2. Quid, pro falso habendum.

Dicis gratia, cum dubium sit habere te oculos, te caput, te corpus, adeoque illud habere debeas pro falso, ex te scire velim quid sit illud habere pro falso. An credere et dicere : falsum est me habere oculos, caput, corpus ? An credere et voluntate plane in contrarium versa dicere : non habeo oculos, caput, corpus ; sive, ut verbo dicam, ECredere, dicere, ponere oppositum ejus, quod dubium est ? Hoc ipsum, ais. Belle. At respondeas adhuc velim. Non est certum 2 et 3 facere 5. An ergo credam et ponam : 2 et 3 non faciunt 5 ? Crede, ais, et pone. Pergo. Non est certum me, ista dum loquor, vigilare et non somniare. An ergo credam et dicam : ita dum loquor, non vigilo, sed somnio ? Crede, ais, et dic. Apponam et hoc ultimum, ut ne sim molestus. Non est certum id quod dubitanti vigiletne an dormiat, apparet clarum et certum, certum esse et clarum. An ergo credam et dicam : quod dubitanti vigiletne an dormiat, apparet clarum et certum, id non est clarum et certum, sed obscurum et falsum ? Quid haeres ? Plus aequo indulgere non potes diffidentiae. Elzevier, p. 10 An tibi numquam contigit, quod bene multis, ut somnianti certa et clara ea viderentur, quae dubia postea, quae falsa compereris ? Sane prudentiae est numquam illis plane confidere, qui te AT VII, 457 vel semel decepere. At, ais, Falia summe certorum ratio est. Sunt ea istiusmodi, ut vel somniantibus aut deliris apparere non possint dubia. Serione loqueris, amabo te, qui illa summe certa sic confingas, ut ne somniantibus quidem aut deliris apparere possint dubia ? Quae sunt illa porro ? Ac si dormientibus, si male sanis, quae ridicula sunt, quae absurda, certa interdum videntur, et summe certa, quidni etiam certa, et summe certa, falsa videantur et dubia ? Novi ego, qui dormitabundus aliquando pulsari horam quartam audiverit, et sic numeravit : Una, Una, Una, Una ; ac tum, prae rei absurditate, quam animo concipiebat, exclamavit : Nae delirat horologium ! quater pulsavit horam primam. et vero quid adeo est absurdum et a ratione alienum, quod dormienti, quod deliro venire non possit in mentem ? quod non probet somnians, non credat, et de eo tanquam a se praeclare invento excogitatoque non gratuletur ? Sane, ut ne pluribus tecum contendam, nunquam effeceris, ut hoc effatum : Quod dubitanti somnietne an vigilet, videtur certum, est certum, et ita certum, ut statui possit velut fundamentum Elzevier, p. 11 scientiae alicujus et Metaphysicae summe certa et accuratae ; hoc, inquam, habeam tam certum atque illud : 2 et 3 faciunt 5, nedum tam certum, ut de eo nullo modo quisquam dubitare possit, nec decipi circa illud a Genio aliquo malo ; nec vereor tamen, ea si in mente perstitero, ut me quisquam putet pervicacem. Quare aut ex lege illa tua sic dicam : non est certum id esse certum, quod apparet certum ei qui dubitat vigiletne an dormiat ; ergo quod dubitanti vigiletne an dormiat apparet certum, id reputari potest ac debet tanquam falsum, et omnino pro falso habendum est. Aut sane, si quam habes aliam peculiarem tibi regulam, mecum communicabilis. Venio ad tertiuam, et