Elzevier, p. 40
Image haute résolution sur Gallica

De Philosophiae Cartesianae capite
primo et secundo.
PARS TERTIA.

Initio primi capitis ais, meae Philosophiae omnes capaces non esse, sicque de me loqueris pag. 14 et 15. ut candidus et à fallendi studio alienissimus videatur, revera autem omnia errata infelicibus discipulis hebetique eorum ingenio imputare possit ; in ipso philosophiae vestibulo omnia ingenia mysteriorum suorum capacia non esse, gravi vultu et oratione, quo vir quantivis pretii habeatur, pronuntiat. Ubi à te peto, quandonam me ista gravi vultu pronunciantem audiveris ; ut enim jam monui, non concionor, nec doceo. Nempe id habes ex meis scriptis, citas enim Resp. quartas ad Med. pag. 289 edit. Elz. ubi dixi, ea quae in prima Meditatione ac reliquis (quinque Elzevier, p. 41
Image haute résolution sur Gallica
scilicet Meditationibus) continentur, AT VIII-2, 36 ad omnium captum non esse accommodata. Verùm haec citatio non pro te est, sed contra te ; cum enim id scripserim peculiariter de illis Meditationibus, quae tantum perexiguam et omnium difficillimam Philosophiae partem continent, inferre potius debuisses, non idem de tota esse putandum. Sed fateor tamen perlibenter, non omnes ejus esse capaces, hocque non ideo nullibi scripsi, quod verum non sit, sed quia fuisset superfluum. Quae enim scientia, quae disciplina, quae ars tam facilis, ut ejus omnes sint capaces ? Quid autem inde infers ? Nempe me velle omnia Philosophiae meae errata infelicibus discipulis tribuere. Sed omnes sciunt me nihil unquam de Philosophia tradidisse, nisi in scriptis publice editis. An ergo etiam scriptorum meorum Elzevier, p. 42
Image haute résolution sur Gallica
errata discipulis tribuentur.

Pag. 17 progrederis ad criteria, secundum quae in nova, ut ais, superbiae schola ingenia censentur. Dicisque, ea esse potissimum quinque, hoc, et quatuor subsequentibus capitibus ordine pensitanda. Deinde pag. 18 primum ais esse, si possit, futurus, scilicet discipulus, omnium, quae ab aliis didicit, oblivisci. Quae verba curasti aliis typis excudi, ut ex meis scriptis desumpta videantur, nempe ex pag. 16 et 17 Dissertationis de Methodo, et ex pag. 32 responsionis ad septimas objectiones, et etiam ibidem ex paginis 7, 21, 23, et 24, quia ista omnia loca paulo ante citaveras. Atqui cum in iis omnibus AT VIII-2, 37 nullum verbum habeatur de oblivione, sed tantum de praejudiciis tollendis, ut neque ullo alio in loco ex meis scriptis, hinc lector facile agnoscet, quanta fides citationibus tuis sit adhibenda. Elzevier, p. 43
Image haute résolution sur Gallica
Longe enim aliud est praejudicia, sive opiniones temere ante receptas, deponere, hoc est desinere iis assensum praebere, quod à voluntate nostra tantum pendet, atque omnino requiritur ad prima Philosophiae fundamenta jacienda ; et aliud eorum oblivisci, quod fere nunquam est in nostra potestate. Sed cum primae Theses, quas unquam in tua Academia edideris, egerint de praejudiciis, et multis aliis in locis ea rejicienda esse confessus sis, non decuisset me à te reprehendi, quod id scripsissem ; et ideo aliud quid mihi affingere maluisti, quod uberiorem criminandi materiam suppeditaret.

Quae reliqua in hoc capite habes, non sunt relatu digna, neque aliud probant, quam te, ut fide et probitate, ita etiam prudentia et logica tua naturali non satis uti, Elzevier, p. 44
Image haute résolution sur Gallica
cum homini, quem prius dixisti esse ingeniosum, ineptias affingas, quae de eo credi non possint ; Ut etiam quod pag. 22 referas verba Epistolae Apostoli Judae v̷. 10 de iis qui calumniantur ea quae ignorant. AT VIII-2, 38 nemo enim videns, quo pacto in Philosophiam meam inveharis, non statim illa in te retorquebit ; quia cum illam nunquam videris, utpote quam nondum vulgavi, scire ipsam plane non potes.

In secundo capite pag. 27. proponis secundam legem, in quam ais meos discipulos, quos vocas deliriorum mystas, jurare, Hanc scilicet : Cum libris nullum unquam nobis futurum commercium. Sed in quibus tabulis scriptam illam inveneris, à quo audiveris, unde eduxeris, nusquam ostendis, nec potes. Neque haud dubie negligeres probationes tuas afferre, si quas haberes, hic enim Elzevier, p. 45
Image haute résolution sur Gallica
et in pagina sequenti duo loca refers ex meis scriptis, sed nihil ad rem facientia, et ipsorum etiam sensum pervertis. Primus est ex pag. 163 epist. ad P. Dinet, ubi dixi, non potuisse nimis diu id expectari ab homine nondum sene, quod ab aliis in multis saeculis non est praestitum. Tu verò de me sic quaeris, an sibi persuadet, hominem nondum senem, ut de se ipso loquitur in Epistola ad Dinetum pag. 163, omnium rerum naturalium exactam et minime fallacem experientiam habere posse ? tanquam si ex eo, quod dixerim hominem nondum senem, reliqua quoque mihi sint tribuenda. Quo artificio facile etiam potuisses tuam legem ex meis scriptis educere, si, exempli causa, quia in eadem epistola Authorum libros nominavi, dixisses, Cum authorum libris, ut ipse de iis loquitur in Epistola ad Dinetum pag. 200, nullum Elzevier, p. 46
Image haute résolution sur Gallica
unquam futurum nobis commercium
.

AT VIII-2, 39 Non meliori fide vel magis apposite in pagina sequenti locum refers, in quo dixi, me quandam excoluisse Methodum ad quaslibet difficultates in scientiis resolvendas : Cum ais : haud magis potest quaslibet difficultates in scientiis resolvere (ut omnium Thrasonum ineptissimus Renatus de se ipso gloriatur in Epist. Ded. Medit. pag. 5 Ed. Elz.) Tanquam si idem esset Methodum excolere ad aliquid praestandum, et jactare se illud omnino praestare posse.