AT VIII-2, 169 De quarta sectione libri de Philosophiâ
Cartesiana, simulque
de meritis ejus Authorum.
PARS ULTIMA.

Postquam egregiis istis speciminibus ostendistis quam firmas ob rationes, et quam maturo cum judicio meas opiniones improbetis ; unam adhuc sectionem, in quatuor capita divisam, et nihil nisi quatuor insignia maledicta Elzevier, p. 240
Image haute résolution sur Gallica
continentem, pro conclusione subjungitis. In primo capite pag. 245, meam philosophandi Methodum ad Scepticismum viam sternere, ac me in Scepticorum statione haerere affirmatis. Rationes hujus rei affertis, Quod in speciem contra primae notae Scepticos detonem ; Certissimam evidentissimamque variarum rerum scientiam jactem ; Ac denique nova veri criteria circumferam, talia scil. quae nulli scientiae ab aliquo homine, quisquis etiam sit, per subsidium naturae applicari possint. Et nova ista criteria non alia affertis, quam quod ea tantum ut vera velim amplecti, quae tam clara sunt ut nullam AT VIII-2, 170 dubitandi relinquant occasionem : quippe dicitis, ne quidem veritatibus fide cognitis competere, ut non saepissime de iis dubitandi sit occasio. quod si refertis ad illud ipsum tempus quo elicitur actus fidei, vel alicujus naturalis cognitionis, Elzevier, p. 241
Image haute résolution sur Gallica
omnem fidem et omnem humanam scientiam destruitis, estisque revera Sceptici, cum nullam cognitionem dubio carentem haberi unquam posse affirmetis ; si vero loquimini de diversis temporibus, quia ille qui nunc habet veram fidem, vel evidentem alicujus rei naturalis scientiam ; potest alio tempore illam non habere ; hoc infert tantum infirmitatem humanae naturae, quae semper iisdem cogitationib. non immoratur ; non autę quod in ipsa scientiâ ullum dubium debeat esse ; Ideoq; nihil contra me inde probatis quia non de certitudine ullâ per totam hominis vitam durabili ; sed de illa tantum, quae habetur eo momento quo acquiritur aliqua scientia, loquutus sum. Quin etiam quia hanc distinctionem non affertis, et fuse probare conamini nullam rem ab homine ita sciri posse ut Elzevier, p. 242
Image haute résolution sur Gallica
de eâ non dubitet, pro modulo vestro, et quantum in vobis est, Scepticismum docetis. Cum vero pag. 253 additis me in propatulo Scepticismum docere, quando sensuum judicium in dubium vocare doceo, datis occasionem lectori judicandi, vos quidem sensibus vestris credere, non autem rebus fidei, nec ulli naturali rationi : tantaque vestra est prudentia, et aequitas, ut quamvis affirmetis de ipsis rebus fidei, ac scientiarum omnium principiis posse dubitari, velitis tamen esse orthodoxi et sancti ; me verò, quia dixi de sensuum indiciis esse dubitandum, in propatulo Scepticismum docere affirmetis. Quid quaeso non AT VIII-2, 171 diceretis si crassum librum de catechesi Belgico sermone vulgassem, in quo ad 8 millia quaestionum continerentur absque ullâ ipsarum solutione, quemadmodum tu fecisti : Elzevier, p. 243
Image haute résolution sur Gallica
tunc certe optimo jure tanquam docens Scepticismum arguerer ; nihil enim aptius esse potest ad efficiendum ut homines dubitare assuescant, quam si hoc pacto multae quaestiones absque ullis earum solutionibus proponantur ; et nullâ in re periculosius dubia docentur quam in Catechesi.

In secundo capite pag. 255 meam Methodum recta ad Enthusiasmum ducere dicitis, hoc nullo alio probantes argumento, quam quod scripserim mentem abducendam esse à sensibus ut Deum contemplemur, quod ut culpetis primo pag. 256, statuitis, tanquam principium, quod intellectus sensibus externis, ut ducibus, indigeat ; et ipsa axiomata solis radiis clariora ut indubitata non amplectatur, nisi sensuum ministerio eorum instituerit examen : AT VIII-2, 172 quod falsissimum est, et nullo modo admittendum : si enim verum esset, Elzevier, p. 244
Image haute résolution sur Gallica
nulla unquam de rebus divinis cognitio haberetur, quia non possunt à sensibus externis examinari. Deinde pag. 258 sic loquimini, Deum sibi inexistentem Cartesianus quis deprehendit per ideam, cur non ergo instar Enthusiastae sic etiam concludat : Deus in me est, et ego in Deo, ergo per Deum inexistentem omnia ago et consequenter neque pecco neque peccare possum. quas consequentias fateor à solis Enthusiastis, deliris, et vestri similibus elici posse. Denique dicitis pag. 260, experientiam docere, eos, qui volunt mente qua mente sive secundum rationis humanae regulam contemplari supremi entis perfectionem, maximam imperfectionem ei affingere. Ex quibus lector judicabit vos nolle de Deo cogitare ne fiatis Enthusiastae, vel aliquas imperfectiones ei tribuatis, atque ita de Deo nunquam cogitantes in Elzevier, p. 245
Image haute résolution sur Gallica
summae impietatis abysso versari.

AT VIII-2, 173 In tertio capite pag. 261 affirmatis me Atheismum docere et propagare, additis quidem, si prae ignorantiâ id faciam me esse commiseratione dignum ; si vero prae malitia puniendum : Sed non vultis dubitari quin faciam ; imo omni arte, omni industriâ, id persuadere conamini ; ac postquam multa ea de re verba fecistis, serio concluditis pag. 265, me in imperitorum animis Atheismi thronum erigere laborare. Notandumque est hoc esse antiquum et inveteratum maledictum, quod jam à te per multos annos, pertinaci calumniâ, in me conjectum fuisse audivi, ac etiam ex libellis tuis de Atheismo anno 1637 editis facile perspexi. Atque ad hoc unum confirmandum, et hominibus persuadendum, totum vestrum librum composuisse videmini : Nam in praefationis Elzevier, p. 246
Image haute résolution sur Gallica
paginâ 13 promittitis vos in reliquo tractatu ostensuros, me subdole ac admodum occultè Atheismi venenum aliis affricare : deinde mihi discipulos affingitis, et totam primam sectionem in absurdissimis ineptissimisque legibus fabricandis impenditis, quas per incredibilem impudentiam, absque ullâ vel minimâ specie veritatis discipulis istis à me praescribi vultis, et passim me cum pessimis et odiosissimis quibusque Atheis, impostoribus, Ecclesiarum ac rerumpublicarum turbatoribus, qui quammaxime horrendis suppliciis propter scelera sua fuerunt affecti, componitis, AT VIII-2, 174 ut tandem in fine concludatis, me illorum exemplo Atheismum docere et propagare. Quod si facerem, sane committerem crimen atrocissimum, et in nullâ Republicâ quantumvis liberâ tolerandum ; quapropter Elzevier, p. 247
Image haute résolution sur Gallica
hic accurate referam omnes rationes, quas aliquot annorum studio meditati estis ad illud mihi affingendum, ut (cum veras esse non posse mihi conscius sim) si quam habeant speciem veritatis, de imprudentiâ, vel ignorantiâ, per quam illis locum dedero, veniam petam ; si verò ex sola improbitate ac malitiâ vestrâ profectas esse manifeste appareat, de atrocitate tantae calumniae coram Deo et hominibus queri possim. Unicum invenio totius probationis vestrae fundamentum, quod, ut loquimini pag. 261, si verba virtutem arguerent, iisque tuto fides adhiberi deberet, ab Atheismi levissima etiam suspicione essem alienissimus : Ex hoc enim quod nonnulli aliquando loquantur ut viri boni, qui tamen sunt improbissimi hypocritae (ut tu optime novisti) cum ex scriptis meis appareat, Elzevier, p. 248
Image haute résolution sur Gallica
me ab Atheismi levissimâ etiam suspicione esse alienissimum, vultis inde inferri me esse Atheum, supponendo scilicet me esse hypocritam ; sed hoc postremum nullibi ullâ ratione vel probatis, vel probare conamini. Nisi forte sit probatio quod longam de me instituatis comparationem cum Vanino, qui, ut refertis, publice Tholosae est combustus, non tantum quod Atheus esset, sed Atheismi Apostolus. Haecque est tota vestra comparatio. Vaninus scribebat contra Atheos, ipse Atheorum maximus ; similiter AT VIII-2, 175 Cartesius : Vaninus jactabat iis argumentorum machinis se obfirmatos Atheorum animos pulsare, contra quas nullum pertinaciae scutum, aut clypeus consistere posset ; similiter Cartesius : Vaninus antiqua et vulgata argumenta tribu submovere, et in eorum locum sua reponere satagebat ; idem omni studio et conatu Caresius Elzevier, p. 249
Image haute résolution sur Gallica
tagit : Postremo Vanini argumenta, quae Atheis ut Achilles et Hector quis opponebantur, penitius inspecta et examinata, elumbia et ficulnea deprehendebantur ; ejusdem per omnia farinae Renati des Cartes rationes sunt. Atque inde concluditis pag. 265, Nulla ergo injuria Renato fit, quando cum subtilissimo Atheismi patrono, Caesare Vanino comparatur, iisdem enim artibus, quibus ille, in imperitorum animis Atheisimi thronum erigere laborat. Ubi nemo non mirabitur absurditatem impudentiae vestrae, quamvis enim ista quatuor vera essent, quod nempe scripserim contra Atheos, et meas rationes pro optimis venditarim ; quae duo verissima esse prae me fero : quodque antiqua et vulgata argumenta rejiciam, et mea elumbia et ficulnea deprehendantur ; quae duo sunt falsissima : non tamen inde sequeretur me Atheismi, Elzevier, p. 250
Image haute résolution sur Gallica
non dicam reum, sed suspectum esse debere. Quamvis enim quis, putans refutare Atheismum, rationes afferat quae ad hoc non sufficiant, imperitiae tantum, non ideo statim Atheismi est accusandus. Quin etiam AT VIII-2, 176 profectò, cum Atheorum refutatio sit difficillima, ut ipse testaris in ultimo tuo libro de Atheismo, non omnes qui contra Atheos infeliciter certarunt habendi sunt imperiti. Vide Gregorium de Valentia theologum solidissimum et celeberrimum, ille refutat omnia argumenta quibus usus est D. Thomas ad existentiam Dei probandam, et invalida esse ostendit, idemque etiam alii graves et pii theologi fecerunt, adeo ut ab iis qui vestro more loquuntur dici possit de D. Thomâ (qui, si quis unquam alius, ab omni Atheismi suspicione quammaxime fuit remotus) Elzevier, p. 251
Image haute résolution sur Gallica
ejus argumenta contra Atheos penitius inspecta et examinata elumbia et ficulnea deprehendi ; eademque comparatio de illo cum Vanino possit institui, et ausim addere (absit tamen invidia dicto) aptius quam de me, quia mea argumenta nunquam fuerunt ita refutata. AT VIII-2, 177 Sed duas egregias habetis rationes ad probandum ipsa elumbia esse : Prima est, quod obiter libri vestri sectione tertia id ostenderitis, ubi recte additis obiter, quia revera nihil minus validum, ac magis ineptum scribi potuisset, quam quod scripsistis, ut jam paulo ante ostendi ; Altera est, quod fingatis me ipsum id innuere in epistolâ quae Meditationibus meis praefixa est, et eo usque sitis inconsiderati ut ipsa epistolae meae verba referatis, quibus expresse ajo rationes meas certitudine et evidentiâ Geometricas aequare Elzevier, p. 252
Image haute résolution sur Gallica
vel etiam superare, quod sane non est innuere illas esse elumbes et ficulneas ; Sed nempe addo me vereri ne à multis satis percipi non possint, quemadmodum ipsae Archimedeae demonstrationes à paucissimis percipiuntur ; unde, pro more vestro ineptissime ratiocinandi, infertis illas refutandis Atheis esse inutiles ; cum tamen, licet ab omnibus capi non possint, saltem sint utiles pro iis à quibus intelliguntur ; ac praeterea, quoniam ii qui demonstrationum percipiendarum non sunt capaces, de ipsarum veritate solent credere authoritati aliorum omnium qui eas intelligunt, non dubito quin post aliquod tempus mea argumenta, licet vobis invitis, et ringentibus, eam vim sint habitura, ut eos etiam revocent ab Atheismo, qui propter ingenii sui tarditatem ipsa intelligere non Elzevier, p. 253
Image haute résolution sur Gallica
poterunt, quia nempe hi scient AT VIII-2, 178 illa pro certissimis demonstrationibus haberi ab omnibus iis à quibus recte intelliguntur, hoc est ab omnium maxime ingeniosis et doctis ; et quamvis à vobis, aliisque quamplurimis, transversis oculis inspecta sint, à nemine tamen potuisse convelli. Quemadmodum jam nemo est mortalium qui dubitet de veritate eorum omnium quae demonstrata sunt ab Archimede, quamvis ex multis hominum millibus vix ullus sit qui ejus demonstrationes intelligat. Quae omnia probe antea scivistis, clare enim à me scripta fuerunt in epistola quam citatis : sed pro vestra insigni erga Deum pietate, rationes illas, quibus validissime Atheismus evertitur, maledicentiâ, et calumniis vestris, infructuosas reddere conamini. Quod autem antiqua et vulgata Elzevier, p. 254
Image haute résolution sur Gallica
argumenta tribu submovere, et in eorum locum mea reponere voluerim, non alio argumento probatis, quam quod in eadem epistolâ meas rationes omnium optimas vocarim ; ex quo tamen non sequitur me alias rejicere ; sed contra ibidem addidi, me existimare rationes fere omnes quae pro hac re à magnis viris allatae sunt, cum satis intelliguntur, vim demonstrationis habere : unde patet vos etiam in hoc, quod tamen non est magni momenti, calumniari. Sed postquam ita simulastis rationes aliquas à vobis afferri, quae probent me docere Atheismum ; ut tanto magis id credatur (ab iis scilicet qui tantum perfunctorie libri vestri titulos percurrent, rationumque momenta AT VIII-2, 179 non expendent, quales speratis fore illos omnes in quorum manus incidet, quia jam satis estis experti scripta vestra Elzevier, p. 255
Image haute résolution sur Gallica
non manere aliam fortunam) quatuor exceptiones subjungitis, easque simul refellitis, hoc pacto. 1, Nec quicquam ad rem facit quod multi benignius de Cartesio quam de Caesare Vanino sentiant, ipseque religionem Catholico-Romanam in propatulo profiteatur : Idem versipellis Sisyphus Vaninus faciebat. 2, Prodesse non potest homini quod dicat se contra Atheos scribere, iis enim bellum quoque Vaninus indixerat. 3, Non excusari quoque potest Renatus, quod Theologis religioni suae adversantibus, et nominatim Voetio, quem scil. Theologi Academiae Lovaniensis pro haeretico habent, se opponat, idem enim à Vanino in Gallia fiebat. AT VIII-2, 180 Hic insulsa tua vanitas sine risu praeteriri non potest ; fama tua, scilicet, Lovanium usque pervenit ; et quia ego duas aut tres paginas antehac de te scripsi, quamvis cum nullo alio Theologiam profitente mihi unquam Elzevier, p. 256
Image haute résolution sur Gallica
fuerit controversia, nec tecum de Theologiâ sed de iniquitatibus tuis tantum egerim, me tamen oppono Theologis : Crede mihi, si te cognoscunt Lovanienses, aliive hinc remoti, non propter ingenium, aut Theologiae peritiam, vel aliquam virtutem, sed tanquam Herostratum propter vitia tua, nempe insignem maledicentiam, cognoscunt ; Et ego, priusquam de te scribere coepissem, non amplius pro Theologo habebam, sed pro theologiae ac pietatis inimico. Quippe ut eos magis honoramus quos ex vestium formâ et coloribus Principis domesticos putamus, quam alios ipsorum aequales qui tales vestes non gerunt ; ita ego omnes Theologos tanquam Dei domesticos observo, etiam illos qui sunt diversae à me religionis, quia colimus omnes eundem Deum : Elzevier, p. 257
Image haute résolution sur Gallica
Sed si quis forte insidiator unius ex Principis satellitibus vestes induisset, ut earum beneficio tutus inter nos versaretur, non impedirent profecto illae vestes, quo minus ii qui scirent eum ex hostium numero esse, id ipsum palam facere tenerentur ; Atq; ita si quis profiteatur se esse Theologũ [Theologum], eumque insigniter mendacem et calumniatorem esse sciam, et cujus vitia talia sint, ut magna ex iis pericula putem Reipublicae esse timenda, non impediet nomen Theologi quo minus ipsa patefaciam. Nosti autem calumniatorem graece vocari Diabolum, quo nomine Christiani cacodęmonem [cacodaemonem] Dei hostem appellant. AT VIII-2, 181 Quartam et postremam exceptionem hanc affertis, Non expediet quoque se Cartesius, si dicat se à multis pro strenuo Atheorum antagonista haberi : Accidit enim et hoc Vanino quem à multis Elzevier, p. 258
Image haute résolution sur Gallica
stropharum diaboli ignaris probatum, pauci ita detexerunt, ut à supremis potestatibus debito supplicio opportune sublatus fuerit. Atq; ita ex solo nomine Vanini arma vestra omnia eduxistis : hicque insignem stropham diaboli sive diaboles notare licet, quod quemadmodum initio fundamentum calumniae vestrae in eo situm esse advertimus, quod scripserim contra Atheos, et, si verba mea virtutem arguerent, ab Atheismi levissimâ etiam suspicione essem alienissimus ; ita ex eo quod à multis pro Atheorum adversario habear, sed à paucis, nempe à vobis solis detegar, hoc est, per calumniam Atheus dicar, sum supplicio afficiendus. In quo profecto impudentia et insolentia extremae atque incredibilis malignitatis vestrae cognoscitur : Cum enim ex hoc solo quod contra Atheos scripserim, et à multis credar Elzevier, p. 259
Image haute résolution sur Gallica
illos solide refutasse, occasionem et argumentum ad me Atheismi accusandum sumpseritis, quis unquam in mundo tam innocens, tamque inculpatus esse potest, ut ab effraenata maledicentiâ vestra sit tutus ? Certe nullus unquam scribet contra Atheos, nullus ab aliis hominibus eos solide impugnasse credetur, de quo non eadem omnia, quae de me scripsistis, eodem plane, vel etiam potiori jure scribere possitis : Adeo ut si qui nolint à vobis, tanquam AT VIII-2, 182 si essent pessimi Athei summo supplicio afficiendi, proscribi, et prolixo libro multis vigiliis ad id parato infamari, diligenter debeant cavere ne Atheos refutent, sicque vos ipsi Atheismum, quantum in vobis est, protegitis, ac fovetis. Jam sane non amplius miror quod cum tu D. Voeti 4 libellos de Atheismo scripseris, Elzevier, p. 260
Image haute résolution sur Gallica
nullum tamen vel minimum argumentum in iis attuleris ad existentiam Dei probandam, sive ad Atheismum impugnandum, sed contra hoc difficillimum esse testatus sis. verebaris scilicet ne quis te cum Vanino compararet, quia audiveras ipsum scripsisse contra Atheos, et tamen ob Atheismum fuisse combustum. Sed notare debuisses illum non fuisse combustum propter publica scripta, (quae quamvis debilia tantum argumenta, et forte ad praevaricationem parata continerent, nullum tamen periculum ipsi crearunt,) sed propter facta et dicta privata, quae testibus probabantur. Atqui tam parum curatis quid dicatis, modo tantum possitis calumniari, ut merito credere possimus ne libros quidem Vanini à vobis unquam lectos esse, ubique enim pro Vanino Vaninium Elzevier, p. 261
Image haute résolution sur Gallica
scribitis ; et quia idem error in libellis tuis de Atheismo ubique reperitur, ut videre est in pag. 7, 9, et reliquis, hinc forte multi judicabunt hanc Philosophiam Cartesianam à te scriptam esse. Quod tamen lectori persuadere non cupio, quia sufficit eam pro te scriptam esse, ac te conscio et consentiente vulgatam, ut ejus causâ mihi non minus in te competat injuriarum actio, quam in illum qui se auctorem profitetur.

AT VIII-2, 183 In ultimo capite pag. 268 Methodum meam, non tam Philosophos, quam deliros phreneticosque gignere affirmatis : hocque unicâ probatis ratione, quia nempe scripsi, mentem abducendam esse à sensibus ad res divinas intelligendas. Ita, ut video, vos boni viri non vultis unquam meditari, nec de Deo cogitare, ne phrenetici fiatis. Jamque non opus est ut quaeram unde Elzevier, p. 262
Image haute résolution sur Gallica
oriantur falsi rumores, quos audio de Regii discipulis spargi solere postquam Ultrajecto discesserunt, quod nempe in delirium inciderint, id enim satis indicatis pag. 269, dicendo, vos nolle exempla colligere eorum qui nuper ex sophiae sacerdotibus, per istam Philosophiam transformati fuerunt aut in Moriae epoptas, aut deliriorum mystas. nempe non vultis illos nominare, ne calumniae vestrae falsitas nimis appareat ; sed interim aliquos desipuissse vultis credi, quia licet omnis praetextus vobis desit ad maledicendum, rabies tamen superest ad calumniandum : Atque hanc vim Philosophiae meae esse experior, ut non illos qui eam excolunt et probant ; sed invidos et malignos, qui ringuntur, ad insaniam possit adigere.

Atqui non queror quod homines à mea Philosophia amplectenda Elzevier, p. 263
Image haute résolution sur Gallica
revocetis, metum illis delirii et enthusiasmi incutiendo ; parum curo quod ipsam ridiculam ineptam falsissimamque dicatis : Si sum imperitus, si deceptus, si per imprudentiam aliquid mali scriptis mandavi, qualecunque tandem sit, cum nemini unquam illud obtruserim, nec ullo cum artificio commendarim, sed nudè tantum exposuerim ut eo quisque suo periculo uteretur, non potest esse tam perniciosum, AT VIII-2, 184 tam infandum, ut idcirco mores mei sint culpandi. Mentem corpori meo non indidi, nec ingenium mihi fabricavi, de solis operibus voluntatis cujus mihi regimen Deus permisit spondere possum. Sed cum me mendacem, versipellem, fraudulentum, deceptorem sexcenties in vestro libro appelletis, ac deinde in fine affirmetis me iisdem artibus, quibus Vaninus, in imperitorum animis Elzevier, p. 264
Image haute résolution sur Gallica
Atheismi thronum erigere laborare, ut scilicet lectori persuadeatis me multis malis artibus et fallaciis id praestare conari, quoniam hoc pertinet ad mores, qui ex voluntatis arbitrio dependent, non possum honore salvo, nec etiam salvâ erga Deum pietate, de tam atroci et execranda calumniâ non queri. Nam sane si talis essem qualem me in libro isto describitis, in nulla republicâ bene instituta essem ferendus ; quin etiam, si vel suspicio tanti criminis mea culpa de me haberetur, quamvis falsa et injusta esset, satis daret causae iis apud quos versarer, ad me suis finibus non immerito expellendum, atque ita totus mihi terrarum orbis claudi posset, cui tamen, si ulli mortalium, optimo jure patere nonnulli arbitrantur, quia sciunt me illis studiis incumbere, quae universae humanae genti Elzevier, p. 265
Image haute résolution sur Gallica
utilia esse possunt, ac nulli privato damnosa. Cogor etiam ex pietate maledicentiae vestrae resistere : quia si vobis forte crederetur, hoc ipso periret fructus rationum, quibus existentiam Dei demonstrando Atheismum evertere conatus sum ; neque enim bonae esse putarentur, si ego earum Author essem Atheismi suspectus. Verum quidem est illa quae contra me scripsistis AT VIII-2, 185 esse tam absurda, et ab omni veritatis specie tam remota, ut si in libro anonymo, et nullius authoritate fulto prodiissent, non immeritò à me spernerentur. Verum etiam est nomina vestra non multum illis dare authoritatis apud eos qui me et vos norunt. Sed mihi praecipue ratio habenda est exterorum ; nec non etiam posteritatis. Cum enim liber vester praeferat nomen Professoris Philosophiae in Academiâ Elzevier, p. 266
Image haute résolution sur Gallica
Groningana ; cum vulgo credatur, à te scriptus, ejusque rei rumor ad exteros etiam pervenerit, ut mihi per literas jam ante aliquot menses nunciatum est ; cum tu in illo ipso libro, qui à te scriptus creditur, pag. 161 dicaris Ecclesiarum Reformatarum lumen et ornamentum, passimque pientissimus et innocentissimus voceris, quod extranei quibus es ignotus non credent te passurum fuisse ibi scribi, nisi citra controversiam verum esset ; Cum denique me in his regionibus existente liber ille sit palam editus in urbe Ultrajectinâ, in qua Nobilissimus et Ampliss. Magistratus se praestitit antehac tam accuratum in famosis libellis prohibendis, ut ipsam Regii ad tuas theses responsionem, quam omnes sciunt fuisse valde honestam et moderatam, in suâ urbe vendi vetuerit : Si causam Elzevier, p. 267
Image haute résolution sur Gallica
meam defendere negligerem, quamvis ii qui librum vestrum videbunt nullas in ipso inventuri sint rationes, ex quibus ea quae de me scribitis vera esse suspicentur, non tamen sibi per AT VIII-2, 186 suaderent vos tantam calumniandi, et omne genus conviciorum in me congerendi licentiam assumpturos fuisse, idque impune tulisse, ac me siluisse, nisi quid esset in vitâ aut moribus meis culpandum, cujus ego mihi conscius nec publice me defendere, nec de vestris injuriis apud Magistratus queri auderem. Quas ob causas officii mei esse putavi non modo ad librum de Phil. Cart. respondere ; sed etiam, cum viderem illum authoritate tuâ potissimum niti, de factis, doctrinâ, et meritis tuis nonnulla exponere, ex quibus appareat quantum tibi sit credendum ; Et quia eodem tempore librum de Confraternitate Elzevier, p. 268
Image haute résolution sur Gallica
Marianâ, non inutilem ad meum institutum, edidisti, eum etiam examinare non neglexi. Restat adhuc ut de vestris calumniis apud Magistratus querar ; hoc enim non videor debere omittere, praesertim cum vos mihi aliquoties alias chartas, hoc est injuriarum dicas, Fimbriae more minati sitis, quia nempe antehac Academico tuo judicio graviter laesus obloqui ausus sum, et totum telum corpore non recepi. Sed quia pacis et quietis amantissimus neminem unquam hactenus in jus vocavi, rerumque forensium eousque sum ignarus, ut ne nunc quidem adhuc sciam ad quos judices talis causa pertineat ; Et quia delicta quae publice nota sunt, etsi nemo in particulari de iis queratur, publica tamen authoritate puniri solent, contentus ero hac vice calumnias vestras tam notas Elzevier, p. 269
Image haute résolution sur Gallica
et celebres reddere, ut non facilè ignorentur ab illis, quibus de iis inquirendi cura incumbit.

AT VIII-2, 187 Et primo quidem, ut breviter hoc in loco Professoris tui Groningo-Omlandici causam agam, velim ut illi, quorum interest de ea judicare, considerent nihil mihi antehac negotii cum ipso unquam fuisse ; ac quamvis tu mihi valde iratus sis, et ille praeceptorem suum te appellet, nullam tamen ei actionem hoc nomine in me competere, ac multo minus licere atrocissimis injuriis me afficere : nec proinde opus esse ut examinent an jure an injuriâ mihi sis infensus. Considerent etiam me non queri, quod meas circa Philosophiam opiniones impugnet : habeantur omnes falsae, ridiculae, ineptae, per me licet. non illae ad mores spectant, sed ad ingenium dumtaxat, quo tamen me Elzevier, p. 270
Image haute résolution sur Gallica
non esse omnino destitutum ultro concessistis. Quin et alia omnia ejus maledicta possunt praetermittere. Unicum est de quo velim ut inquirant : nempe in pag. 13 suae [pręfationis] praefationis, ac in toto penultimo capite sui libri dicit expresse me subdole ac admodum occulte Atheismum docere, atque id rationibus malitiosè ad hoc excogitatis persuadere conatur : tota quaestio in his duobus locis continetur : non opus est ut legant caetera, nisi velint ; nec ut testes aliunde conquirant : Si rationes quas ibi attulit sint satis validae ad probandum me vel Atheum esse, vel Atheismum docere, vel tantum me aliquam dedisse unquam occasionem ob quam id merito quis suspicetur ; aut etiam, si quas alias afferre AT VIII-2, 188 possit, nondum ibi expositas, quibus id verum esse ostendat, non dubium est quin Elzevier, p. 271
Image haute résolution sur Gallica
severissime debeam puniri, nec gratiam ullam aut veniam peto ; Sed si nullas habeat rationes meliores iis quas jam exposuit, ut certus sum nullas eum habere ; atque si ex his nihil aliud possit concludi, quam illum impudentissime atq; atrocissime calumniari, ut confido omnes aequos judices esse facillime cognituros, Rogo ipsos quantum possum ut semel decernant, an nullae unquam in his regionibus calumniae puniendę [puniendae] sint. hęc [haec] enim est tam atrox tam inexcusabilis, et tam publica, ut impunita esse non possit quin hoc ipso aliae omnes permitti videantur. Novi quidem harum Provinciarum incolas magnâ gaudere libertate : sed libertatem istam in bonorum et innocentium securitate, non in malorum impunitate consistere mihi persuadeo : Cumque boni nunquam tuti Elzevier, p. 272
Image haute résolution sur Gallica
esse possint, ubi malis datur libertas iis nocendi, hoc praecipue nomine hanc Rempublicam liberam puto, quod omnes in ea aequo jure utantur, atque incorrupta fiant judicia, quibus injuriae à quolibet cuilibet illatae, si non acerbe ac crudeliter, certe accurate ac quotiescunque opus est puniuntur. Possunt fortasse leviores obscurioresque calumniae aliquando dissimulari : sed hac nulla gravior evidentiorque esse potest. Patrem occidere, patriam incendere, vel prodere, leviora sunt quam subdole Atheismum docere : Notandumque est vos non affirmare me esse Atheum, ne forte in hoc ignarus credar potius quam sceleratus ; sed me subdole atque occulte Atheismi AT VIII-2, 189 venenum aliis affricare, qua in re me omnium nequissimae ac perfidiosissimae proditionis accusatis : Magis enim Elzevier, p. 273
Image haute résolution sur Gallica
execrandum scelus est Deum prodere, quam patriam vel parentes. Atque ut hanc de me opinionem lectoribus inculcetis, sexcenties in vestro libro me vocatis mendacissimum, versipellem, fraudulentum, deceptorem ; quae nomina si mihi conveniunt, vel si me unquam in mendacio sive in fraude quantumvis parvâ deprehendistis, aut ab alio deprehensum fuisse probare potestis, non recuso quin tuus Professor Omlandicus abeat liber, et ego pro ipso poenas luam : Sed si hominem a talium vitiorum suspicione quammaxime alienum per insolentissimam malignitatem tot maledictis onerastis, ut insuper eum docere occulte Atheismum persuaderetis, in qua gente quaeso id impunitum relinqui potest ? Praesertim cum haec vestra calumnia non ab uno tantum aut altero Elzevier, p. 274
Image haute résolution sur Gallica
sciatur, sed per universum terrarum orbem sit à vobis divulgata. Jam expertus sum ante tres annos, cum libellus quidam contra me fuisset Hagae editus sine Authoris nomine, ac tam futilis, ut quamvis vester in nequitiâ sit longe superior, in futilitate tamen et ineptiis ei tantũ [tantum] par dici possit, statim non paucos in Gallia Angliâ et aliis locis ejus videndi cupidos fuisse, qui postea ipso perlecto indignabundi mirabantur quod in gente cultissima, qualis haec est, tantae inurbanitatis et rusticitatis absurditas ferri posset. Quid autem nunc iidem dicturi sunt, cum praeter futilitatem rationum, AT VIII-2, 190 et indignitatem conviciorum, atrocitatem etiam calumniarum vestrarum intelligent ? Quid cum scient ista in libro contineri, cujus Philosophiae Professor in unâ Academiâ se jactat auctorem, et Elzevier, p. 275
Image haute résolution sur Gallica
tu Theologiae Professor in aliâ Academiâ, tu qui Ecclesiarum Belgicarum lumen et ornamentũ vis videri, pręcipuus Author haberis ? Non credent profecto vos accipere stipendia ex publico ut tales libros componatis, neq; ut artes tam impudenter mentiendi, tam indigne conviciandi, tam flagitiose ac tam licenter calumniandi juventutem doceatis, Academiasq; vestras hoc nomine infames apud exteros reddatis. Quae si considerentur ab illis cujus jurisdictione subest tuus Professor Groninganus, non puto eum quicquam posse invenire, quo se apud ipsos excuset.

Quantum autem ad te, satis praevideo quid dicturus sis. Audacter omnia pernegabis : Librum de Philosophiâ Cartesianâ non agnosces : Ac forte alium promittes AT VIII-2, 191 De busto Cartesianae ferociae, et nimiae atque inauditae in alienâ Academiâ, Elzevier, p. 276
Image haute résolution sur Gallica
Republicâ, et Ecclesiâ curiositatis : Addesque Vos non putare arridere usquequaque prudentioribus, ut peregrinus quis tenebrio professione externâ Pontificius, et sensu Scepticismi si non Atheismi candidatus, perpetuò protestetur se Theologica atque ecclesiastica non attingere, interim in unos Theologos, praetextu philosophico totam belli molem convertat, Medicis et Philosophis praeteritis, res et sacra Theologiae et Politiae vestrae Ecclesiasticae perreptet, atque Ecclesiarum et Academiarum perturbationem moliatur : unde aliquando nihil aliud quam Reipublicae concussionem, et Optimatum ac Procerum quorundam collisionem expectandam norunt illi, quibus est genius incolarum Belgii notus. Quibus verbis vestra Paralipomena ad praefationem conclusistis. Sed haec omnia tam inepta sunt, atque à ratione aliena, ut ne quidem apud bonos rusticos illius pagi Elzevier, p. 277
Image haute résolution sur Gallica
cujus olim Concionator fuisti fidem essent inventura ; nec proinde vereor ne tibi prosint in tua urbe, quae, si ulla in Belgio, viris eruditis et perspicacibus abundat. Nam primo quamvis non esses author libri de Phil. Cart. (ut revera critici doctiores existimant solam ejus materiam à te fuisse suppeditatam, etsi ego AT VIII-2, 192 de stylo ex conceptibus, magis quam ex verbis judicans, illum aperte tuum esse supra scripserim) satis est quod pro te ac te conscio sit editus, ut non minori sis in culpâ quam si solus eum scripsisses. Deinde cum me nimiae in alienâ Academiâ Republicâ et Ecclesiâ curiositatis accusas ob id unum quod judicium sub nomine vestrae Academiae contra me editum ausus sim examinare ; teque ut ejus Authorem, si non unicum, certe praecipuum (quod verum esse manifestum Elzevier, p. 278
Image haute résolution sur Gallica
est, quia tunc Academiae Rector, et in judicio illo praeses fuisti) considerarim, ac pauca quaedam vitia tua descripserim ne fides calumniis haberetur ; quis non videt te Fimbriae iniquitatem imitari ? vis enim tibi licuisse me, in quem nihil unquam juris habuisti, publicis scriptis infamare ; ac ferociae me accusas quod istam insolentiam tuam sine obmurmuratione non tulerim ; Et sane injuriam facis Academiae, Reipublicae, atque Ecclesiae vestrae, quod privata tua vitia earum partem, et quidem secretiorem sive sanctiorem, de qua nefas sit extraneo inquirere, esse velis. Hocque idem crimen curiositatis Maresio aliquoties eodem jure exprobrasti, quod nempe benedictas tuas Theses examinare ausus fuisset : Tu vero non eras in alienâ Republicâ nimis curiosus, Elzevier, p. 279
Image haute résolution sur Gallica
cum in iisdem illis thesibus Optimates Sylvaeducenses idololatriae accusabas. Mirum esset profecto, si dominis tuis posses AT VIII-2, 193 persuadere tantam esse debere in nova vestra Academiâ Professoris Theologiae potestatem, ut alios quoscunque, ad arbitrium et sine ratione, publicis judiciis condemnet ; iisque quos ita condemnavit mutire non liceat, quin statim rei sint nimiae curiositatis in aliena Republicâ, dicanturque res et sacra Theologiae et Politiae vestrae ecclesiasticae perreptare, atque Ecclesiarum et Academiarum perturbationem moliri. Nae magno honore afficis Ecclesiam tuam, si velis ejus res et sacra in calumniis tuis consistere, adeo ut nemo de illis queri ausit, quin hoc ipso Ecclesiarum vestrarum perturbationem moliatur. Non etiam tibi proderit quod me peregrinum et Elzevier, p. 280
Image haute résolution sur Gallica
Pontificium voces : Nec opus est ut dicam talia esse foedera Regis mei cum Dominis harum regionum ut quamvis hodie primum huc appulissem aequo tamen jure cum indigenis frui deberem ; Atque me à tam multis annis hic versari, et omnibus honestioribus esse tam notum, ut quamvis ab hostium partibus venissem non amplius pro peregrino essem habendus : Nec opus etiam est ut provocem ad libertatem religionis in hac Republicâ nobis concessam : Sed tantum affirmo tam scelerata mendacia, tam scurrilia convitia, tam atroces calumnias in vestro libro contineri, ut nequidem hostis in hostem, vel Christianus in infidelem iis uti possit, quin se improbum sceleratumque esse declaret : Addo me tantam urbanitatem in hac gente semper esse expertum, tam amice Elzevier, p. 281
Image haute résolution sur Gallica
ab omnibus quibuscum versatus sum receptum fuisse, ac tam benignos et officiosos alios omnes agnovisse ; tamque remotos AT VIII-2, 194 ab istâ vestrâ rustica et importuna libertate quoslibet quamvis ignotos et innocuos lacessendi, ut non dubitem quin vos conterraneos suos longe magis quam ullos peregrinos aversentur. Denique genius incolarum Belgii sic mihi est notus, ut putem eos qui caeteris praesunt saepe quidem in hoc Deum Opt. Max. imitari, quod satis tarde ac cunctanter poenas à nocentibus exigant ; sed tamen cum improborum audacia eo usque processit ut eam judicent esse coërcendam, eosdem nullâ gratiâ corrumpi, ac nullis verbis inanibus falli posse : Ac qui Professionis et Religionis tuae honori pessime consuluisti, libros charitate et rationibus vacuos, Elzevier, p. 282
Image haute résolution sur Gallica
solisque calumniis refertos evulgando, cave ne judicent se ipsos non satis bene illi posse consulere nisi in te animadvertant. Vale.