De Philosophiae Cartesianae tertio
capite et sequentibus usque
ad pag. 144.
PARS QUINTA.

Hactenus non potui dubitare, quin velles te hujus libri, Elzevier, p. 79
Image haute résolution sur Gallica
Philosophia Cartesiana inscripti, Authorem profiteri, non tantum quia sex prima ejus folia missa sunt ad me tanquam tua, et audivi operarum correctionem ex aedibus tuis proficisci ; sed praecipue, quia stylus manifeste est tuus, phrases convitiorum tam variae ac tales à te uno sciuntur, et causa scribendi, nempe ad impugnandam epistolam meam ad P. Dinet, quae fere sola ex meis scriptis in foliis istis citatur, tibi est peculiaris ; neque enim alius, quantumvis tibi amicus, mihi tam vehementer ob istam epistolam posset irasci ; et jam dudum in Senatu vestro Academico, cum Collegas tuos ad Judicium, quod Academiae nomine vulgasti, defendendum hortabaris, palam professus es, te tuae causae illa in re non defuturum, hoc est, te in me esse scripturum. Verum tamen quia Elzevier, p. 80
Image haute résolution sur Gallica
in pag. 33. Author AT VIII-2, 56 ait se in extremo Belgii angulo docere, ac pag. 57. nominat te suum Praeceptorem instar parentis aeternum colendum, non ero tam inurbanus, ut aliud ea de re affirmem, quam id, quod tu ipse credi voles. Excusarem etiam me, quod tibi superiora tribuerim, sed cum ille, qui se Authorem profitetur, sit tuus discipulus, et liber non in isto Belgii angulo, in quo ait se docere, sed apud vos imprimatur, nemo putabit ejus errores tibi esse minus imputandos, quam si Author dicereris. Vel certe, si cui videaris minus peccasse contra decorum, quod convitia Theologo indigna alieno potius quam sub tuo nomine vulgaris ; eidem hoc ipso videberis minus probus, quod non ira tantum et impetu, sed meditato consilio et astutia usus sis ad tua de me maledicta spargenda. Elzevier, p. 81
Image haute résolution sur Gallica
Interim autem ut scias me aliquid honoris nomini tuo detulisse, non amplius singula capita seorsim examinabo, sed reliqua omnia simul percurram, summatimque meum de iis judicium exponam.

In prima sectione Author videtur omnia comprehendisse, quae contra nostram Philosophiam potuerat tunc excogitare, nam in secunda conatur refutare objectiones, sive respondere ad ea, quae putat pro ipsa dici posse. Et quidem prima sectio continet 5. capita ; In quorum primo ait me velle, ut mei discipuli omnium AT VIII-2, 57 obliviscantur ; In secundo ut libris, bellum indicant. Quae duo an vera sint, jam ostensum est. In tertio, ut me tanquam alterum Pythagoram suspiciant, imo adorent, et quicquid dixero, pro vero habeant. In quarto, ut spei pleni Elzevier, p. 82
Image haute résolution sur Gallica
sint, et à me omnium dubiorum enodationem expectent. In quinto denique, ut omnes prae se contemnant. Quae an verisimilia sint, nemo non videt. IIn secunda autem sectione (saltem ab ejus initio usque ad paginam 144, quae est ultima earum, quas legi) 10. capita continentur. In quorum primo ait frustra nos jactare Philosophiam nostram esse antiquam. In secundo frustra etiam jactari ejus evidentiam. In tertio frustra rursus jactari discipulorum progressus. In quarto verbis tantum à nobis vulgarem Philosophiam impugnari. Et in AT VIII-2, 58 quinto nos cum ea congredi non posse, quia ejus terminos ignoramus. Quae quamvis vera essent, non ideo sequeretur Philosophiam nostram esse rejiciendam. Deinde in principio sexti capitis ait lapidem Lydium, ad quem nova Cartesii Elzevier, p. 83
Image haute résolution sur Gallica
Philosophia omnia sua scita et dogmata explorat, esse quintuplicem : Experientiam, nempe, Rationem, Algebram, Geometriam, et Mechanicam.
Ibidemque disserit contra Experientiam, quam ait nos non juvare. In septimo contra Rationem. In octavo contra Geometriam et Algebram. Ac in nono contra Mechanicam. Sed tam acute, ut ex ipso ejus scripto Lector perspicax non possit de meo philosophandi modo non bene sentire. Denique in decimo capite vult ostendere, qua solertia meas opiniones probem, aitque me simplicem narrationem vice demonstrationis obtrudere, multum deferre propositionis evidentiae ac fingere hypotheses. In his autem omnibus narrat tantum ea, quae de me vult credi, hoc est, omnium pessima, quae vel ille ipse vel ejus adjutores potuerunt Elzevier, p. 84
Image haute résolution sur Gallica
excogitare, nullamque AT VIII-2, 59 plane affert eorum probationem, vel certe nullam, quam non facile quilibet ex nuda ejus inspectione nullarum virium esse cognoscat. Ut cum in cap. secundo, sec. secundasectionis secundae distinguendo inter evidentiam probationis et evidentiam propositionis, unamque prolixe mihi concedendo vult ex hoc solo videri alteram jure negare ; Ac in cap. quinto ad probandum me et Regium ignorare terminos Philosophiae Peripateticae, affert tantum verba Regii de se ipso loquentis hoc pacto : Dudum scholarum Philosophiam, si non accuratissimè, saltem mediocriter perdidicimus. urgetque illud mediocriter à pag. 102. usque ad pag. 106, quia contendit illam non mediocriter sed quam accuratissime sciri debere. Saepissime autem loco probationis petit à me quaestiones, hoc est, Elzevier, p. 85
Image haute résolution sur Gallica
nugatur : Nam exempli causa pag. 45. petit à me generaliter alicujus nodi Philosophici facilem et expeditam solutionem ; statimque sibi objiciens, me videri velle jam aliquas in Meteorologicis dedisse, non ostendit eas falsas esse, nec quidem ipsas examinat, sed ait tantum fidem non esse adhibendam aretalogo proprias laudes ad nauseam usque buccinanti. quod idem pari jure, de quibuslibet novis solutionibus, dicere posset, si quas darem ; ideoque ineptus essem, si ad ullas ejus quaestiones respondere dignarer.

Unum tantum non omittam, nempe apparere quidem ex toto libri contextu nullum alium esse Authoris scopum, quam ut opiniones meas convellat, et ea quae de te scripsi in Ep. ad P. Dinet refellat ; sed tamen illum versari tantum in generalibus et fictitiis, ut Elzevier, p. 86
Image haute résolution sur Gallica
Calumniatores solent ; nec unquam ad particularia AT VIII-2, 60 devenire, nisi tantum in tribus locis, quorum primus ad ea quae de te scripsi, et alia duo ad meas opiniones spectant. Horum unus est pag. 118. ubi negat verum esse hunc meum syllogismum, Cujus idea in me est illud ipsum existit. Sed nec ista verba ullibi à me scripta sunt, nec ullam formam syllogismi continent, nec quidquam iis affine unquam cogitavi, nec etiam locum designat ex quo illa desumpsit. Alius est p. 124. ubi negat in omnis rei conceptu contineri existentiam aut possibilem aut necessariam ; qua in re nihil praeter ignorantiam suam ostendit : quis enim nescit per rem intelligi ens reale, atque ens dici ab essendo sive existendo, atque ipsas rerum naturas dici à Philosophis essentias, propterea quod illas non nisi ut Elzevier, p. 87
Image haute résolution sur Gallica
essentes sive existentes concipere possimuspossumus. Et ineptum est quod subjungit nempe Deum ut deceptorem cogitari ; etsi enim in prima mea Meditatione de aliquo deceptore summe potenti loquutus sim, nequaquam tamen ibi verus Deus concipiebatur, quia, ut ipse ait, fieri non potest ut verus Deus sit deceptor, atque si ab eo petatur unde sciat id fieri non posse, debet respondere se scire ex eo quod implicet contradictionem in conceptu, hoc est, ex eo quod concipi non possit ; adeo ut hoc ipsum, quo usus est ad me impugnandum, sufficiat ad me defendendum. Locus autem, quem pro te habet, est in pag. 57, et 58. ubi putat se egregie refutare id, quod scripsi de Authoribus quos citas, quod nempe saepius faciant AT VIII-2, 61 contra te quam pro te, ex eo, quod, cum libros, ut supponit, nullos legam, Elzevier, p. 88
Image haute résolution sur Gallica
dicat me id scire non potuisse, nisi forte ex alio : petitque ut mei Nomenclatoris nomen prodam. Sed qui considerare voluerint in tuis scriptis, quam longos saepe Authorum catalogos referas, ubi nulla opus est probatione ; ac ubi opus est, quam paucos pro te afferas, qui non sint vel obscuri nominis, vel diversae à te religionis, adeo ut eorum authoritas, praesertim in rebus fidei, sit semper contra te, vel certe, non multum pro te ; ac denique quoties loco rationum, cum à te deberent afferri, lectorem ad alios libros remittas, ac saepe ad aliquos qui haberi non possunt, ut ita videaris aliquid dicere cum nihil dicis, quod quammaxime contra te esse puto, agnoscent me satis causae habere potuisse ad id scribendum, etiamsi nullos ex Authoribus à te citatis consuluissem. Cum Elzevier, p. 89
Image haute résolution sur Gallica
enim Authorum testimonia non alium habeant usum legitimum, quam ut confirment assertionem pro qua citantur, quaecunque ad id non juvant, faciunt contra illum, à quo adducuntur ; quia vel ostendunt ipsum esse malae fidei, nempe si sint falsa ; vel esse imperitum, aut imprudentem, aut vanum, si ad rem non sint apposita. Quid autem si addam me nullum in hac tua Philosophia Cartesiana meorum scriptorum locum hactenus invenisse, qui non aperte faciat contra Authorem à quo citatur ; quia nempe vel ab eo corruptus est, ut de plaerisque supra ostendi, vel nihil prodest ad id quod AT VIII-2, 62 vult probare ? Dices scilicet te non esse istum Authorem, illamque nondum à me visam fuisse, cum id de te scribebam. Itaque istud omittamus. Sed quid si addam, me saltem Regii responsionem Elzevier, p. 90
Image haute résolution sur Gallica
ad tuas Theses antea legisse atque ibi loca S. Scripturae advertisse, quae pro formis substantialibus à te citata ille acute omnia refutavit, ipsa tantum eorum verba quae tu solis numeris indicaveras referendo : Ut exempli causa citaveras Proverb. 30 : 24. 25. 26. 27. 28. unde retulit haec verba. Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus : Formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi : Lepusculus plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum : Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas : Stellio nititur manibus suis et moratur in aedibus regis. quae talia sunt, ut nullus alius in tota S. Scriptura sit versus, quem non aeque appositè citare potuisses ; In omnibus enim aliqua res corporea nominatur, cui tu formam substantialem affingis. Sed non ideo magis faciunt prote, Elzevier, p. 91
Image haute résolution sur Gallica
quam loca, in quibus nix nominatur, pro iis, qui nivem nigram dixere. Quod autem ita S. Scripturae authoritate abutereris, ad Collegam et amicum tuum haereseos suspectum faciendum, non parum mihi visum est contra te esse. Idem forte probare possem de quibuslibet aliis libris tuis ; sed consultò abstineo ab illis, quos sub Thesium nomine vulgasti, ut haec epistola liberius haberi possit à vestris Bibliopolis, quibus audio vetitum esse, ne illa AT VIII-2, 63 vendant, quae in Theses vestras scribuntur ; Et nullos praeterea libros vidi quorum te Authorem professus sis praeter tuum Thersitem. Quid autem de hoc sciverim, adhuc dicam, simulque, ut voluntati vestrae obsequar, indicis mei nomen hic prodam. Ille est Author Examinis istius accurati, quod in Thersite tuo impugnas. Sic autem in Elzevier, p. 92
Image haute résolution sur Gallica
sua Thersitis Confutatione anno 1637 edita de te scripsit pag. 18 : Aio Voetium tam inepte mea semper interpretari, tamque audacem esse in addendo, mutilando ac mutando, ut nihil eorum quae mihi AT VIII-2, 64 ipse tribuit, sive sententiam, sive argumentum, pro meo cupiam haberi. Si semel atque iterum perversè aliquid citaret, posset error nominari, sed quod plurimis locis id facit, quid est aliud quam perfidia ? Ego vero contuli varias ex tuis citationibus cum ejus textu, eumque hac in parte verum scripsisse testari possum. An quaeso judicare debui te fidelius alios Authores passim citare, postquam vidi qua ratione in sacris literis ludas, et quomodo eorum ipsorum verba pervertas, à quibus id tibi publice potest exprobrari ? Profecto Domine Voeti, si nihil melius habuistis ad ea, quae de te scripseram, refutanda, vel ad meas opiniones Elzevier, p. 93
Image haute résolution sur Gallica
impugnandas, non video magnum operae pretium fuisse ut Philosophiam Cartesianam scriberetis. Cumque nihil aliud 144 priores ejus paginae contineant, valde otiosi illi erunt, qui plura legere dignabuntur : non enim est verisimile, vos tam multa inania praemissuros fuisse, si quid boni habuissetis. Verum tamen, ne temere judicare videar de iis, quae non legi, nondum claudam hanc epistolam, sed libri vestri residuum expectabo.