De libro Gisberti Voetii adversus
Confraternitatem Marianam.
PARS SEXTA.

Initium hujus Epistolae diu jacuerat inter schedas meas neglectum, cum librum à te nuperrime editum, quem Confraternitatem Marianam vocas, accepi, et AT VIII-2, 65 tandem mihi nuntiatum est residuum vestrae Elzevier, p. 94
Image haute résolution sur Gallica
Philosophiae Cartesianae typis mandari, sed ejus editionem per aliquot menses fuisse intermissam, propterea quod occupatus fueras in absolvendo isto alio libro, quem ante ipsam cupiebas emittere : Adeo ut jam non opus sit aliis argumentis ad probandum eam non ab illo, cujus nomen feret, vel certe non ab illo solo, sed praecipue à te conscribi. Et sane quisquis videbit, quam sint inter se similes Confraternitas ista Mariana et Philosophia Cartesiana, non solum nominis terminatione ac forma, sed etiam ingenio et moribus, non dubitabit quin sint filiae gemellae unius parentis. Quia verò nunc forte contingit me esse valde otiosum, istam tuam Confraternitatem paucis horis totam legi, et meam de ipsa sententiam hic ponam. non quidem quatenus in ea quaestio quaedam ad religionem Elzevier, p. 95
Image haute résolution sur Gallica
vestram pertinens agitatur, nolo enim me negotiis alienis immiscere ; sed tantum, quatenus ex ipsa cognosci potest qualis sis, et quanta fides aliis tuis scriptis sit habenda. Cum enim te palam ejus Authorem profitearis, negare non potes, quin id omne, quod in ea continetur, tibi sit tribuendum. Philosophia autem tua Cartesiana sub alterius nomine prodibit, ut paratam habeas excusationem fide ac probitate tua dignissimam, quod nempe illa, quae in ea erunt, non debeas praestare, quia non eris ejus author. et ego non libenter me committo cum larvis. Sed ut scias me non nisi causâ probe cognitâ de tuâ Confraternitate sententiam dicere, quid tibi ejus scribendae occasionem dederit recensebo.

Vetus quaedam est sodalitas Sylvae ducis à Beatâ Virgine nomen Elzevier, p. 96
Image haute résolution sur Gallica
habens, in quam viri tantum primarii AT VIII-2, 66 admitti solent, quaeque est idcirco valde celebris ac potens : Et prius quidem ex solis Romanis Catholicis constabat, sed cum in urbe non ita pridem Hispano erepta conventus hominum potentium et inter hostes educatorum periculo non carere viderentur, nec tamen possent impediri, quoniam eorum libertas in deditione pacta erat, ii, quibus illius urbis custodia commissa est, perutile esse putarunt tum ad praecavendas suspiciones, tum etiam ad pacem et concordiam inter cives conciliandam, se simul cum Romanis Catholicis in sodalitatem istam admitti, sed ea conditione, ut nihil deinceps in ea fieret, quod à religione suâ esset alienum. Hocque ab aliis recusari non potuit, quia cum ex legibus deditionis omnia bona ecclesiastica in aerarium Elzevier, p. 97
Image haute résolution sur Gallica
publicum redigerentur, non alio nomine bonorum istius Societatis administrationem sibi servaverant, quam quod non esset spiritualis sive ecclesiastica sed tantummodo civilis. Ita ergo illustrissimus urbis praefectus aliique 13 ex honestioribus civitatis, AT VIII-2, 67 quos ille in socios sibi delegit, in Societatem istam recepti sunt, atque tam accurate tam expresse tam sollicite caverunt, ne quid ea in re committerent, quod ad normam suae religionis non esset exactum, ut ea tantum in parte modum excessisse videantur. Sed tamen vitare non potuerunt, quin statim, atque id à te auditum est, theses, ordinaria tua tela, in ipsos evibraris. Nihil ego in theses istas sum scripturus, sed AT VIII-2, 68 pauca tantum ipsarum verba hic referam, quoniam ad sequentia intelligenda requiruntur. AT VIII-2, 69 Earum titulus est ; Disputationis Elzevier, p. 98
Image haute résolution sur Gallica
theologicae ex posteriori parte theologiae, 23, de idololatria indirecta et participata pars tertia etc. AT VIII-2, 70 atque in 2 folio et sequentibus haec inter caetera leguntur. An fraternitas Mariae à Magistratu reformato, qui tollere potest, bonâ conscientiâ tolerari publice aut relinqui debeat, repurgata scilicet ab idololatria Papali : et si Magistratus hoc faciat, an ullus reformatus tali fraternitati adscribi possit, sub conditione de non praejudicando suae reformatae religioni. Resp. ad 1. resp. Neg. quia crasse admodum participat alienae Idololatriae etc. et paulo post. Sed quidquid hic negligat aut conniveat Magistratus : nemo tamen reformatae religioni et ecclesiae addictus ei se addicere potest. Et postea. Committitur ergo (ab iis qui se ei addicunt) idololatria plusquam indirecte reductive participative etc. Item Quidquid enim limitent, excipiant, expurgent, manet tamen Elzevier, p. 99
Image haute résolution sur Gallica
fraternitas illa ad minimum monumentum idololatriae et foederis idololatrici, quo usi sunt antehac, et etiamnum utuntur Pontficii in regno Papali, et extra illud ad retinendum ac promovendum cultum Mariae sive aperte sive tacite et clam. Sic miseri illi in carne nostrorum gloriantur, in suâ idolomania confirmantur, de tepore, aut AT VIII-2, 71 stoliditate nostrorum, ad haec mundi hujus amore supra Deum (vide 2 Timoth. 3. 4. Philipp. 3. 19) non absque risu, insultatione et fastidio triumphant. Si enim labores subeundi essent, si quid conferendum in symbolam, si nihil nisi sumptus sustinendi, et si opipara convivia, lauti reditus, fertiles occasiones inde aliquid lucri participandi non adessent ; sciunt nostros, propter nudum titulum Mariae, nedum propter regulas et statuta fraternitatis aut rosarii, collegio illi nomen haut daturos. etc. Item. Atqui mutata jam sunt insignia fraternitatis ; Elzevier, p. 100
Image haute résolution sur Gallica
rubeus scilicet pannus quem humeris gestare solent, imprimis ducentes funus alicujus ex fratribus, in medalium brachio affigendum cum hac inscriptione : Sicut lilium inter spinas. etc. Item denique. Quomodo potuissent nostros tanquam bardos in pompa et triumpho manifestius circumducere Pontificii, iisque à tergo insultare ? Quod si ecclesiam intelligunt per lilium, ex sensu reformatorum, et ipsius rei veritate : tum explicandum est absque omni ambiguitate ab omnibus fratribus, utram ecclesiam intelligant, reformatam Sylvaeducensem, an latentem ibi Papisticam. etc. In quibus omnes qui legere sciunt, possunt videre urbem Sylvaeducensem expresse nominari, et fraternitatem Mariae, et quidem illam cujus olim fratres rubeum pannum in funeribus gestabant : pluresque aliae certissimae ejus notae in reliquo illo tuo scripto continentur, Elzevier, p. 101
Image haute résolution sur Gallica
sed pluribus non est opus, ut quilibet sine aberratione vel ambiguitate ullâ omnes et singulos ex vestris qui ei sodalitati nomen dederunt agnoscat. Adeo ut non minus ibi illos nomines, sive nominatim AT VIII-2, 72 (hoc est, certo, et expresse, ut à latine loquentibus sumi solet) designes, quam si propria ipsorum nomina et praenomina et cognomina adjunxisses. Contingit enim aliquando ut idem nomen pluribus diversis hominibus conveniat, sed in toto terrarum orbe non sunt duae urbes sylvaeducenses in quibus talis Sodalitas reperiatur. Et quemadmodum cum dicimus Regem Galliae, non minus eum nominamus quam si Ludovicum Borbonium diceremus ; Ita profecto verissimum est te in istis thesibus illos omnes qui ea in urbe sodalitati B. Virginis nomen dederunt nominatim Elzevier, p. 102
Image haute résolution sur Gallica
designasse. Ut etiam verissimum est, te ipsos ibi non solum tanquam idololatriae affines, et reos, sed etiam tanquam lucro sordido et opiparis conviviis inhiantes condemnasse : quid enim aliud haec verba significant, Committitur ergo ab illis idololatria plusquam indirecte reductive participative. Atque haec. si opipara convivia, lauti reditus, fertiles occasiones inde aliquid lucri participandi non adessent, sciunt Pontificii reformatos collegio illi nomen haud daturos. Denique verissimum est, te non illos solos, quos habes pro privatis, etsi urbis Praefectus, Propraefectus, et Praetor inter ipsos numerentur, sed nominatim etiam Magistratum Sylvaeducensem censurae tuae subjecisse : Cum enim quaeris An Fraternitas Mariana à Magistratu reformato, qui eam tollere potest etc. supponis eam ab ipso tolli posse, Elzevier, p. 103
Image haute résolution sur Gallica
(nempe violenter, ut fieri amas) alioqui non posuisses qui eam, sed, si eam tollere potest etc. Ac proinde illum Magistratum AT VIII-2, 73 condemnas, tanquam si crasse admodum participaret alienae idololatriae. Atque haec omnia, nisi oculi mei fascino aliquo deludantur, nisi verba latina non intelligam, haec omnia, inquam, invenio in Thesibus tuis : an vero bona sint an mala non dicam, quia, ut jam monui, theses istas non impugno, sed diligenter notanda esse puto ad sequentia intelligenda.

Cum autem Optimates Sylvaeducenses maculas istas existimationi suae publicis Thesibus inspersas, non sine publico scripto satis elui posse judicarent, ejus scripti componendi curam uni ex Pastoribus suis D. Samueli Maresio commiserunt : Eaque in re insignem moderationem testati sunt, Elzevier, p. 104
Image haute résolution sur Gallica
quod se non ab alio defendi voluerint quam à symmysta tuo, tibi quam maxime faventi ; et qui suum ea de re librum ita paravit, ut clarissime quidem suorum pietatem synceritatemque demonstrarit, AT VIII-2, 74 eosque ab omni suspicione vitiorum sive criminum quae ipsis per calumniam affinxeras accuratissime liberarit, sed interim etiam praecipua peccata tua dissimularit : adeo ut revera non contra te scripserit, sed ut ipse monuit, pro te : supposuit enim falsas tibi hypotheses fuisse subministratas, hoc est historiam facti male fuisse tibi narratam, sibi autem convenire tecum in thesi, hoc est in generali decisione quaestionis, An liceat Reformatis Pontificiorum ceremonias amplecti ; nec unquam de te nisi quam honestissime ac cum elogio loquutus est. Cumque necessario queri deberet Elzevier, p. 105
Image haute résolution sur Gallica
de AT VIII-2, 75 improba eorum maledicentia, qui falsa crimina viris bonis imponunt, totam istam invidiam in individuum vagum sive in personas plane ignotas transtulit, ut te potius credulitatis quam calumniae argueret. Omisit etiam totam quaestionem, quae meo judicio hac in causa praecipua est, An scilicet tibi licuerit Optimates illius urbis, ac nominatim ipsos Magistratus ex privata tua authoritate ac non auditos nec monitos publico scripto condemnare. Nec denique aliud de te dixit, nisi quod prudentiores putarent, scholasticam et publicam disputationem, apud vos habitam, non fuisse idoneum remedium iis, qui versabantur Sylvaeducis, et eorum quae Ultrajecti disputabantur erant ignari, ad saniora consilia, si forte quid peccassent, revocandis. Quin etiam id honoris ministerio Elzevier, p. 106
Image haute résolution sur Gallica
tuo delatum est, ut liber ille Maresii non fuerit promiscue omnibus evulgatus, sed tantum ad aliquos ex iis qui theses tuas viderant transmissus. Atqui nihilominus eo accepto, non aliter quam paulo ante visa modestissima Regii ad tuas theses de formis substantialibus responsione, summopere excanduisti : quia nempe tibi conscius eras gravis culpae, quam nullo modo volebas emendare, nec agnoscere, statimque prodiit extemporaneus libellus qui creditur AT VIII-2, 76 à te scriptus fuisse, nam clare in eo cognoscuntur tui mores, et tuus stylus, et prodiit sine nomine sub persona unius è ministris Sylvae-ducis, qui ajebat se eum esse, quem Maresius falsas hypotheses tibi subministrasse supposuerat, cum tamen plane certum sit nullum hoc nomine Ecclesiae ministrum à Maresio Elzevier, p. 107
Image haute résolution sur Gallica
fuisse designatum ; nullibi enim quicquam habet, quod non aeque, vel magis, in alios quadret, ac expresse in suâ ad te epistola culpam rejicit in illos qui se praetermitti in sodalium delectu aegre tulerunt, quod de nullo AT VIII-2, 77 ex verbi Ministris potest intelligi. Sic itaque iste Minister à te in scenam fuit protractcus, ut, quemadmodum soles, aliquem haberes, quem faceres culpae tuae, participem, et sub cujus nomine liberius, atque impunius quam sub tuo, maledicentiam tuam posses exercere. Sed statim ejus libellus, sive potius tuus, judicatus est famosus, et mendax, et ad seditiones concitandas comparatus, ipsiusque lectio prohibita ; quod per urbis plateas cum sono tubarum et tympanorum fuit promulgatum, ut ipse doces. p. 420. Quin etiam hic habeo illius judicii exemplar cujus Elzevier, p. 108
Image haute résolution sur Gallica
haec sunt verba. “Alsoo voor eenighe daeghen binnen deser Stadt seeckeue blaeuwe boeckykens ghe-intituleert Retorsio Calumniarum quas Tertullus Societatis Marianae advocatus, etc. Sonder naem van eenighen Autheur zijn gedivufgeert. Ende dat wy naer ondersoeck ende eyaminatie van verscheyden poincten in de selve unt-ghedruckt / oordeelen dat eenighe ghequalificeerde persoonen daer inne seer schandelijck ende tegen de waerheyt werden gheblameert. Ende alsoo wy te ghemoedt sien dat daer uyt in desen Stadt/al-waer de eenigheyt ende ruste ten hooghsten dient te werden ghevoordert / groote ende swaere on-eenigheden / ergernisse ende scheuringhe / tot nae-deef van Bodes Kercke ende deser Stadts welvaeren / indien teghens sufcke onbehoorlijcke ende ongeoorlofde libellen niet en werde versien / staen te verwachten /dien wy geerne sagen voorgecomen. Soo ist dat/ &c.

AT VIII-2, 78 Ita jam egregie Sylvaeducis sub aliena persona publice vapulasti, sed hoc animos tuos non fregit : ut Elzevier, p. 109
Image haute résolution sur Gallica
neque etiam quod, cum nobiliss. et ampliss. illius urbis Senatus alium ea de re librum, hanc scilicet Confraternitatem Marianam, à te parari intellexisset, literas ad illustr. Ultrajectinae Provinciae Ordines, et inclytum urbis Senatum, et etiam ad te perscripserit ad ejus editionem impediendam, ut ipsemet jactas p. 421. His enim omnibus neglectis, tu ipse tandem cum tua Confraternitate AT VIII-2, 79 Mariana in arenam descendis. Quem librum otiose totum evolvi, sed, ut ingenue verum fatear, nullam inveni ejus partem, quae sine indignatione ac stomacho legi possit. Non possum à me extorquere ut blande hic loquar, nimiam in eo malignitatem, absurditatem, iniquitatem, arrogantiam, et pertinaciam ostendis ; quae vitia sunt omnium quammaxime odiosa. Malignitas in eo apparet, quod Elzevier, p. 110
Image haute résolution sur Gallica
tam multa collegeris, tam crassum librum scripseris, non ut caussam AT VIII-2, 80 tuam defendas, revera enim illam tali scripto pejorem facis, sed ut, cum nihil mali de Optimatibus Sylvaeducensibus nec de Maresio possis probare, multas tamen malas et falsas de ipsis opiniones prolixitate maledicentiae tuae lectorum animis immittas. Idem etiam in eo apparet, quod de nemine alio quidquam scribas, nisi ut ejus existimationem aliquo modo imminuas, et ne amicis quidem parcas. E quorum numero esset ipse Maresius, si quid haberes humanitatis ; revera enim ita egit causam suorum, ut tibi quantum fieri poterat pepercerit, et amici officio functus sit. Sed patiamur illum à te non amari, quia non omnia, quae scripsisti, approbavit ; novimus enim hoc apud te summi odii causam esse solere. Elzevier, p. 111
Image haute résolution sur Gallica
Patiamur etiam te Optimatibus Sylvaeducensibus quam maxime esse infensum, quia, cum iniquissime à te laesi essent, ausi sunt curare ut tibi modeste pro se responderetur. Quid autem de te tam AT VIII-2, 81 male meruit ille tuus martyr, sub cujus persona prodiit Retorsio, ut illum p. 416. tanquam imperitissimum traducas, dicendo jactari ipsum non esse ejus authorem, quippe cui tantum latinitatis non superesset. Ac deinde frigide respondendo his verbis : De latinitate ministri, deque artium linguarum et theologiae studiis nihil vulgare sentio. expertus loquor. Ut nempe inde colligatur, illum ne vulgarem quidem habere latinitatis ac theologiae cognitionem ; quia hoc credibilius est, quam eum habere plusquam vulgarem ; et te adeo fuisse religiosum, ut verbo ambiguo uti malueris, quam mentiri, quamvis Elzevier, p. 112
Image haute résolution sur Gallica
hoc pacto confirmes te esse istius famosae Retorsionis authorem. Non etiam mihi videris erga reliquos Belgii pastores magis officiosus, cum illos alloquendo, pag. 27. ita scribis. Ostendam reipsa illud non minus gratum mihi fore, quam cum celeusmatis et approbationibus vestris, et coram et tam frequentes, etiam per literas collegiatim (plura non addam ne stolidus videar, aut livor hoc audiat) mihi animum additis, et ad similia aut majora tentanda provocatis. tanquam si te unquam, ad Optimates, et Magistratus urbium publice in thesibus tuis reprehendendos, atque ad turbas hoc pacto concitandas, provocassent. quod non puto quemquam ipsorum esse fassurum. Innumera alia possem notare, sed nolo AT VIII-2, 82 integrum examen tui libri suscipere : Illas partes Maresio relinquo ; jam enim in sua Defensione tale ingenii, Elzevier, p. 113
Image haute résolution sur Gallica
prudentiae ac doctrinae specimen dedit, ut non dubitem, quin optime hac in re, quod operae pretium erit, sit facturus. Ego interim breviter tantum eorum, quae memoriae meae occurrent, te monebo. Absurditatem in omnibus iis notavi, quae rationum loco proponis, ac simul iniquitatem quammaxime odiosam ; nullibi enim ratiocinio recte uteris, nec ullibi non peccas in regulam, Quod quisque juris in alium statuerit, ut ipse eodem jure utatur, in qua una omnis aequitas consistit. Ita pag. 24. refers haec verba Maresii. Optassem sane, ut saltem contentus generali disquisitione, Sylvamducis et nostros nominatim non designasset. AT VIII-2, 83 ad quae sic respondes. Et ego, atque alii verae religionis pietatis et ecclesiasticae pacis amantes, multo magis optassent, ut ille theses de idololatria, in gratiam talis causae, imprimis hoc tempore, et Elzevier, p. 114
Image haute résolution sur Gallica
tali libro, non oppugnasset. si enim praelectiones, corollaria et theses Academicae, non tantum adversariorum, sed et amicorum, domesticorum, neutralium, anonymorum otiosis et odiosis libris exagitari deberent, quis tandem esset finis, et quae rerum facies ? Qua responsione nihil absurdius aut iniquius fingi potest. vis enim tibi licuisse in thesibus tuis Sylvamducis nominare, ac ejus Magistratum et Optimates criminando, ibi ecclesiasticam pacem, quantum in te fuit, perturbare. Interimque Maresio, eorum pastori vitio vertis, quod ausus sit sacris illis tuis thesibus contradicere, ad suorum innocentiam protegendam, et paci ecclesiasticae in urbe sua consulendum. Similia iniquitatis exempla ubique occurrunt in tuo libro, et quidem saepe tam absurda, ut in memoriam mihi revocarint furorem Fimbriae, qui, Elzevier, p. 115
Image haute résolution sur Gallica
cum Q. Scaevolam, putans occidere, vulnerasset, ipsum postea in judicium voluit vocare, quod totum telum corpore non recepisset. Forsan tamen ferri posset talis iniquitas, si non esset cum arrogantiâ conjuncta. Sed qui videbunt, quam insolenter et quam superbe accusatorem semper agas aut judicem, cum tamen revera sis reus, et quidem ejus criminis, quod cum negari non possit, humili tantum veniae petitione, ac poenitentiae testificatione, AT VIII-2, 84 esset excusandum, summopere te aversabuntur. Arrogantia ista vel ex titulo libri tui potest agnosci : neque enim in ipso excusationem aut defensionem ullam promittis, sed Specimen assertionum partim ambiguarum aut lubricarum, partim periculosarum, ex tractatu nuperrime scripto pro Sodalitatibus B. Mariae inter reformatos erigendis aut interpolandis Elzevier, p. 116
Image haute résolution sur Gallica
etc. hoc est reprehensionem errorum Maresii, eorum scilicet quos ipsi per calumniam vis affingere, hic enim in ipso titulo calumniae specimen praebes, dicendo ejus librum esse tractatum pro sodalitatibus B. Mariae inter reformatos erigendis, quod falsum, et apud vestros invidiosum esse novisti. In reliquo autem tuo libro à pag. 28 ad pag. 75 et aliis in locis, non aliter Maresium interrogas, quam si tu esses judex, ille reus ; vel tu paedagogus, ille discipulus, eique id omne proponis, ex quo putas lectorem aliquid mali de ipso posse suspicari : Quae una est ex egregiis illis artibus, quibus uti soles ad impune calumniandum, non enim teneris praestare AT VIII-2, 85 quod non affirmas, et interim lectori aeque potes persuadere, quod sic interrogas, ac si verum esse affirmares. Putida etiam arrogantia ubique Elzevier, p. 117
Image haute résolution sur Gallica
apparet in tuis verbis : Ut cum pag. 5 dicis Maresium magnis et novis ausis velle inclarescere, ex eo scilicet quod te tantum virum aggrediatur ; Et cum ab eo per latus tuum ecclesias Belgicas peti fingis, tanquam si illae sine te stare non possent ; aut tu praecipua esses earum pars, Maresius autem nulla. Denique omnis pertinacia tua, quod nullam plane culpam velis agnoscere, quamvis manifeste deprehensus ac convictus sis ; quodque nullis rationibus et nullius authoritate adduci potueris ad abstinendum à maledico tuo libro evulgando, sine summa arrogantia esse non potest. Bis relegi ea, quae habes in pag. 420 et 15 sequentibus, ut recte intelligerem rationes, quas ibi affers ad probandum te, ut ais, non esse praefractum aut importune contentiosum, aut ἄτακτον, qui nec Optimatibus debitum honorem, nec Elzevier, p. 118
Image haute résolution sur Gallica
conventibus ecclesiasticis reverentiam atque autoritatem tribuas. sed plane obstupui : nihil enim omnino in iis inveni, quod è contra non ostendat te revera esse praefractum et importune contentiosum et omnis ordinis, superiorisque potestatis contemptorem. Adeo ut ignorem utrum volueris, An scilicet ut lector minus attentus (quia nemo sine incredibili patientia tam futile scriptum attente legere potest) putet in verborum tuorum ambagibus aliquid forte rationis contineri, quo te recte defendas, etsi illud non advertat ; An potius, ut credatur te usque adeo esse refractarium et pervicacem, ut neque Magistratus neque AT VIII-2, 86 Synodos cures, et quamvis nihil nisi calumnias scribere possis, à scribendo tamen nolis abstinere : qua ratione tantum fortasse tui metum vis omnibus incutere, ut nemo sit in Elzevier, p. 119
Image haute résolution sur Gallica
posterum, qui ausit tibi contradicere, quamvis de ipso maledixeris, ne statim hoc pacto crassum volumen convitiorum illi impingas. Quippe pag. 421 postquam jactasti, omni modo actum esse, ut tua scriptio impediretur, et in eum finem literas à Nobiliss. et Ampliss. senatu Sylvaeducensi ac etiam à pluribus aliis, ad te, atque ad alios datas fuisse, tanquam scilicet si valde timerentur tui libri, duas ais esse rationes, quibus te ab ista scriptione revocare conati sunt. Prior erat, inquis, quod defensio illa seu Apologia pro fraternitate, esset, et in forma nunc diceretur Apologia Optimatum. et postquam aliquandiu nugatus es quaerendo an sit Apologia nec ne, concludis hoc esse μορμολυκεῖον puerulis terrendis idoneum, et tibi non ideo minus licere illam impugnare. Alteram deinde rationem hanc habes pag. 427 : Elzevier, p. 120
Image haute résolution sur Gallica
Pertinere causae hujus determinationem ad judicium synodorum et non ad scripta Theologorum ; ei ergo submittendam, non scriptis elencticis ultra examinandam : Cui hos prosyllogismos adjungi dicis. I. quia Mariani fratres nunc declarant se paratos esse eam subjicere synodis Belgicis, etiam Ultrajectinae. 2. quia synedrium Gallo-Belgicum Sylvaeducis scripse AT VIII-2, 87 rat Cl. DD. Theologiae Professoribus in Acad. Leidensi, se judicasse quidem pro fraternitate Mariana, velle tamen judicium suum submittere synodo. 3 quia multo tutius et commodius, minorique cum scandalo et hostium et vestrorum, rationes tuae in synodis proponi possent, quam publico scripto. Quae quantumvis nude ac frigide à te referantur, ostendunt tamen factum Optimatum Sylvaeducensium saltem fuisse approbatum ab eorum synedrio, cujus autoritas pluris facienda esse videtur, quam Elzevier, p. 121
Image haute résolution sur Gallica
unius privati Theologi, qualis tu es. Itemque illos nihil aliud hac in re quaerere, quam veritatem et pacem ecclesiasticam, et nullo modo esse pertinaces : cum quibuslibet Synodis, etiam Ultrajectinae, cujus pars ipse es, velint se subjicere. Tu autem, ut ad ista respondeas, et quam sis Ecclesiasticae pacis amans, quam humilis corde, quam pius ostendas, primo quidem affers exemplum Gomari, cui dicis ab Arminii fautoribus aliquandiu scriptionem fuisse interdictam, eumque idcirco Academiam deseruisse. Qua de historia nihil scio, nisi quod hic ad rem non faciat. Deinde p. 429 sic loqueris : Nasutiores hic AT VIII-2, 88 videre sibi videntur aliud mysterium ; quod an contagio per fomitem, aut per distans in tenebris operetur, haut ita explicare possem. Sunt nonnunquam, qui Professorum Theol. tanquam orphanorum Elzevier, p. 122
Image haute résolution sur Gallica
minorennium curam et tutelam sibi in solidum demandatam vellent : ut ne quidem theses conscribere, lectiones habere, disputationes instituere ipsis liceret, sine antecedente sive cognitione sive venia ephororum aut censorum quorundam. In quibus verbis non alium sensum invenio, quam quod velis innuere Professorem Theologiae nec à Magistratibus nec à Synodis regi debere ; ac te esse Dei gratia Professorem Theologiae, cui licet scribere quidquid libet. Paulo post quidem videris velle aliquo modo et sub certis conditionibus te synodis subjicere : sed statim excipis, addisque contemptim p. 431 : Nondum hic quid seritur aut metitur Synodis ;Ac p. 433. Concludo, inquis, in praesentiarum nihil mihi negotii cum Synodis. Sed tamen ut intelligatur supremam illam Professoris Theologiae potestatem tibi Elzevier, p. 123
Image haute résolution sur Gallica
uni, ut summo scilicet Architheologo, convenire, ibidem p. 432 ais de Maresio, qui etiam est Theologiae Doctor et Professor, ejus librum qui, occasio et materia scandali et censurae, necessario in Synodo esse examinandum. Et pag. 436 negas de mutando tuo scribendi consilio posse cogitari, nisi ille librum suum publica palinodia revocet, aut saltem secundis curis emendet. Nempe, cum viros primarios publice calumniatus es, rectè fecisti ; quod illos indignissimis AT VIII-2, 89 convitiis affeceris, non es culpandus ; et quamvis timeri possit, ne ex iis quae scripsisti groote ende swaere on eenigheden / ergernisse / ende scheuringhe / magna et gravia dissidia, offendicula et schismata in urbe celebri atque hostium vicina oriantur, est tamen ferendum : Sed quod Maresius, tum ex voluntate eorum quos laeseras, tum etiam ex Elzevier, p. 124
Image haute résolution sur Gallica
officio, ut ipsorum ecclesiae pastor, malis à te inflictis remedium aliquod adhibere conatus sit, ejus liber, ut materia scandali et censurae, est in Synodis examinandus ; ac, si tibi credatur, condemnandus ; Nec ab eo publice calumniando vis abstinere, nisi prius ille, quae de te justissime ac verissime scripsit, publica palinodia revocet, vel emendet. Paginâ etiam 434 et 435 postquam conquestus es Maresium cum suis ab executione et particulari judicio coepisse, I Editione et sparsione libri adversus theses tuas, 2 Corrogatione judiciorum et suffragiorum Ultrajecti, Dordraci, Leidae, Amstelodami, Franequerae, Hagae, etc. 3 Suspensione exsenioris à coena, (quod nempe tuas partes sequeretur ;) 4 Condemnatione libelli retorsionis. Nunc tandem, inquis p. 435, remedia Synodorum praetenduntur ; et consiliis ac Elzevier, p. 125
Image haute résolution sur Gallica
judiciis publicis ecclesiasticis dicuntur submitti dubia aut controversa, cum Oceano privatorum omnia, si non occuparunt, saltem occupare et inundare tentaverint. AT VIII-2, 90 Non dubito quin paulo sagaciores ecclesiastici videant, quo tendat hoc schema politicum : et quam parum commoveri debeat is, quem annis aliquot ita exercuerunt Remonstrantes ut nolentem volentem aliquanto prudentiorem fecerint. Et paulo post : Respondi antehac rogatus Nobiliss. et Ampliss. Senatui nostro(qui nempe cum de re ad theologiam vestram pertinente nollet quicquam decernere, nec proinde tibi silentium imperare, tamen à scribendo dehortabatur) me non satis posse consulere existimationi religionis nostrae et professionis meae, nisi scriptione publica causam (imprimis hypotheticam) judicarem. Quae plane idem mihi videntur significare, ac si diceres te non esse tam Elzevier, p. 126
Image haute résolution sur Gallica
imprudentem, ut causam tuam Synodis committas, neque enim te dubitare, quin ibi esses condemnandus. I quia liber Maresii nimis aperte culpam tuam ostendit. 2 quia jam habet pro se suffragia multorum, 3 et 4 quia jam nonnulli, qui tuas partes nimis aperte sequuti sunt, fuere condemnati. Quae autem vis intelligi, nempe Maresium priorem in te scripsisse, jamque ita occupasse praejudiciis animos eorum, qui in Synodis congregantur, ut ipsis causam tuam, quamvis optimam, credere non debeas, sed potius publica scriptione tuae existimationi (quam scilicet cum religionis et professionis tuae existimatione conjungis) consulere, nullam habent speciem veritatis. Nam tu prior thesibus publice editis animos omnium AT VIII-2, 91 occupare conatus es : Et quamvis tibi Optimates Elzevier, p. 127
Image haute résolution sur Gallica
Sylvaeducenses hanc noxam privatim condonare voluissent, ut sane videntur condonasse, quandoquidem non te accusari, sed se tantum excusari curaverint, id tamen per publicum scriptum fieri debebat : Cum enim pax et salus urbium ex eo praecipue dependeat, quod cives bene sentiant de Magistratu, non integrum est illis, qui ad reipublicae administrationem vocati sunt, injurias sibi publice illatas privatim remittere, famamque suam negligere. Atque omnino nulli sunt in republica magis damnandi, nulli majoribus suppliciis afficiendi, quam qui de ejus Rectoribus maledicendo, plebi occasionem dant, illos minus colendi et observandi, sicque tanto liberius ab eorum potestate se subtrahendi. Sed longe aliter sentiendum est de tuâ, vel etiam per te de religionis Elzevier, p. 128
Image haute résolution sur Gallica
et professionis tuae existimatione, quam de illa politici Magistratus : Quamvis enim optimam causam haberes, honestius tamen esset pro te, atque ad religionis tuae laudem magis conduceret, si te Synodo libere submitteres et ab ipso vel condemnari patereris, quam quod ita pertinaciter aliis theologis et synedriis te opponas, synodorumque judicia recuses. Quin etiam hoc professioni tuae esset decorum, quod non, ut solent imperiti, videri velles non posse unquam errare : Ac certe in Theologo nihil magis laudandum et suspiciendum esse potest, quam si judicium suum aliorum judiciis submittendo, erroresque suos (ut omnes homines sumus) ingenue confitendo atque emendando, exempla aliis exhibeat pietatis et humilitatis christianae. Sed vereor, ne me ut AT VIII-2, 92 rusticum et Elzevier, p. 129
Image haute résolution sur Gallica
imperitum irrideas, quod te revocem ad plebeias istas simpliciorum hominum virtutes. Nihil à te expectandum est nisi ad quod stricto jure tenearis. Age ergo, nunquid saltem, postquam tu semel et Maresius semel scripsissetis, aequum erat te ab ulteriori scriptione supersedere, ac judicium Synodorum expectare ? An putas quemquam crediturum te timuisse, ne veritas tot falsis praejudiciis à Maresio esset involuta, ut quamvis patrocinio tuo juvaretur, cognosci tamen non posset in Synodo à doctis Theologis, qui eam ibi examinarent, ac sperare illam facilius detectum iri à quibuslibet aliis, qui Confraternitatem tuam passim legent ? Multo certe verisimilius est, te nolle causam tuam Synodis committere, quia scis eam tam aperte esse malam, ut nequidem à fratribus Elzevier, p. 130
Image haute résolution sur Gallica
tuis possit excusari. Et quia nullas affers rationes tuae scriptionis, nisi quas hic recensui, ex ipsismet tuis verbis est concludendum, te esse praefractum, et importune contentiosum et ἄτακτον, qui nec Optimatibus debitum honorem, nec conventibus ecclesiasticis reverentiam atque autoritatem tribuas . Sed forte ista omnia possent dissimulari, si quid haberes in toto tuo libro, ex quo appareret te credidisse factum Optimatum Sylvaeducensium esse reprehendendum ; aut saltem, si qua verâ vel honestâ ratione utereris, ad ea, quae prius scripseras, defendenda vel excusanda. Quamvis autem ad ista duo diligenter attenderim, neutrum à te nullo modo praestitum esse deprehendi. AT VIII-2, 93 Et primo quidem nullam prorsus in crasso tuo volumine reperi rationem, qua factum directe impugnes, praeterquam in Elzevier, p. 131
Image haute résolution sur Gallica
p. 475 et sequentibus, in quibus habes hoc unicum argumentum. Qui et rem et nomen retinent illius Sodalitatis, ab indirecta et participata idololatria non sunt immunes : Sed tales sunt Optimates. Ergo, etc. Ubi, sine ulla Theologiae vestrae cognitione, facile quisque intelligit esse distinguendum : Si enim sub rei nomine complectaris vel minimum quid ex iis, quae cum vestra religione non consentiunt, negatur rem hoc pacto retineri, ut patet ex art. 11 instrumenti transactionis à te ipso allati pag. 212, illa enim omnia per istum articulum abrogantur : Si vero per rem intelligas AT VIII-2, 94 tantum illa, quae retenta sunt, cum ne minimum quid in iis supersit, quod à vestra religione dissentiat, ne minima etiam umbra idololatriae inde à vestris timeri potest. Nec putandum est reliqui nihil fore in Elzevier, p. 132
Image haute résolution sur Gallica
illa Sodalitate, si omnia, quae religioni vestrae repugnant, ab ea tollantur ; quia hoc unum, quod ejusdem urbis incolae simul conveniant, in omnigenae diffidentiae sublationem : et vice versâ in majoris confidentiae correspondentiae et vitae unanimis conciliationem, ut habetur in art. 3. transactionis à te citato p. 210, continet totam rem sive naturam et essentiam piae honestae ac perutilis societatis. AT VIII-2, 95 Neque etiam istam partem tui argumenti multum urges, sed statim transis ad disputationem de nomine, quam per multas paginas usque ad finem libri extendis, affirmando illud nomen esse idololatricum, et multos ea de re locos communes producendo, sed ex quibus omnibus tantum concludis, eo retento retineri saltem aliquam umbram superstitionis : Adeo ut tota ista tua tam ardens Elzevier, p. 133
Image haute résolution sur Gallica
et tam fervida disputatio demum in umbram resolvatur, atque omnino sit manifestum, te nullum plane alium habuisse praetextum ad istam Sodalitatem impugnandam, quam quod à Virgine Deipara, non autem, ut libri tui, à Thersite vel Tertullo denominetur. Praetextum dico, non causam aut rationem ; Scis enim in his regionibus templa esse permulta, quae adhuc vulgo retinent nomina sanctorum sibi antiquitus imposita ; Et in ipsâ vestrâ urbe collegium esse canonicorum, quod sanctae Mariae vocatur ; Neque te ipsum idololatriâ ullâ obumbratum putas, ex eo quod à sancto Gisberto praenomen acceperis, et quidem id ex more Romanae ecclesiae in baptismo, AT VIII-2, 96 in quo singulare pactum religionis continetur. Ita ergo perspicuum est, te nullam plane habuisse Elzevier, p. 134
Image haute résolution sur Gallica
rationem ullius valoris ad factum Optimatum Sylvaeducensium improbandum : sed tamen habuisti rationem, propter quam id velles improbare, nempe quia fuerat ab aliis approbatum : Notum enim est te istius esse ingenii, ut libenter omnes aliis contradicendi occasiones arripias ; Et discimus ex libri tui pag. 418, famam esse, te ipsum, cum ante annos aliquot esses Sylvae-ducis, pro concione consilium de ingressu reformatorum in illam fraternitatem suggessisse, quod quamvis strenue neges, quia tamen alii affirmant, longe magis rationi cõsentaneum est ea de re credere iis, quorum non interest mentiri, et qui sunt plures numero, quam tibi cujus interest et qui es solus. Sed jam videamus quam vere vel honeste illa, quae prius scripsisti, defendas. Praecipua Maresii expostulatio Elzevier, p. 135
Image haute résolution sur Gallica
est, quod in tuis thesibus reformatos, qui Sylvaeducis Sodalitatem B. Virginis ingressi sunt, nominatim designaris, ipsosque, ut idololatriae affines et reos, atque ut lucro sordido et opiparis conviviis inhiantes, traduxeris. quod revera in tuo scripto reperiri paulo ante AT VIII-2, 97 propriis oculis aspeximus. tu vero audacter negas, dicisque p. 9 id à Maresio colligi per ficulneas et calumniosas consequentias, Item pag. 10 esse atroces calumnias, et nihil Maresio restare, quam ut apertum mendacium candide fateatur ejusque veniam petat. Item pag. 16 sic loqueris. Quod ad crimina, quae ego nominatim Optimatibus ipsius imputare dicor, quasi ad maledicendum cum Bileamo proposita mercede conductus essem : sufficeret tacere et ad solam thesium mearum provocare. Ubi ego illa effutii  ? (quae nempe objicit Maresius) nusquam. Ergo Elzevier, p. 136
Image haute résolution sur Gallica
dices in aperto mendacio eum hic deprehensum. minime. sed in manifesta calumnia, quam infrunitis et atheologicis consequentiis (quae Iesuiticis Ubiquitisticis remonstranticis tam sunt similes, quam lac lacti) quasi subtilitatis et eruditionis omnis syncopen aut ellipsin passus, infelicissime superstruxit. Item p. 23 affirmas nullam à te factam fuisse accusationem personalem, sed tantum in idea et indefinite decisum, tale quid esse illicitum. Et pag. 337 sic ais : Uno verbo respondeo esse fictiones parabolicas et meras calumnias. Provoco ad αὐτοψίαν thesium. Et similia repetis sexcentis aliis in locis. At quaeso te Domine Voeti, quidnam est esse perfrictae frontis atque impudentissime mentiri, si hoc non est ? Si quis alium vocet mendacem, propterea quod aliquid falsi dixit, quod verum putabat, vel saltem quod putasse credi potest, contumeliose Elzevier, p. 137
Image haute résolution sur Gallica
ac scurriliter conviciatur : neque enim omne verbum falsum protinus mendacium est, omne id, quod dicitur absque animo fallendi, error tantum vel ignorantia vocari debet. Si quis autem alium vocet mendacem, cujus tamen nullum AT VIII-2, 98 verbum nec contra propriam ejus conscientiam dictum nec contra veritatem possit proferre, ut tu Maresium et me saepius vocas, plane turpiter calumniatur et in ipsum resilit infamia. Cum vero quis clare ostendit, alium aliquid dixisse non modo quod est falsum, sed etiam quod is, qui dixit, probe scivit falsum esse, si candide et libere ut vir honestus et ingenuus loqui velit, dicere debet illum mentiri ; atque si saepius ipsum in talibus mendaciis deprehendat, dicere debet illum esse mendacissimum ; ac etiam, quia nihil turpius est et Elzevier, p. 138
Image haute résolution sur Gallica
cujus magis pudeat viros ingenuos quam mentiri, qui saepissime atque apertissime mentitur omnino impudentissimus est dicendus. Atqui profecto non modo falsum est, te nulla crimina Optimatibus Sylvaeducensibus imposuisse ut hic scribis ; sed etiam patet clarissime te probe id scire : neque enim oblivisci potuisti verborum, quae in thesibus tuis leguntur. tibi satis à Maresio fuerunt in memoriam revocata. tuque aliquoties ipsa repetis in tuo libro. quin et pag. 306 redicule fingis esse dicteria Pontificiorum non tua, et proinde cum ea negas te scripsisse omnino fatendum est te mentiri ; cumque saepissime hoc pacto mentiaris, te esse mendacissimum ; ac denique etiam impudentissimum, quia genus illud mendacii est omnium maxime manifestum, provocas enim ad tuas theses quae typis Elzevier, p. 139
Image haute résolution sur Gallica
mandatae sunt et habentur à multis, et ex quibus patet clarissime te mentiri. Quin et incredibilis illa audacia, qua non modo provocas ad inspectionem tuarum thesium, ex qua probe scis te esse condemnandum ; sed etiam Maresio, qui nihil de te scripsit quod non clarissime pateat verum esse, tanquam in manifesta AT VIII-2, 99 calumnia deprehenso insultas, eademque omnia indignissime de illo dicis quae de te dignissime dici posse novisti, clare ostendit te in arte mentiendi et maledicendi quammaxime esse exercitatum. Fateris quidem pag. 9. item pag. 340, 341 et aliis in locis te Sylvamducis nominasse, sed ais pag. 340 id nomen à te nec in titulo, necquidem in propositione et determinatione problematis fuisse expressum, sed tantum in responsione ad penultimam exceptionem, occasione ita Elzevier, p. 140
Image haute résolution sur Gallica
ferente, et sponte eo ducente, non quod studiose ipse eam quaesiveris. Intrusit se scilicet te invito nomen istud in tuas theses. Quid autem si quis id ignorans sibi potius persuadeat, te de industria urbis nomen ad finem reservasse, ut postquam aliquandiu lectoris animum suspensum tenuisses, excitassesque in eo curiositatem sciendi quinam illi essent quos designabas, nomen civitatis tandem à te prolatum melius notaret, atque sic illos nominatim agnosceret ? An forte esset nefas existimare te virum prae caeteris ingenuum, ac verae religionis, pietatis et Ecclesiasticae pacis amantem, improba ista calumniatorum arte uti voluisse ? Ad alteram ex praecipuis Maresii expostulationibus, Quod scilicet juxta leges charitatis et Christo expresse praecipiente Matth. XVIII, 15. 16. publicam censuram praecedere Elzevier, p. 141
Image haute résolution sur Gallica
debeat privata correctio, praesertim apud tales viros, qui faciles tibi aures fuissent praebituri, si eos privatim monuisses, Respondes pag. 19 eos tibi notos aut indicatos non fuisse qui moneri debebant. Ubi AT VIII-2, 100 rursus manifeste falsum dicis, ut apparet pag. 413 ex epistola Ministri, quae te docuerat eos esse non infimi ordinis ecclesiae vestrae membra, potissimum ordinis senatorii. hinc enim eos satis noveras, ut posses ad ipsos scribere si voluisses ; ac etiam ut sperares faciles tibi aures praebituros, quandoquidem erant ex praecipuis Ecclesiae vestrae membris ; ac denique ut tibi non assumeres tantum jus eos condemnandi, cum essent ordinis senatorii : Sed nempe non vis astringi legibus istis charitatis, quas ibidem pag. 19. et 20 per contemptum musteas vocas ; Ac etiam, ut ibidem ais, in aliena Republica tantum non audebas, ut Elzevier, p. 142
Image haute résolution sur Gallica
eos scilicet privatim et amice moneres ; sed tibi tamen satis animi erat ut in ipsos publice decerneres : quod nemo non irridebit. Atque ita nihil plane habes, quo te excuses nisi simul pudori omni et charitati renunties, neque enim habes ulla meliora in aliis locis.

Et sane tantum abest, ut ullâ honesta excusatione utaris, quin etiam illam repudias, quam tibi Maresius ultro suggesserat, quod nempe rem aliter quam gesta sit intellexisses : Nulla enim in re vis posse errare. sed quidquid particulare est ac specialiter ad Sodalitatem B. Virginis Sylvaeducensem pertinet, cum generali quaestione, an liceat Sodalitates B. Mariae inter reformatos AT VIII-2, 101 erigere, confundis, non modo ut ostendas te à Maresio in thesi dissentire quod ille, tibi gratificandi causa, negaverat ; sed praecipue ut cum moris sit in thesibus Elzevier, p. 143
Image haute résolution sur Gallica
opinionem suam de quaestionibus generalibus libere proferre, istam etiam libertatem circa particularia facta tibi assumas ; Utque in una et eadem thesi personas quasdam designando ac simul vitia omnia reprehendendo, quae cum re ab illis facta conjungi posse judicabis, occasionem des lectori ea ipsis tribuendi, tuque interim, quia scilicet ingenuus es et candidus, dicere possis te nihil unquam tale de ipsis audivisse vel cogitasse ; ac tantum pro libertate vestra Academica quaestionem generalem cum omnibus suis circumstantiis explicare voluisse. Ita, exempli causa, in thesium fine nominas Sylvamducis, aisque in ea urbe esse Sodalitatem B. Virginis, cui reformati nomen dederunt, et in eadem continua oratione paulo ante sic scripseras : Si quid conferendum in symbolam, si nihil Elzevier, p. 144
Image haute résolution sur Gallica
nisi sumptus sustinendi, et si opipara convivia, lauti reditus, fertiles occasiones inde aliquid lucri participandi non adessent, sciunt nostros propter nudum titulum Mariae, nedum propter regulas et statuta fraternitatis aut rosarii collegio illi nomen haut daturos. ipsosque alibi stolidos et bardos vocas. Quae verba nemo potest non referre ad eos qui sunt Sylvaeducis, Tu tamen, ut es vir syncerus, de iis scilicet non cogitabas, sed cum quaestionem generalem An liceat Reformatis etc. indefinite atque in idea cum omnibus AT VIII-2, 102 suis antecedentibus consequentibus et adjunctis velles explicare, istud omittere non potuisti quod alicubi posse contingere judicasti : Quod autem Maresius hoc referat ad Optimates suos ejus scilicet culpa est non tua, et magnam tibi atque illis injuriam facit. ut videre est pag. 184. Elzevier, p. 145
Image haute résolution sur Gallica
et alibi passim. Saltem si adderes tales suspiciones in illos cadere non posse, quia cum sint viri primarii numero 36, ut disco ex libri tui pag. 215 ; et reditus illius sodalitatis sint tantum circiter quinque millium florenorum, ut disco ex pag. 412. quamvis summa illa inter ipsos divideretur, nullam inde singuli haberent partem dignam talium virorum cupiditate ; Sed in solidum pauperibus erogatur ut disco ex pag. 229 ideoque ipsis ad alios sumptus est revera conferendum in symbolam : Et quantum ad convivia Sodalitatis, quae disco ex libri tui pag. 98 esse valde honesta et sobria, cum prius ad illa semper invitarentur, ut alicubi etiam refers, non potuerunt illa concupiscere. Saltem, inquam, si hoc adderes, quod AT VIII-2, 103 est verissimum, et quod ignorare non potes, cum ex ipso Elzevier, p. 146
Image haute résolution sur Gallica
libro tuo discatur, aliquo modo te excusares ; Sed contra sic negas te quidquam mali de ipsis scripsisse, ut coneris interim persuadere omnia quae scripsisse diceris vera esse. Imo etiam ipsa tibi tanquam Prophetae à Deo revelata fuisse vis credi, ut patet ex tuis verbis pag. 330 et 331 notatu dignissimis. Fieri potest ut ego rerum illic gestarum ignarus, ita tamen more et methodo mihi usitata hoc ulcus presserim, factum ita in lucem protraxerim, nativis suis coloribus depinxerim, ut in multis videar meras historias et hypotheses scripsisse (quod mihi in concionibus haut infrequenter accidisse testari possunt familiares et amici mei :) hinc tamen non sequitur male consultis suspicionibus et conjecturis tantopere indulgendum fuisse, ut immites inde innocuis capitibus struerentur accusationes. Patroni potius fuisset beneficos suos Optimates, ad admiranda Elzevier, p. 147
Image haute résolution sur Gallica
providentiae divinae hac in parte subducere, et suggerere illud Apostoli I. Cor. 14, 24, 25. Arguitur ab omnibus, et dijudicatur ob omnibus : et ita quae occulta sunt in ejus corde, manifesta fiunt : atque ita procidens in faciem, adorabit Deum, annuncians Deum vere in vobis esse. Nempe etiam nomen civitatis, in qua ea, de quibus scribebas, contigerant, Spiritus Sanctus tibi dictavit et prophetabas. In loco enim ibi citato Apostolus Paulus sic scribit. Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, arguitur ab omnibus etc. Sic ergo etiam Voetius inter Prophetas. Atque hic obiter est notandum, te gloriari quod saepe facta particularia AT VIII-2, 104 inter concionandum ita describas, ut ea certis personis tribuantur, ac merae historiae esse putentur. Qua ratione latissimam et liberrimam de quibuslibet calumniandi Elzevier, p. 148
Image haute résolution sur Gallica
viam tibi aperuisti, quae si nunquam à superiore potestate claudatur, admodum mirabor.

Sed quamvis Concionatori à quo maxime veritas expectatur, turpissimum sit mentiri ; et ei, qui pietatem et charitatem christianam profitetur, sub specie vitiorum reprehendendorum de proximo maledicere, atque occulta odia exercere, Pejus tamen adhuc à te fieri mihi videtur, cum non contentus negare te scripsisse illa quae revera scripsisti, ac simulare te generaliter tantum vitia quaedam designasse, cum ea certis personis affinxisti, defendere audes pag. 13. pag. 342 et aliis in locis, te jure potuisse Optimates et Sylvamducis nominatim exprimere, non quidem id ullis rationibus probans (neque enim potes) sed exemplis vel dissimilibus vel non bonis, quo pacto scelera omnia Elzevier, p. 149
Image haute résolution sur Gallica
licita esse posset probari. Quodque omnino ridiculum est, pag. 350 à te ipso exemplum sumis, tanquam si quod alias impune fecisti, semper tibi debeat permitti. Sed adhuc ulterius pergis, cumque magna differentia sit inter accusatorem et judicem non tibi satis est quoslibet posse nominare, ut coram omnibus eos accuses, sed vis decisiones et judicia de ipsis posse promulgare ; quodque omnium insolentissimum est, vis suprema illa AT VIII-2, 105 tui solius judicia tantundem habere authoritatis ac si ab aliqua congregatione Theologorum, ab aliquo Concilio, et forte ex consequenti ab ipso spiritu sancto facta essent. Postquam enim pag. 343 ad probandum tibi licuisse Sylvamducis nominare, attulisti exemplum nescio cujus decisionis Cl. DD. Theologorum Leidensium in qua vel idiotae et mulierculae Elzevier, p. 150
Image haute résolution sur Gallica
perciperent intelligi non indefinite sed signate Ampliss. DD. Consules totumque adeo Senatum cujusdam urbis : (saltem ut refers, ego enim de historia ista nihil scio nec inquiro) tibi objicis pag. 344. Atqui DD. Professores Leidenses responsum commune dederunt nomine facultatis Theologiae ; tua autem determinatio particularis et privata. Cui objectioni ut respondeas p. 345. I. Affers privatorum quorumdam nomina, quos ais tale quid fecisse, 2. Haec est, inquis, nimia curiositas in aliena Republica. quod nempe aliqui ausint inquirere an decisiones factae à te in thesibus (quae scilicet ad Rempubl. valde pertinent, suntque ejus secretissima pars, in quam non licet inquirere) tantumdem habere debeant authoritatis, quantum AT VIII-2, 106 si prodirent sub nomine totius facultatis Theologiae, quae in Republica Elzevier, p. 151
Image haute résolution sur Gallica
vestra esse potest. easq; tantumdem habere sic ibid. probas. Discant, inquis, si ita placet, Professores nostrae facultatis esse in doctrina studiis professione ἰσοψύχους, et responsiones ac theses singulorum haberi tanquam omniũ [omnium], communi consensu approbatas, sive speciatim praecedanea collatio et judicium praecesserit sive non praecesserit propter temporis angustiam, aut aliam quamcunq; ob caussam . Egregium profecto et te dignũ [dignum] argumentum. Tres estis in vestra Academia Theologiae Professores, quorum alii duo fortasse non amant lites, et sapiunt meâ quidem sententia, norunt autem quam sis acerbus, quam mordax, quam paratus ad magna volumina conviciorum effundenda in illos, qui tibi vel minimum contradicunt ; vel si hactenus hoc ignorassent, jam exemplo Maresii facile discunt te etiam Theologis Reformatis non parcere, nec quidem Elzevier, p. 152
Image haute résolution sur Gallica
de te bene meritis ; ausim enim affirmare me non advertisse Maresium ulli alii blanditum fuisse in suo libro, quam AT VIII-2, 107 tibi, et nihilominus eum sexcenties Optimatum suorum adulatorem injuriose appellas. Quid mirum igitur si tibi nolint in os resistere, solusque idcirco decernas in Academia tua quidquid lubet. Vos autem tres facultatem Theologicam, atque adeo Ecclesiam Reipublicae vestrae componitis, saltem si vobis per Concionatores et alios licet, quod ignoro, Sed quamvis negarent, facile ex sacris literis probabis, quia in ore duorum aut trium stat omne verbum. et cum duo vel tres sunt congregati in nomine Christi, ipse Christus vel certe spiritus sanctus inter illos versatur. Sic quia tu solus occupas trium potestatem, illi tres componunt vestram ecclesiam, Elzevier, p. 153
Image haute résolution sur Gallica
et in medio Ecclesiae est Spiritus sanctus, tu solus habes Spiritum sanctum. Quod si alii fateantur, per me licet, ac etiam ut tua unius authoritas sit major quam reliquorum omnium simul collectorum, quia, ut ais, nihil tibi negotii cum Synodis. Non meum est me illis, quae ad religionem vestram spectant, immiscere. Sed nec ab instituto meo, nec etiam forte ab officio erit alienũ, si ea hoc in loco non reticeam, quae ad communem harum regionum pacem et concordiam non parum conducere mihi videntur