AT VIII-2, 136

De praefatione libri Ultrajecti
editi de Philosophia Cartesiana
et ejusdem tertiâ sectione.
PARS OCTAVA.

Nondum librum de Confraternitate Marianâ totum legeram, cum alius de Philosophia Cartesiana prodiit in lucem ; et quamvis multi, à quibus jam visus est, eum judicent omni responso esse indignum, quia tamen coepi respondere atque tam atrox in eo calumnia continetur, ut ipsam silentio praetermittere non debeam, breviter ejus examen hic absolvam.

In primo folio habetur hic titulus. Admiranda Methodus novae Philosophiae Renati Des Cartes. Ultrajecti ex officina Ioannis van Waesberge. Elzevier, p. 209
Image haute résolution sur Gallica
anno 1643. Ubi, quia nullus praeter me, author nominatur, videmini judicasse vestras merces meo nomine, melius quam vestro, posse commendari. In 2. folio incipit longa praefatio, in cujus fronte habetur nomen discipuli cujusdam tui, quod ut scriptis meis indignum, ne forte gloriam Herostrati affectet, praetermitto : illius autem mores, et stylum, tuis tam similes esse intelligo, ut vix ab invicem dignosci possint ; atque ideo ne errem, non te solum, nec illum AT VIII-2, 137 solum, sed vos ambos ut authores libri de Phil. Cart. considerabo. Initio hujus praefationis ait, nomen meum ante aliquot annos jactari coeptum esse apud nobiles quosdam et magnates maxime, praecipuo buccinatore viro quodam non indocto qui ei antrum in quo latebam monstrare noluit. Sed cum tam obscura non essent mea Elzevier, p. 210
Image haute résolution sur Gallica
latibula, quin AT VIII-2, 138 honestioribus et doctioribus paterent, si quis mihi amicus eum in notitiam meam introducere noluerit, quia eram, ut ait, paucorum hominum, id sane non mihi, sed sibi, et amici illius judicio debet tribuere. Narrat postea se librum à me editum anno 1637 pertinaci diligentia evolvisse, relegisse, atque ex eo credidisse neminem in eruditorum caveis inventum iri, qui utroque pollice has abortivas nugas à fluctuante patre expositas probaturus esset. Ubi ostendit se non felicis judicii fuisse, quoniam à non nemine probatae sunt. Subjungit, Medicum quemdam, nempe Regium, Cartesianae Philosophiae signum erigere coepisse ; ac me dictaturam AT VIII-2, 139 in novâ Academiâ à primis ejus incunabulis animo agitasse (per Regium scilicet, qui opiniones ex meis scriptis erutas ibi docebat antequam mihi esset notus.) Elzevier, p. 211
Image haute résolution sur Gallica
Sed istam ibi Philosophiam praeter multorum opinionem, uno senatus Academici decreto, approbante Nobiliss. et Ampliss. urbis Magistratu, nunquam in posterum per Dei gratiam redituram, proscriptam fuisse (per egregium scilicet tuum judicium, jam satis in ep. ad P. Dinet à me laudatum) sed quo argumento dicat illud à Nobiliss. et Ampliss. urbis vestrae magistratu approbatum fuisse, nescio, nisi forsan eodem quo tuas theses vis esse decreta SS. facultatis theologiae, quia scilicet estis omnes in vestra urbe unanimes, et ita quidquid unus Dominus Voetius fecit putandum AT VIII-2, 140 est à tota urbe esse approbatum : quod ego tum demum credam cum hi etiam libri de Conf. Mar. et Phil. Cart. publicam approbationem habebunt. Invehitur postea in epistolam in qua tuum istud judicium Elzevier, p. 212
Image haute résolution sur Gallica
descripsi. aitque se prius existimasse me novarum opinionum portentis vanos et opulentos velle dementare, quo marsupium et arcam eorum manciparem, etc. Sed mox suspicioni illi nuncium misisse cum perpenderet sacculos non araneis plenos, sed nummis à me circumferri, eorumque auxilio et operâ ea oppugnari, quae omni auro cariora esse deberent : Ubi mihi in mentem venire non potest quid credi velit à me oppugnari, nisi forsan AT VIII-2, 141 hominum amicitias, et suffragia pro novâ Philosophiâ. Nec magis intelligo quonam crimine me accuset cum addit. Ut ut modestiam simulet, omni tamen studio ac conatu hoc agit, quo per amiculos et artes ingenuo homine indignas velut alteram turrim Babylonicam erigat, et quidem in iis locis, ubi hactenus publice privatimque antiqua ac recepta Philosophia doceri consuevit. Nisi quod forte opiniones Elzevier, p. 213
Image haute résolution sur Gallica
omnes diversas à vulgari Philosophiâ, quam satis profane orthodoxam saepe nominatis, haereses esse arbitretur. Sed optime intelligo haec sequentia ejus verba in AT VIII-2, 142 pag. 13. praefationis, Ut omnes in hoc tractatu doceo, cognovi hominem cum Vanino paria facere, et dum videri vult Atheos Achilleis argumentis oppugnare, subdole ac admodum occulte Atheismi venenum iis affricare, qui anguem in herba latitantem prae ingenii imbecillitate ubique deprehendere non possunt. In his enim video impudentissimae atque atrocissimae calumniae anguem, cujus veneno totum vestrum librum tinxistis. AT VIII-2, 143 Incipit postea illa quae in epist. ad P. Dinet de te scripsi refellere conari, et ipsa in duas classes distinguit : quaedam enim ait ad causam non pertinere, alia ipsam tangere. Et inter ea quae ad causam non pertinent, Elzevier, p. 214
Image haute résolution sur Gallica
numerat primo quod scripserim te in potentiores invehendo ferventem et indomitum pietatis zelum prae te ferre : quod non aliter refellit, quam quod dicat, AT VIII-2, 144 in vico vicino Sylvaeducis per annos 6 et Huesdae per annos 17 magistratum te in civem et Ecclesiae suae ministrum tolerasse, aliosque interim permultos te vocasse, ac denique nunc Ultrajecti esse Professorem Theologiae ac Pastorem. Sed jam satis in quarta parte hujus epistolae ostendi quo pacto tui similes ad famam soleant pervenire ; nempe in vico, vel pago nescio quo boni rustici garrulitatem tuam laudaverunt, inde rumor de te sparsus est, qui, dum à nemine curiosius examinabatur, facile à multis ex charitate potuit credi, atque ita qui te non norant ad se vocarunt, ac forte nondum ad tantam audaciam perveneras. Sed praeterea Elzevier, p. 215
Image haute résolution sur Gallica
interrogat quinam sint illi potentiores, qui indomiti zeli tui fervorem experti sunt, tanquam si exemplum quod AT VIII-2, 145 in lib. de Conf. Mar. exhibes non esset satis illustre. Secundo ait me ostendere laborare te ferventis indomitique zeli igni aestuare, quod modo in Romanam religionem, modo in alias quascunque à tua diversas inveharis : ubi ut vanitati tuae obsequatur mihi affingit, non enim scripsi nec credidi te habere talem zelum, qui à tuis posset laudari ; sed modo in Romanam religionem, modo in alias quascunque à tua diversas, modo in potentiores invehendo zelum pietatis prae te ferre (hoc est videri velle illum habere) ut tibi apud plebeios homines gratiam potentiamque concilies. 3. queritur quod scripserim, te interdum etiam dicteriis plebeculae aures demulcere : Ubi rursus vanitatem tuam deprehendo ; Elzevier, p. 216
Image haute résolution sur Gallica
tum quia omisit epithetum tuorum AT VIII-2, 146 dicteriorum, quae scurrilia esse dixi, hoc est inurbana, plebeja, inepta, non ex ullâ ingenii elegantiâ, sed ex insulsis et malignis viliorum hominum loquendi modis petita ; tum etiam quia te dicteriis uti non negat, cupis enim salsus videri, quamvis non sis nisi amarus ; sed negat tuis dicteriis plebeculae tantum aures demulceri, additque Trajectinam civitatem multos adhuc purpuratos, per Dei gratiam, in sinu suo fovere, qui nequaquam sinent pietatem, zelum, innocentiam, (tuam scilicet, quod tamen videtur addere timuisse, ne ab iis qui te recte norunt rideretur) per paucorum calumnias, mendacia, ac Sinonias artes opprimi, tanquam si dicteriis tuis etiam purpuratos tibi devincires, quod mihi non persuadebis ; Sed non dubito quin omnes tibi faverint, Elzevier, p. 217
Image haute résolution sur Gallica
quamdiu pium et innocentem crediderunt ; ut etiam non dubito quin iidem omnes te aversaturi sint, cum vitia tua satis erunt ipsis perspecta : Interimque tibi gratulor et mihi gaudeo, quod audiam te nonnihil istam scurrilitatem emendasse ex quo eam tibi à me exprobratam fuisse scivisti. 4 repetit haec verba, Cluet Theologus, Concionator, disputator. non ut vera esse neget, sed tanquam si tibi AT VIII-2, 147 fecissem injuriam vocando theologum concionatorem et disputatorem, sumit inde occasionem multis me conviciis remunerandi. 5, 6, 7, Reprehendit quod dixerim, tuos libros à nemine esse legendos ; Varios authores saepius contra te quam pro te facientes à te citari ; Autoresque illos tibi forte tantum ex indicibus notos esse. Quae tria quam AT VIII-2, 148 merito à me dicta sint in 4. parte hujus epistolae Elzevier, p. 218
Image haute résolution sur Gallica
satis probavi : Nec ille quicquam affert ad probandum falsa esse, nisi quod te laudet, ac in me convicietur ; provocetque inepte ad testimonia Bibliopolarum pro librorum tuorum lectione. tanquam si omnes libri qui aliquos habent emptores, quod ipsum tuis est satis rarum, digni essent qui legantur. Postea etiam te librorum helluonem vocat, quod tibi nomen non invideo, forsan enim multos devoras, sed profecto non concoquis, nec in bonum succum convertis. 8. Negat te de quibuslibet scientiis tanquam si earum gnarus esses audacissime ac simul imperitissime loqui solere, ut doctus indoctis videaris, et conatur aliquam in AT VIII-2, 149 me concitare invidiam, quod non omnes qui te pro docto habent sint indocti : Sed neque etiam id scripsi, nec ex meis verbis deduci potest, non enim in altero meę [meae] orationis membro Elzevier, p. 219
Image haute résolution sur Gallica
subjunxi, te doctis omnibus indoctum videri ; sed tantum te contemni et non probari ab iis ex doctis, sive ex peritioribus, qui sciunt quam importunus in aliis provocandis semper fueris, ac quam saepe ubi fuit disputandum convitia pro rationibus attuleris, turpiterque victus discesseris. nam sane quantumvis alii essent periti et docti, quandiu tua non examinarunt, non mirum est si famae, quam tibi primum apud indoctos conciliasti, crediderint. At certe gaudeo quod jam operâ meâ nonnihil modestior fias : vidi enim primas illas theses quas unquam in Academiâ Ultrajectinâ edidisti, et quomodo in iis omnes provocabas, scientiarumque omnium jactabas cognitionem : quod cum tibi ab earum examinatore fuisset exprobratum, sic in Thersitis tui sec. 3. c. 4. respondes. Superbiam, Elzevier, p. 220
Image haute résolution sur Gallica
hypocrisin et vanitatem meam tanquam apodictice demonstratam putat quod κατά tam multa ex omni eruditione aut variis disciplinis ventilanda proposuerim. Quid hic mihi vitio vertit ? an quod illis studiis impallescam ? an quod ea in scholae nostrae theatrum produxerim ? an utrumque ? utinam rationes addidisset μισόμουσος ! Et multis postea exemplis ostendis Theologo AT VIII-2, 150 non esse indecorum in variis scientiis esse versatum, ut scilicet excuses illud gratum crimen multifariae doctrinae, de quo te alter non accusarat, et nullibi unquam te vidi eloquentiorem : Hic autem discipulus tuus (te scilicet dictante) sic de te scribit : Intra terminos suos se continet, et si quae sint ex alienis scientiis, quae ad scripturae et Theologiae suae explicationem necessaria esse judicet, ea quaerere ac discere solet ab expertis et primae notae Medicis, Elzevier, p. 221
Image haute résolution sur Gallica
Iurisconsultis, Chirurgis, Mathematicis etc. Sic ergo tua omnigenae doctrinae gloriatio eo usque refriguit, ut jam aliorum omnium discipulus fias. 9. Ridicule negat, te solere convitia pro rationibus afferre ubi est disputandum. Petitque testimonia eorum qui vestris Academicis disputationibus intersunt : tanquam si non melius probetur ex scriptis tuis, in quibus innumera occurrunt istius rei exempla. 10. fingit me scripsisse Gorlaeum et Taurellum nunquam forte tibi visos esse, quod non de te sed de Regio AT VIII-2, 151 scripseram, sed videris hanc captasse occasionem inanissimae ac puerilis gloriationis, quod scilicet libros legeris qui te judice non sunt boni. 11. conatur excusare stoliditatem, (aut si mavis malignitatem) illam tuam, quae apparet in eo quod meam Philosophiam Elzevier, p. 222
Image haute résolution sur Gallica
in magiae suspicionem volueris adducere ex eo quod figuras consideret, dicendo te non meam Philosophiam, AT VIII-2, 152 quam scilicet nondum noveras, sed Medici ea de re effatum, inter alias objectiones hac quoque difficultate pressisse : tanquam si hoc eodem non recideret. Pagina autem 128 vestri immemores ad eandem rursus stoliditatem aut malignitatem revertimini, linearum figurarum et numerorum considerationem Magiae tribuendo. Sic clavis, sic gladius, sic rota et reliqua omnia quorum operationes à figurâ dependent sunt vobis Magiae instrumenta. qua certe cogitatione nulla stolidior in humanum ingenium cadere potest. 12. negat te ullos unquam importune provocasse : quod AT VIII-2, 153 ab iis qui primas tuas theses, vel alia tua scripta viderunt, sine risu legi non Elzevier, p. 223
Image haute résolution sur Gallica
poterit. Nec minus risu dignum est quod fingat à me scriptum esse te saepius turpiter victum discessisse, ut lector putet me credere te saltem aliquando etiam vicisse : quod non scripsi, nec credidi, sed, saepe ubi fuit disputandum, (hoc est, quotiescunque fuit disputandum, quod saepe accidit) te convitia pro rationibus attulisse, ac turpiter victum discessisse. Risu dignum etiam est, quod ea quae de te in unâ aut altera periodo scripseram, in varia frustula discerpserit, praecipua omiserit, et reliqua turbato ordine proposuerit ne sensus meus capi posset. Denique risu dignum est, quod fingat me in te scripsisse ut gratiam à Patribus Societatis Iesu ineam, quibus tu, quod stylum aliquando in quaedam Ecclesiae Romanae dogmata strinxeris, prae aliis invisus es. tanquam si vel illis valde esses notus, vel adversarium solis conviciis Elzevier, p. 224
Image haute résolution sur Gallica
utentem, prae aliis qui rationibus certant, formidarent.

Iis quae dixit esse extra causam ita discussis, transit AT VIII-2, 154 ad alia quae ait ad ipsam pertinere. Ac primo refert haec mea verba. At vero haec satis magna occasio visa est Rectori Theologo ad Medicum circumveniendum, haereseosque condemnandum, et ita vel invito Magistratu, si res ut sperabat successisset, de professione deturbandum. AT VIII-2, 155 Sed non addit te occasione nugamenti cujusdam Philosophici voluisse Regium ex authoritate SS facultatis Theologiae haereseos condemnare : Unde sequebatur eum, vel invito Magistratu, à Magistratu ipso esse deponendum, quia nulli retinentur Professores qui pro haereticis habeantur. Secundo refert adhuc alia mea verba in eundem AT VIII-2, 156 sensum, et ipsa lepide refutat testimonio Regii, ex cujus ad tuas theses responsione Elzevier, p. 225
Image haute résolution sur Gallica
duas paginas exscribit, in quarum fine Regius ironice, ac de praeterito tempore loquens, ait te sibi fautorem et amicum semper AT VIII-2, 157 fuisse ; tuus autem defensor, fingit illum serio, et in praesenti, post editas theses, te ut amicum et fautorem agnoscere : ex quo apparet non multa testimonia pro te esse, cum isto uti cogaris. Tertio negat te solum contra Regium disputasse, aitque alios quosdam Professores opiniones ab ejus opinionibus diversas in suis thesibus habuisse : Quod nec ille unquam, nec ullus alius amator veritatis moleste tulit ; Neque de illâ re pro ipso conquestus sum, sed quod sine ratione, ac per calumniam, haereseos illum insimulare voluisses : quod neminem praeter te fecisse intellexi. AT VIII-2, 158 Quarto refert verba quibus dixi, te in eadem causa judicem, et accusatorem fuisse ; Elzevier, p. 226
Image haute résolution sur Gallica
ac collegam tuum injuriarum reum fecisse ob id unum quod tam manifestas et veras rationes attulerit etc. ubi loco istius etc. debebat addere, ad rejicienda crimina haereseos et atheismi quae sibi à te fuerant imposita, ut se per calumniam circumveniri non passus sit, hoc est quod in propriâ tuâ causâ fueris judex, et in accusatione Fimbriam sis imitatus : Ad quae nihil respondet, nisi quod dicat se istis rebus non interfuisse, remittatque lectorem ad historiolam quam ait ab ipsâ Academiâ propediem vulgatum iri. Quae responsio non potest non irrideri : cum enim hic contineatur praecipua culpa quae tibi à me fuerat exprobrata, si quid boni haberes ad te excusandum, noluisses nunc omitti ; Ac si quid ea de re postea sub nomine Academiae prodeat in lucem, quod à veritate non recedat, te non juvabit ; Elzevier, p. 227
Image haute résolution sur Gallica
si autem falsa contineat, nemo non credet à te solo esse profectum. AT VIII-2, 159 notae enim sunt mimicae illae tuae artes, quibus nunc SS facultatis Theologiae, nunc Academiae, nunc Senatus, nunc totius Reipublicae, nunc Ecclesiarum Belgicarum, nunc Prophetae vel Spiritus Sancti, nunc unius ex discipulis tuis, nunc alterius agis personam. Quinto postquam retulit ea verba quibus iniquitatem maximam tibi exprobravi, quod nempe Regium culpares, quia vere ac merito tuo in te retorserat illa epitheta, quae prius falsò et injuriose in ipsum contorseras, nullo modo te excusat, sed tantum alios Philosophos in Regium concitare conatur, dicendo id quod de te scripserat aliis etiam omnibus convenire, quod tamen aperte falsum est : Neque enim illi eandem, quam tu, acceperunt Elzevier, p. 228
Image haute résolution sur Gallica
conditionem. quippe cum scripseras principia Regii Choraebo digna esse ob id quod essent pauca, et cognitu facilia, tacite admiseras illos merito Choraebos appellari quorum principia talia essent, AT VIII-2, 160 quod reliqui Philosophi non admiserant, nec ipse Regius credebat, nec ideo ad illos debet referri quod ibi de te solo intellexit. Postea patronus tuus provocat ad historiam in Academia vestra edendam ; ut etiam pro Sexto puncto quod est de explosionibus : et interim nihil prorsus refellit. Septimo queritur, tanquam de maximâ injuriâ, quod te turbulentum et seditiosum Rectorem, ac disputationem tuam seditiosam appellarim, mihique hoc nomine aliquando alibi aliisque chartis actionem injuriarum minitatur : Tanquam si ea quae ibi narraveram non satis demonstrarent te Elzevier, p. 229
Image haute résolution sur Gallica
vere ac proprie seditiosum in Academiâ tuâ dici potuisse : Nunc autem cave ne Domini tui, considerantes ea quae in Sylvamducis scripsisti, judicent te etiam in Republica esse seditiosum. AT VIII-2, 161 Et quandoquidem injustas lites mihi minamini, nolite quaeso aegre ferre, quod ego hic in antecessum coram universo terrarum orbe justissme vos accusem. Postremo ait me Regio triumphum decernere quod ejus responsio ad tuas theses à nemine fuerit refutata : Sed nihil addit quo non confirmet illud ei merito decerni. Cum enim scripta, contra illam responsionem pro te edita, solo risu et contemptu digna esse affirmassem ; ille ait filium tuum, qui unum ex istis scriptis emisit, rem ex professo non tractcasse ; ac discipulum, sub AT VIII-2, 162 cujus nomine aliud prodiit, ipsum te inscio edidisse : Unde patet illa Elzevier, p. 230
Image haute résolution sur Gallica
ne à vobis quidem probari ; et nemo dubitat quin tu ipse sis author ejus quod te inscio editum fingit. Cum autem subjungit, istarum commentationum solutionem nec datam esse nec dandam, verum dicit : quia revera tam inepta commenta solutione sunt indigna. Cum denique provocat me et Regium, ut cum tuo isto discipulo, potius quam tecum agamus, ostendit te jam tua castra deseruisse, ac solos lixas, qui facile vinci possunt, ea servare, ac proinde nihil superesse quod Regii triumphum impediat. Quae omnia licet nugatoria referre volui, ut appareat vos in longa ista praefatione nihil ullius momenti attulisse ad ea quae de te scripseram refutanda ; et tamen eam ad hoc unum fuisse institutam, ut illa videremini refutare. In ejus autem fine dicitis quatuor esse libri Elzevier, p. 231
Image haute résolution sur Gallica
vestri partes, et vos primâ discipulum meum delineare : secunda philosophiae quam jacto principia ac Methodum. tertia obiter Metaphysicam, et quaedam physica dogmata speciminis ergo examinare : Quartâ breviter ostendere novam hanc Philosophandi Methodum recta non tantum ad Scepticismum, verum Enthusiasmum quoque, Atheismum ac phrenesim ducere. Ac denique citatis haec verba quae de Regio scripsi pag. 174 epist. ad P. Dinet. Legit Dioptricam meam et Meteora cum primum edita sunt in lucem, ac statim aliqua in iis verioris Philosophiae principia contineri AT VIII-2, 163 judicavit : Quae colligendo diligentius, et alia ex iis deducendo, ea fuit sagacitate, ut intra paucos menses integram inde Physiologiam concinnarit. Ex quibus pro consueta vestra aequitate concluditis Regii theses et dictata non immerito pro meis à vobis sumi. Nempe Elzevier, p. 232
Image haute résolution sur Gallica
antequam Regius mihi notus esset legit mea scripta, et quaedam colligendo, quaedam ex iis deducendo Physiologiam concinnavit, ergo omnis ista Physiologia pro meâ est habenda. quod nemo non videt esse à ratione alienum. Verumtamen acutissimo et perspicacissimo ingenio Regii tantum tribuo, ut vix quicquam ab illo scriptum putem quod pro meo non libenter agnoscam : sed hic detegi potest impudentia calumniae quam paratis ; nempe cum in toto vestro libro ne semel quidem Meteora, nec Dioptricam, nec Meditationes meas citetis, in quibus scriptis solis Philosophiae meae specimina exhibui ; cumque inde possit judicari vos illa nullo modo intelligere, Audetis tamen crassum volumen conviciorum contra Philosophiam istam, vobis non minus quam cuivis rustico Elzevier, p. 233
Image haute résolution sur Gallica
ignotam, effundere ; atque ut aliquid dicere videamini, pauca quaedam ex AT VIII-2, 164 dictatis Regii, non quidem ullis rationibus, sed ineptissimis garritibus impugnatis. Qui garritus profecto non minus ad quaevis mea scripta referri potuissent ; sed quia dictata Regii non edita sunt in lucem, sperastis hoc pacto minus facile atque à paucioribus detectum iri quam incredibili cum ignorantia malignitas vestra sit conjuncta.

Quia vero jam supra in 3 et 5 parte hujus epistolae, duas primas sectiones vestri libri satis superque discussi, non opus est quicquam amplius de ipsis dicam ; Nec sane etiam de reliquis, satis enim scio neminem ullius ingenii ea esse lecturum qui non plane contemnat, atque impudentissimas et ineptissimas calumnias esse cognoscat : Sed tamen, ne quid omittam Elzevier, p. 234
Image haute résolution sur Gallica
quod videri possit ad me pertinere, percurram adhuc reliquas duas Sectiones. In tertiâ, post ridiculam aequivocationem circa nomen Theologiae, incipitis videri velle aliquid particulare AT VIII-2, 165 ex Meditationibus meis impugnare ; non quidem illas ipsas aggrediendo, ne nimis clare appareat à vobis non intelligi ; sed commodum invenistis, in fine meae responsionis ad secundas objectiones, quemdam quasi indicem praecipuarum propositionum quas explicui, ex quo tria vel quatuor loca ausi estis exscribere, sperantes vos eâ in re non facile errorem ullum, quod ignorantiam vestram prodat, admissuros : In quo tamen summopere decepti estis, ea enim neganda elegistis quae omnium maxime sunt manifesta. Ut primo p. 174 negatis unumquemque, ex eo quod cogitet, recte posse concludere Elzevier, p. 235
Image haute résolution sur Gallica
se existere : vultis AT VIII-2, 166 enim Scepticum inde tantum concludere sibi videri existere, tanquam si quis ratione utens, quantumvis sit Scepticus, sibi videri possit existere, quin simul intelligat se revera existere quandoquidem id sibi videtur. atque ita negatis propositionem qua nulla unquam evidentior in ullâ scientiâ esse potest. Paginâ 177 verba quaedam ex authore primarum objectionum pro meis refertis, vocatisque illa primum meum argumentum contra Atheos, quod nempe ex meis scriptis non potuistis elicere, quia nimis illa sunt vobis obscura : Deinde tam stulta objicitis ut relatu sint indigna, nihil enim aliud probant quam neminem esse ex plebe qui ineptius quam vos de istis rebus loqui possit. In pag. autem 180, 183 et 189 unum ex tuis commentis agnosco, cui simile Elzevier, p. 236
Image haute résolution sur Gallica
antehac legi in tuo Thersite ac in libellis de Atheismo : quippe hic fingitis rationes, quibus utor ad existentiam Dei probandam, non valere nisi apud eos qui jam sciunt illum existere, quia tantum ex notionibus nobis ingenitis dependent : Sed notandum est eas omnes res, quarum cognitio dicitur nobis esse à naturâ indita, non ideo à nobis expresse cognosci ; sed tantum tales esse, ut ipsas, absque ullo sensuum experimento, ex proprii ingenii viribus, cognoscere possimus. Cujus generis sunt omnes Geometricae AT VIII-2, 167 veritates, non tantum maxime obviae, sed etiam reliquae quantumvis abstrusae videantur ; Atque inde Socrates apud Platonem, puerum quemdam de Geometricis elementis interrogando, sicque efficiendo ut ille puer quasdam veritates ex mente propriâ Elzevier, p. 237
Image haute résolution sur Gallica
erueret, quas prius in ea fuisse non notaverat, reminiscentiam suam probare conabatur. Et hujus etiam generis est Dei cognitio : cumque inde, tam in Thersite, quam in libellis de Atheismo intulisti neminem esse speculative Atheum, hoc est neminem esse qui Deum existere omnino non agnoscat, non minus ineptus fuisti, quam si, ex eo quod omnes Geometricae veritates sint eodem modo nobis innatae, dixisses neminem esse in mundo qui nesciat Euclidis elementa. Pag. 190, negatis id omne quod clare percipimus, à Deo fieri posse, prout illud percipimus ; et vestra negandi ratio est, quod clare percipiamus duo contradictoria simul, quae tamen simul fieri non possunt : quod est puerile sophisma, neque enim contradictoria simul fieri posse percipimus, ac proinde ut fiant prout ipsa percipimus, Elzevier, p. 238
Image haute résolution sur Gallica
non debent simul fieri. Pag. 191, dicitis nihil juvare ad probandam animae humanae immortalitatem, quod ostensum sit eam per extraordinariam Dei potentiam absque corpore esse posse, quia de anima canis idem etiam dici potest. AT VIII-2, 168 quod nego, cum enim anima canis sit corporea, sive sit tenue quoddam corpus, repugnat eam à corpore separari. Caetera quae istis interseritis tam longe à proposito abludunt, ut potius inconditas psittacorum voces, quam Philosophorum ratiocinia referre videantur. Atque haec tantum de Metaphysicis habetis, nam pag. 196 transitis ad Physica, de quibus nullum vel minimum verbum ex meis scriptis profertis ; sed pauca tantum ex Regii dictatis desumpta 1. de principiis, 2. de particulis insensibilibus, 3. de calore, 4. de magnete, 5. de aestu Elzevier, p. 239
Image haute résolution sur Gallica
maris ; atque in illa tanquam andabatae nugamini. adeo ut non opus sit ut quidquam respondeam, nisi quod insignis impudentia calumniae vestrae in eo possit notari, quod prolixe de magnete, ac de aestu maris tanquam contra me disputetis, quamvis nullum plane verbum de istis quaestionibus in meis scriptis hactenus editis reperiatur.