theses in illum per triduum disputandas conscripseris, et in ipso earum titulo verbum illud de ente per accidens, tanquam à SS facultate Theologica haereseos damnatum, ostentare volueris ; In Thesibus autem impugnâris tantum Regii opiniones de formis substantialibus, de motu terrae, de sanguinis circulatione, Elzevier, p. 34
Image haute résolution sur Gallica
et talibus quae ad Physicam et Medicinam, non autem ullo modo ad tuam Theologiam pertinebant ; et quas tamen prius non reprehenderas, cum ille tibi suas Theses, in quibus de iis agebat, legendas dederat et emendandas. Quomodo etiam carmen à studioso nescio quo in laudem tuarum Thesium fieri vel curaveris, vel certe permiseris, idque te praesente fuerit in Academia distributum : In quo carmine Regius expresse designabatur hoc verbo ô Regium factum etc. atque indignissimis convitiis proscindebatur. Denique scivi reliqua omnia, quae jam in epistola ad P. Dinet enarravi. Ex quibus fateor me nullam eximiam pietatem in te deprehendere potuisse. Neque enim dubium est, quin vel amicitiam erga Regium initio simulâris, ut illum tanto facilius Elzevier, p. 35
Image haute résolution sur Gallica
postea incautum et nihil à te metuentem circumvenires ; vel certe, si fuit vera, quin illam violaris, cum primum putasti, te habere aliquam occasionem AT VIII-2, 33 ipsi nocendi. Quorum utrumvis est odiosum. Neque hic ullum pietatis Zelum potes praetendere, quo te excuses. Etsi enim quantumvis graves errores commisisset (quos nullos commiserat) quae pietas, quae charitas Christiana, quis Zelus impellebat te ad illum, cum ultro emendationem, qualemcunque velles, promittebat, non audiendum, et ipsum interim contra omne jus, et fas, et decorum, publicis Disputationibus per triduum deridendum ? Ut nempe, si res, ut sperabas, successisset, ille sua Professione ac bonâ famâ, sine ullâ suâ culpâ, per solam calumniam tuam privaretur. An, quaeso, illa Elzevier, p. 36
Image haute résolution sur Gallica
est in vestra Academia Rectoris potestas, ut ei liceat inscio Magistratu Theses, de ea facultate, quam non profitetur, publice defendere, atque ibi quemcunque voluerit ex suis Collegis infamare, atque praeterea etiam judicium sub nomine totius Academiae publice edere ad ejus doctrinam condemnandam ? Dices procul dubio Magistratum jussisse ut sententiam vestram de Regii doctrina diceretis. Sed non ideo jussit, nec voluit, ut illam, tanquam si legitimum fuisset judicium, vulgaretis. Quod voluit optimum fuit, nempe ut, quandoquidem de Regii doctrina querebamini, vestras omnes in illum rationes proferretis, ut Regius deinde ad ipsas responderet, ac postea, utraque parte audita, ut par erat, ipse Magistratus judicaret. Quod autem Elzevier, p. 37
Image haute résolution sur Gallica
tu fecisti, excusari non potest. Nullas rationes ullius momenti attulisti, nullas habuisti, et nihilominus Collegam tuum, inauditum, in quem tibi nihil erat juris, non dubitasti condemnare : Cum tamen, ut scias, in hac causa, in qua de nova Philosophia quaestio AT VIII-2, 34 est, neque tu, neque ulli alii ex iis, qui vel veterem Philosophiam docent, vel aliquas alias scientias ei annexas, quales sunt Theologia Scholastica et Medicina, judices idonei esse possitis, sed tantum vel accusatores vel rei. Putat Regius se opiniones in Philosophia vulgaribus veriores habere, vos, qui illas discere non vultis, nec forte etiam potestis, id negatis. Utris credendum ? Non vobis profecto, nec Regio ; sed illis tantum, qui, neutri parti addicti, utriusque rationes audiverint et examinarint. Elzevier, p. 38
Image haute résolution sur Gallica
Quod vero omnium maxime est mirum, in tuo illo judicio posuisti, vos rejicere, novam istam Philosophiam (meam scilicet et Regii) propterea quod ex ea variae falsae et absurdae opiniones consequantur, pugnantes cum orthodoxa Theologia ; Et tamen nullas tales consequentias afferre potuisti, quamvis in Senatu vestro Academico unus è juris Professoribus, qui judicio isti repugnabat, cum illud ibi proposuisti, eas expresse à te petierit ; Sed contra Regius solidissimè in sua ad tuas Theses responsione probaverat, opiniones suas Philosophicas. melius, quam vulgo receptas, cum Theologia convenire. Quae omnia cum mihi nota essent, atque etiam longe plura, neque enim hic possum cuncta recensere, moleste ferre non debes, quod eorum partem obiter Elzevier, p. 39
Image haute résolution sur Gallica
in quadam epistola, quae tunc forte erat sub praelo, expresserim, nihil enim mitius agere potui ad ea, quae in me feceras, refutanda. Nec sane in illa epistola, AT VIII-2, 35 quam scribebam ad unum ex patribus Societatis JESU, quos tu nunquam sine adjuncto aliquo convitio soles nominare, me tibi blandiri decuisset. Praeter hoc autem nihil unquam in te vel feci vel tentavi, ex quo mihi irasci potueris, atque ideo acerbitas styli, qua hîc in me uteris, nulli merito meo tribui potest. Sed forte aliae ejus sunt causae, quas ex lectione sequentium agnoscemus.