AT VII, 458

3. Quatenus habendum pro falso.

Quaero, cum certum non videatur 2 et 3 facere 5, cumque ex praecedenti regula debeam credere et dicere : 2 et 3 non faciunt 5, an continuo illud ita debeam credere, ut mihi persuadeam aliter habere se non posse, atque illud certum esse. Miraris quaesitum illud meum. Nec mihi mirum, cum ipse mirer. Respondeas tamen necesse est, a me si responsum expectas. Vis habeam illud certum : 2 et 3 non faciunt 5 ? Imo vis illud esse et videri omnibus certum, et Elzevier, p. 12 ita certum, ut etiam ab artibus mali Genii tutum sit ?

Rides, ais : Id sano homini qui veniat in mentem ?

Quid igitur ? Dubium erit et incertum, perinde atque illud : 2 et 3 faciunt 5 ? Hoc si ita est, si dubium est illud : 2 et 3 non faciunt 5, credam, et tua ex lege dicam, illud esse falsum, adeoque ponam contrarium, et ita statuam : 2 et 3 faciunt 5. Atque eodem modo in caeteris me geram ; et quia certum non videtur esse corpus aliquod, dicam : Nullum est corpus ; et quia certum non est illud, Nullum est corpus, dicam, voluntate penitus in contrarium versa : Aliquod est corpus ; simulque et corpus erit, et non erit.

Ita est, ais ; Gatque illud est dubitare, in orbem ferri, ire, redire, hoc et illud affirmare et negare, clavum figere et refigere.

Praeclare omnino. At, ut iis utar quae dubia erunt, quid faciam ? Quid de illo : 2 et 3 faciunt 5 ? et de isto : aliquod est corpus ? Ponamne ? An negabo ?

Nec pones, ais, nec negabis. Neutro uteris ; utrumque habebis velut falsum, nec ab iis, quae sic nutant, quidquam AT VII, 459 expectabis, nisi illud quoque nutans, dubium et incertum.

Quia nihil superest quod rogem, respondeo vicissim, ubi tamen doctrinae tuae brevem Elzevier, p. 13 fecero syllabum. 1. De rebus omnibus, ac praesertim de materialibus, possumus dubitare, quandiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. 2. Aliquid habere pro falso est assensionem suam ab eo tanquam ab aperte falso cohibere, et, voluntate plane in contrarium versa, opinionem suam de eo tanquam falsam et imaginariam fingere. 3. Eatenus id quod dubium est haberi debet pro falso, ut oppositum illius sit quoque dubium et pro falso habeatur.