De usu librorum et Voetii
doctrina.
PARS QUARTA.
Si autem scire voluisses, quid de libris revera sentirem, legere poteras, paginam septimam dissertationis de Methodo, in qua expresse Elzevier, p. 47
Image haute résolution sur Gallica dixi, nos eundem ex bonorum librorum lectione fructum percipere, atque ex colloquio magnorum virorum, qui eos composuerunt ; ac forte etiam aliquanto majorem ; propterea quod non quascunque obvias, ut in familiari colloquio, sed selectiores tantum cogitationes suas scriptis solent exprimere. Unde etiam forte aliquid in usum tuum potuisses convertere, si ex adverso considerasses malorum librorum nimis frequentem lectionem, non minus quam malorum hominum consortium, noxiam esse. Nam quantum colligo ex tuis scriptis tria praecipue genera librorum soles evolvere, AT VIII-2, 40 quae hinc cognovisses non nisi admodum parcè ac cautè esse attingenda. Primum est improborum et nugacium ; quos simul jungo : vix enim ullus est plane nugax sine aliqua mistura Elzevier, p. 48
Image haute résolution sur Gallica improbitatis. Nullus autem ab Atheo, vel Libertino, vel nugatore Cabalista, vel Mago, aliove impostore scriptus unquam fuit, quem non videri velis perlegisse. Atque id de quibusdam recte ostendis ; integra enim eorum argumenta scriptis tuis intermisces. Secundum est contentiosorum, quorum saepe Authores ob studia partium se mutuo convitiis lacerare pietatem putant. Hujusque generis tam multos citare soles, ut, si vel quartam eorum partem legisti, praecipuum tempus vitae tuae inter jurgia et rixas insumere debueris. Non quidem affirmo omnes ejusmodi libros malos esse, qui enim veritatem propugnant, et non nisi in vitia invehuntur, sunt laudandi ; sed tamen puto non nimium esse legendos, quoniam ea est naturae nostrae infirmitas ut multi saepe Elzevier, p. 49
Image haute résolution sur Gallica ipsa vitiorum prohibitione ad illa amanda incitentur. Non etiam dico Theologis aliisve nunquam utile esse malos libros videre, cum scilicet eorum officium est illos refutare, vel emendare ; Sed hoc non nisi raro usu venit. Atque ut nemo unquam homines peste laborantes animi tantum causa invisit ; sic, ad solam multae lectionis famam aucupandam, nullus vir pius malos libros solet lectitare ; sunt enim profectò contagiosi. Quin et hoc ipsum in me jam experior ; cum enim ad hanc scribendam epistolam necesse fuerit, ut aliqua ex tuis scriptis evolverem, AT VIII-2, 41 scabrities quaedam stylo meo inde accessit, quam vix possum emendare ; Atque hoc nomine veniam peto, quod hic aliquanto durius loquar, quam mea ferat consuetudo. Tertium librorum genus est locorum communium, Elzevier, p. 50
Image haute résolution sur Gallica commentariorum, compendiorum, indicum, et talium, qui ex variis aliorum authorum sententiis conflati sunt, quosque etiamsi non malos putem, nec plane contemnendos, nullum tamen alium eorum usum admitto, quam ut juvent ad ea interdum in memoriam revocanda, quae antea didicimus à libris primariis, ex quibus sunt exscripti. Nam sanè qui fontibus neglectis ad rivulos istos tantum accedunt, non nisi turbidas aquas ex ipsis hauriunt, nec ullam veram eruditionem consequuntur. Quidquid enim praecipui est in scriptis praestantium ingeniorum, non in hac aut illa sententia, quae possit exscribi, continetur, sed ex integro corpore orationis exurgit ; neque id statim ex prima lectione, sed paulatim ex frequenti et saepius iterata, non advertentes addiscimus, Elzevier, p. 51
Image haute résolution sur Gallica et tanquam in proprium succum convertimus. Te autem in locis communibus, et commentariis, et lexicis, talibusque evolvendis esse valde exercitatum, manifestum est ex tuis scriptis, in quibus saepissime illos citas. Sed non ita possum deprehendere, te cum libris illis primariis, à quibus omnis vera eruditio, quae legendo acquiri potest, dependet, magnam consuetudinem habere. Quamvis enim eos etiam interdum in testes sumas, quia tamen ut plurimum non satis appositè id facis, eosque cum aliis longe inferioris sortis absque delectu permisces, AT VIII-2, 42 non videris illos legisse, sed tantum ipsorum verba ex aliquo transcriptore habere. Ac praeterea ut ii, qui saepe inter odoratos pulvillos jacent, non possunt non aliquid ex eorum fragrantia retinere, sic difficile mihi videtur Elzevier, p. 52
Image haute résolution sur Gallica summorum virorum lucubrationes ab aliquo multum legi, et tamen postea in ejus scriptis nihil simile ipsorum stylo reperiri. Sed ignosce ingenuè verum dicenti, multa legi ex scriptis tuis, atqui nullam unquam in iis reperi ratiocinationem, nullamque cogitationem, quae non humilis esset aut vulgaris, nullam, quae virum ingeniosum vel eruditum redoleret. Eruditum dico, non doctum : Si enim doctrinae nomine vis omnia, quae ex libris addiscuntur, tam mala quam bona contineri, te doctissimum esse lubens fatebor, video enim te fabulas de Leviathan et impias nugas nescio cujus Bonaventurae de Periers et talia quamplurima satis legisse. Per eruditum autem intelligo illum tantum, qui studio et cultura ingenium moresque suos perpolivit. Talemque eruditionem, Elzevier, p. 53
Image haute résolution sur Gallica non promiscuâ quorumlibet librorum, sed solâ optimorum lectione, eaque iterata et frequente, itemque colloquiis eorum qui jam sunt eruditi, quando iis frui nobis licet, AT VIII-2, 43 ac denique assiduâ virtutum contemplatione atque investigatione veritatis, comparari mihi persuadeo. At quantum ad illos, qui tantum in locis communibus et indicibus et lexicis doctrinam quaerunt, multis quidem rebus memoriam suam brevi tempore implere possunt, sed non ideo sapientiores nec meliores evadunt. Quin è contra, cum nulla in libris istis rationum concatenatio contineatur, sed omnia vel authoritate, vel ad summum brevibus syllogismis decidantur, qui doctrinam suam ex iis petunt, omnium scriptorum authoritati ex aequo credere assuescunt, eorumque delectum nullum habere, nisi Elzevier, p. 54
Image haute résolution sur Gallica quatenus studia partium eos movent ; atque ita paulatim ratione naturali recte uti dediscunt, artificialemque ac sophisticam in ejus locum substituunt. Neque enim, ut scias, verus ille usus rationis, in quo omnis eruditio, omnis bona mens, omnis humana sapientia continetur, in disjunctis syllogismis consistit, sed tantum in circumspecta et accurata complexione eorum omnium, quae ad quaesitarum veritatum cognitionem requiruntur. Et cum haec vix unquam possint exprimi syllogismis, nisi multi simul nectantur, certum est eos, qui tantum disjunctis utuntur, fere semper aliquam partem eorum, quae simul spectanda sunt, omittere, sicque assuescere inconsyderantiae, ac dediscere bonam mentem. Cumque interea se valde doctos putent, propterea quod Elzevier, p. 55
Image haute résolution sur Gallica multa ex iis, quae ab aliis scripta sunt, memoria tenent, et iis credunt, hinc insulsissimam arrogantiam et vere paedagogicam acquirunt. Atque si insuper improbis, nugacibus, et contentiosis scriptis legendis multum incumbant, quamvis illos natura non malos nec plane ingenio destitutos AT VIII-2, 44 genuisset, vis possent tamen ista cultura non reddi maligni insulsi et importuni. Quanquam profecto fatendum est naturam etiam ad id plurimum conferre, genera enim illa librorum, quae distinxi, solent esse inter se permista, et saepe apud unum eundemq; authorem, quaedam mala, quaedam nugacia, quaedam bona et ab illo ipso excogitata, quaedam ab aliis exscripta reperiuntur, sed pro diverso ingenio lectorum, tanquam apes et araneae ex floribus, uni solum mel, alii solum venenum ex iis excerpunt : Elzevier, p. 56
Image haute résolution sur Gallica unde fit ut studio literarum, qui sunt ad bonum propensi, meliores et sapientiores ; qui autem ad malum, deteriores et stultiores evadant. Illi autem ab istis hac nota certissima dignoscuntur, quod quisque frequentior sit in iis libris evolvendis, in quibus plura ingenio suo convenientia potest invenire. Sed et moribus etiam quam maxime distant : ut enim male instituti arrogantes, pertinaces, et iracundi esse solent ; sic econtra vere eruditi nunquam superbiunt, sunt enim conscii humanae infirmitatis, et quae sciunt non magni aestimant, sed cogitant longe plura esse, quae ignorant ; atque ideo etiam sunt ingenui et dociles, semperque parati veritates sibi nondum cognitas addiscere ; ac denique ingenium ad varia flectere assueti, non possunt non esse mites Elzevier, p. 57
Image haute résolution sur Gallica benigni et humani. Atque hi quidem cum intelligant veram eruditionem non à solis libris pendere, illam etiam privata meditatione, vel vario negotiorum usu, et virorum praestantium familiaritate sibi comparare satagunt, nec inter libros semper versantur ; unde fit, ut ab imperitis AT VIII-2, 45 ratione doctrinae suae non suspiciantur, sed, si privati vivant, vel plane ignorentur, vel tantum ut boni patres familias et homines non stulti spectentur, atque ita praestantissima ingenia saepe in occulto latent. Si autem se civilibus negotiis immisceant, aliis quidem prudentiores et humaniores esse facile deprehenduntur ; sed hoc potius eorum naturae, quam ingenii culturae tribui solet. Ac denique si ad aliquod docendi munus vocati sint, nisi prudenti negligentia efficiant, ut supra collegas suos sapere Elzevier, p. 58
Image haute résolution sur Gallica non videantur, vix ab eorum invidia liberi esse possunt. Qui autem valde multum, ac semper male studuerunt, tam parum habere solent bonae mentis, ut quando contingit eos ex humili familia ortos esse, nullumque literarum ope lucrum facere, passim à plebe contemnantur, et ex nimia librorum lectione insanire putentur. Sed quando in juventute, priusquam satis nosci possent, aliquod docendi vel concionandi munus assequuti sunt, nullo negotio permagnam apud imperitos doctrinae famam atque authoritatem sibi cum tempore conciliant. Multum enim valet apud vulgus hoc praejudicium, quod quis à Magistratu, aliisve quorum interest, sit publice delectus ad alios instituendos ; Ac deinde ex multis ita delectis non possunt plebeii homines non existimare illos Elzevier, p. 59
Image haute résolution sur Gallica esse doctissimos, qui aliis confidentius ea, quae dicunt, affirmant, et plura se scire profitentur, et denique saepius ac prolixius à Collegis suis laudari solent, quae tria fere semper in istis male doctis advertunt. Nam primo, cum nulla ratione, sed sola authoritate ducantur, quicquid in iis Authoribus, quos sibi sequendos assumpserunt, inveniunt, tanquam sibi plane certum et exploratum jactant ; et quia nesciunt AT VIII-2, 46 quaenam sint, quae ab eruditis sine dedecore possunt ignorari, omniumque rerum scientiam in libris contineri sibi persuadent, omniscii videri volunt ; et denique cum ipsi non laudent, nisi quos sibi aliquo modo similes putant, ab iis vice versâ laudantur, et frequenter etiam ab aliis mediocriter eruditis, cum nempe hi cuipiam alteri, à quo eruditione Elzevier, p. 60
Image haute résolution sur Gallica superantur, invidentes, putant se ejus famam posse minuere, si illos ei anteponant et quam maximis laudibus extollant. Quibus de causis initio quidem à sola plebe, sed paulatim etiam à peritioribus, qui eos ipsi non norunt, sed aliorum testimoniis credunt, doctissimi esse supponuntur. Et quidem si quis ex eorum numero reperiatur, qui sit prae caeteris laboriosus, diligens, ardens, loquax, et Sophistarum Dialectica uti assuetus : qualem te esse agnosco ; Quique munera docendi in Academia et concionandi in templo simul obtineat, ut facis ; Qui inter concionandum, non in vulgaria plebis vitia, sed in adversarios suae religionis, et in ea, quae à potentioribus fiunt, assidue invehatur, et nunc iracundis, nunc ridiculis verbis utendo, plebem suam diversimode commoveat, ut te facere Elzevier, p. 61
Image haute résolution sur Gallica audivi ; Qui frequentes in Academia Theses proponat, omnes contrariarum partium eruditos ad eas impugnandas invitet, cumque non comparent (ut sane nunquam, nisi velint explodi, debent comparere) magnos de illis triumphos canat : ut à te factum fuisse omnes sciunt ; Qui multos edat libros, sed tali stylo, et tot Authorum citationibus interrupto scriptos, ut, cum à nemine sine fastidio legi AT VIII-2, 47 possint, nemo etiam examinet an sint boni : quod tuis ut plurimum contingit ; Qui denique in omnes, qui vel in minimâ re ipsi repugnant, aut tantum non applaudunt, tanquam in hostes insensissimos insurgat, eosque concionibus ac scriptis suis quam maxime infames reddere conetur. qua via multos de te silere vel etiam invitos te laudare coëgisti : Non mirum est, quod ille ad Elzevier, p. 62
Image haute résolution sur Gallica summam eruditionis famam summamque authoritatem inter suos perveniat ; neque, quod illam conservet, quamdiu ejus artes à nemine deteguntur. Sed cum forte nimiâ potentiâ suâ excaecatus tam multos laedit, ut aliqui operae pretium putent ipsas patefacere ; cumque tam inexcusabiles errores committit, ut etiam ab illiteratis perfacile cognoscantur, valde mirum esset, si tandem tandem immeritâ istâ suâ famâ et potentiâ non excideret. Etsi enim talis homo plaerisque ex auditoribus suis in templo, et ex discipulis in Academia sit pergratus : si tamen semel animadvertant, quantum ab eo detrimenti debeant timere, summopere ipsum aversabuntur.
Video quidem me ab instituto sermone, qui tantum de usu librorum fuit, magis ac magis recedere. Sed hoc forte non reprehendes, Elzevier, p. 63
Image haute résolution sur Gallica quia postquam adhuc pauca de concionibus et discipulorum institutione subjunxero, habebis hic omnia uno in loco, quae circa tuam eruditionem notatu digna mihi videntur. Conciones igitur istius Doctoris, modo à me descripti, populo solent placere ; quoniam ea est omnium hominum natura, ut non modo ad hilaritatem, sed maxime etiam ad quoslibet tristes animi affectus commoveri delectentur : hinc tragoediae, non minus quam comediae, AT VIII-2, 48 in theatris locum inveniunt ; hinc olim homines et ferae se mutuo laniantes in ludis publicis spectabantur ; hinc denique concionator, qui auditores suos ad iram et odium in alios homines excitat, praesertim in potentiores, quibus satis sua sponte infimae sortis homines solent invidere, vel in eos à quibus de religione dissentiunt, Elzevier, p. 64
Image haute résolution sur Gallica quos ut bellorum causas jam oderunt, quamvis nihil egregii dicat, nihil boni, ac saepe etiam statum controversiae, de qua disputat, nulli intelligant, modo tantum audacter, vehementer, copiosè loquatur, et varias convitiorum phrases, humiles, ridiculas, inauditas, orationi suae adspergat, majore cum studio à devotâ plebe auditur, magis amatur, magis laudatur, quam alii multo eloquentiores, sed qui eam non tam ad aliena vitia odio habenda, quam ad propria emendanda adhortantur. hi enim, quod ipsi displicet, proponunt, ille vero tantum quod placet. Ac sane magnum est solatium turbae non malae sed imperitae, quod possit aliquando pie commoveri, pie irasci, pie potentiores aspernari. Quicquid enim facit talis viri suasu, vel exemplo, id pium putat. Audit ab ejus discipulis Elzevier, p. 65
Image haute résolution sur Gallica quam multos libros scribat, quantasque victorias de quibuslibet adversariis in disputationibus suis reportet, non potest dubitare quin sit doctissimus, non enim novit ista distinguere. Ut etiam ejus vehementiam in concionando, et libertatem in optimatibus reprehendendis ab eximia sanctitate ac prophetico quodam zelo putat proficisci. Quas ob causas eum suscipit ut ducem hortatoremque pręcipuum, si forte sibi unquam vel potentioribus sit resistendum, vel in adversarios suae religionis sit dimicandum ; Et quidquid ille AT VIII-2, 49 suadere voluerit, summo cum ardore exequi semper est parata. An vero utile sit Reipublicae talem aliquem Concionatorem in ea versari, non meum est inquirere. Satis sciunt illi, qui ejus curam gerunt, quid expediat. Non etiam examino an Elzevier, p. 66
Image haute résolution sur Gallica bonum sit, homines illiteratos audire multas controversiarum minutias, quas sine ullo salutis suae detrimento possunt ignorare ; Nec an satis accuratè illas ex concionibus possint addiscere ; Nec an recte doceantur ab iis, qui non tam rationes exponunt, quam in personas conviciantur ; Nec an pium sit et humanum odisse aliquos homines propterea quod à nobis in religione dissentiunt. Sed tantum affirmo omnem animi commotionem ad iram odium et rixas, quantumvis justa sit ejus causa, semper maxime noxiam esse illi ipsi, qui sic commovetur : Ita enim sumus à natura comparati, ut parvo usu magnam proclivitatem ad pravos affectus acquiramus ; Et qui vel semel se ad iram commoveri passus est ob justam causam, hoc ipso multo paratior est ad aliâ vice irascendum, etiam ob Elzevier, p. 67
Image haute résolution sur Gallica injustam. Audiunt mulierculae in templo virum, quem sapientissimum et sanctissimum existimant, in alios homines declamantem, disputantem, convitiantem ; rem, de qua agit, ut plurimum non intelligunt ; nihilque melius habent quod agant, quam ut omnes ejus commotiones pio affectu imitentur, iisque similes in se excitent, unde fit ut postea domum reversae ob minimas quasque causas rixentur. Nec viri meliorem inde fructum reportant, ii praesertim, qui controversias istas utcunque intelligentes, non possunt AT VIII-2, 50 non aliquando de ipsis contendere cum familiaribus suis alii religioni addictis, quales hîc ubique occurrunt, et inde ad jurgia, inimicitias, interdumque etiam, qui vilioris sunt sortis, ad vulnera deveniunt. Adderem publica dissidia et bella ex talibus etiam Elzevier, p. 68
Image haute résolution sur Gallica causis posse oriri, eosque solere in bellis istis quam maxime periclitari, qui talium Doctorum sapientiae confisi, eorum consilia sequuntur. Sed plures ejusmodi concionatores non novi, nec ab uno aliquo tantum mali existimo esse metuendum. modo tamen ne multos habeat discipulos sui similes, qui postea etiam concionentur.
Verum enim vero, qua ratione adolescentes tuae curae commissos instituas, plane ignoro, nec unquam fui usque adeo curiosus, ut ea de re inquirerem ; sed artes, quibus te uti ex scriptis tuis deprehendo, et quarum nomine imperiti te doctum putant, tales esse mihi videntur, ut eas vilissima multa ingenia perfacile possint addiscere, ipsarumque ope tui similes reddi ; non autem praestantiora. Prima ex istis artibus est Elzevier, p. 69
Image haute résolution sur Gallica puerilis illa Dialectica, cujus ope olim Sophistae, nullam solidam scientiam habentes, de qualibet re copiose disserebant ac disputabant. Hujus, tres praecipuae sunt partes, prima continet locos, ex quibus rationes petantur ; secunda formas syllogismorum, quibus illae vestiantur, ut meliores appareant ; ac tertia distinctiones, quibus adversariorum argumenta eludantur. Et quidem ii, qui promptae et calidae sunt imaginationis, sed nullius judicii, quales pueri esse solent, possunt intra paucos dies magnum istius artis usum acquirere : perfacile enim illis est considerare separatim rei cujuslibet propositae nomen, definitionem, genus, species, similitudines, AT VIII-2, 51 differentias, contraria, adjuncta, antecedentia, consequentia, et reliqua ejusmodi, quae vulgo in Topicis recensentur : cumque tantum Elzevier, p. 70
Image haute résolution sur Gallica volunt disserere, si quidquid ipsis unusquisque ex istis locis suppeditat, effutiant, diu multumque loqui possunt ; si autem aliquam opinionem velint probare, nulla est tam parum verisimilis, pro qua non possint ex iisdem multas rationes, non quidem firmas, sed saltem quae numerum faciant, colligere ; ac deinde, si sit disputandum, eas facile in syllogismos concinnant. Possuntque eodem modo ad quaslibet objectiones respondere, si tantum sint instructi viginti vel triginta distinctionibus, quales sunt inter illa, quae considerantur directe, et indirecte ; speculative, et practice ; externe, et interne ; ac similes, quibus in omni difficultate locum invenient, modo tantum ipsis audacter uti non erubescant. Hoc autem, ut facile est pueris, aliisve, qui sola pollent imaginandi Elzevier, p. 71
Image haute résolution sur Gallica facultate, sic certe fieri non potest ab ullo, qui aliquid habeat judicii sive bonae mentis : Omnes enim rationes et objectionum solutiones, quae cum ex intima ipsius difficultatis consideratione erui non possunt, ab externa locorum istorum inspectione petuntur, fere semper sunt futiles et ineptae. Sed quia ex multis auditoribus perpauci sunt, qui earum inanitatem advertant, praecipue circa quaestiones vulgaris Philosophiae, de quibus meliores dari non solent, inde fit ut ii, qui arte ista utuntur, facile ad aliquam doctrinae atque ingenii famam perveniant. Et ideo damnosissima est, non tantum adultis, sed praesertim junioribus, qui, dum ei assuescunt, et ex opinione doctrinae, per ipsam acquisitâ, superbiunt, rationem suam naturalem, quae AT VIII-2, 52 alioquin aetate posset maturescere, Elzevier, p. 72
Image haute résolution sur Gallica plane corrumpunt.
Ars altera, quam in scriptis tuis adverto, ea est, cujus ope de qualibet re proposita libros componis, quos imperiti doctrina refertissimos arbitrantur, eamque etiam tui discipuli, sine ulla eruditione, possunt imitari, si tantum videant indices variorum librorum, praesertim eorum, in quibus plures alii libri citantur ; et postquam promiscue collegerint omnia, quae de re, quam tractandam suscipiunt, in ipsis inveniunt, qualiacunque tandem sint, ea secundum ordinem locorum communium disponant, adjunctis nominibus omnium Authorum, à quibus aliquid desumpserunt, ac etiam aliorum, qui ab iis laudantur. Ita, exempli causa, si de Atheismo velint scribere, quicquid in collectionibus suis invenient de nominis istius significatione, id Elzevier, p. 73
Image haute résolution sur Gallica scribent primo loco, secundo ejus synonima, tertio species vel gradus, atque ita consequenter causas, effectus, adjuncta, signa, contraria etc ; qua ratione nullum vel minimum verbum ab ullo Authore excerpserint, cui non aliquem locum in opere suo inveniant : nam et omnes homines, quos scient ab aliquibus aliis fuisse Atheos vocatos, ibi poterunt recensere, ac, si quos forte legerint eorum libros valde nugaces et improbos, integra ipsorum argumenta exscribere, ac etiam quascunque de iis historiolas aut fabellas nullius momenti narrare. Quin etiam, si cui occulte male velint, poterunt libere omnia, quę de ipso vera esse, vel ab aliis credi existimabunt, inter Atheismi signa vel causas numerare : nec refert si laudabilia sint, et ab omni tali suspicione quam maxime remota ; facile Elzevier, p. 74
Image haute résolution sur Gallica enim ipsis aliquid mali de suo adjungent, ratione cujus in malam AT VIII-2, 53 partem sumi possint. Ita si quem oderint, qui credatur nonnihil ingenii habere, ac peripateticam Philosophiam non magni facere, nec libris, in quibus continetur, valde uti, sed peculiarem Methodum excolere ad quaerendam veritatem, jamque aliqua ejus specimina exhibuisse, dicent omnes ingeniosos et excellentes, alioqui naturae mystas Atheos esse solere ; ac recensebunt inter causas Atheismi perversam Methodum illorum, qui se solis et in se nascentibus bonis contenti omnem inde cognitionem de novo fabricare volunt ; : itemque Praetensam libertatem philosophandi, Promissam perfectionem et innovationem omnium scientiarum, Gloriationem et Spem factam de inauditis et admirandis Methodis, dogmatis, dictatis, subtilitatibus, inventis etc ; Specimen judicii Elzevier, p. 75
Image haute résolution sur Gallica in scientiarum defectibus, Aut inventi non tam novi, quam nova veste induti, et quaelibet alia ejusmodi ; ut ex iis postea possint inferre illum, quem oderunt, Atheum esse, unam scilicet calumniam aliis calumniis confirmantes. Nec refert si sibi ipsis contradicant, dicentes uno in loco praejudiciorum depositionem, ut mens sit instar tabulae rasae, esse praeparationem ad Atheismum, et in alio Dei cognitionem nobis esse congenitam, unde sequitur eam praejudiciis impediri sive obscurari, atque ideo illorum depositione illustrari. Nec etiam refert, si ex ipsorum verbis eos Atheos esse concludi possit ; Ut si dicant praetensam refutationem Atheismi, quae fit libris ea de re male consutis, esse praetextum subtilissimum et nocentissimum, quo Athei venenum suum spargunt, et interim ipsi tales libros pessime consuant, Elzevier, p. 76
Image haute résolution sur Gallica in quibus nullum sit verbum, quo Atheismus impugnetur, sed contra multa, quibus persuadeatur, ut cum ajunt, pręstantissimo AT VIII-2, 54 ingenio praeditos solere esse Atheos, et varia dant eorum exempla, et praecipuas ipsorum rationes docent ac nusquam refutant. Sed unum tantum debent observare, quod imperitis est observatu facillimum, nempe ut ne quid egregii, et ex quo lector eruditior reddi possit, vel ex se ipsis promant vel ex authoribus exscribant. Possunt quidem, cum aliqua occurrit quaestio nullius momenti, et quae paucis verbis resolvi possit, prolixè de illa disputare, omnemque suam Dialecticam in ipsa intricanda consumere. Possunt et alias ejusmodi permultas recensere. At quantum ad praecipuam, quae est de Dei existentia, fateantur quidem eam non debere Elzevier, p. 77
Image haute résolution sur Gallica omitti, nec sola authoritate sacrae scripturae, sed potissimum rationibus philosophicis esse probandam ; Verum caveant diligenter, ne id ullibi facere aggrediantur ; Et potius, ut mali Medici, qui, vera et simplicia remedia ignorantes, magna pharmacorum vel inutilium vel noxiorum multitudine solent aegros suos fatigare, Ita cum ad rem erit veniendum, dicant ad resistendum Atheismo valde multa requiri, et praeter sacrarum literarum accuratam cognitionem, habendam esse scientiam universalem universalium, imprimis Metaphysicam, Pneumaticam, Physicam, generalem Astronomiam, Geographiam, Opticam, et speculationes de sonis, ponderibus etc, Itemque notitiam particularium, seu historiam antiquam, novellam. Ac deniq; longam instruant Bibliothecam contra Atheos, in quam etiam Elzevier, p. 78
Image haute résolution sur Gallica aliquos reponant ex illis ipsis Authoribus, quos prius ut Atheismi suspectos traduxerint. Quae omnia si observent, scripta tuis simillima component, ut manifestum fiet iis, qui tua de illa re, quatuor libellis comprehensa, AT VIII-2, 55 vel etiam alia passim legere dignabuntur. Sed si qui eos idcirco pluris faciendos putent, valde fallentur. Exponerem adhuc alias artes, quibus ad crassa volumina, non tam doctrina quam convitiis referta, in quoslibet adversarios tuos componenda uti soles ; Sed quia magis ad mores, quam ad eruditionem spectant de ipsis hoc in loco tacebo.