QUAESTIO SECUNDA.
An sit bona Methodus Philosophandi,
par abdictionem dubiorum omnium
.

Quaeris 2 : An bona sit methodus philosophandi per abdicationem eorum omnium, quę quovis modo dubia sunt. Hanc nisi methodum fusius aperias, non est quod a me responsum expectes ; sic vero facis.

Ut philosopher, ais, ut vestigem sitne aliquid certi, et summe certi, et quid illud sit, sic facio. Omnia quae olim credidi, Iquae antehac scivi, cum dubia sint et incerta, AT VII, 467 pro Elzevier, p. 22 falsis habeo, eaque penitus abdico, ac mihi persuadeo nec esse terram, nec caelum, nec quidquam eorum quae olim credidi in mundo esse, sed nec mundum ipsum, nec corpus ullum, nec mentem, verbo dico, nihil. Tum facta illa generali abdicatione, atque obtestatus nihil esse, penitus philosophiam ingredior meam, eaque duce verum et certum vestigo caute, prudenter, perinde tanquam esset Genius aliquis potentissimus et callidissimus, qui me vellet in errorem inducere. Quare, ut ne decipiar, circumspicio attente, atque illud habeo plane constitutum, nihil admittere, quod non sit istiusmodi, ut in eo, quantumvis nitatur Genius ille vaferrimus, mihi nullo modo possit imponere, sed ne ipse quidem possim a me extorquere id ut esse dissimulem, nedum negem. Cogito igitur, volvo et revolvo, quoad occurrat aliquid tale, atque illud ubi offendi, eo tanquam Archimedeo puncto utor ad eruenda caetera, eoque pacto alia ex aliis certa penitus et explorata indipiscor.

Praeclare omnino, ac, speciem quod attinet, facile responderem Methodum illam videri mihi illustrem et eminentem ; verum, quia responsum expectas accuratum, nec illud a me reddi potest, nisi antea usu et exercitatione aliqua tentem illam tuam methodum, tritam tutamque ineamus viam, exploremus Elzevier, p. 23 ipsi, quid in ea sit tandem ; et quia flexus illius nosti, calles et diverticula, teque in ea diu exercuisti, ducem mihi te praebe. Age, fare : expeditum habes aut socium aut discipulum. Quid jubes ? Ad illud iter, etsi novum et mihi tenebris non assueto formidandum, accedo lubens, adeo me veri species potenter allicit. Audio te : iubes id faciam quod te facientem videro ; ibi pedem figam, ubi fixeris. Praeclara sane imperandi ducendique ratio. Ut mihi places. Audio.