AT VII, 468

1. Aditus aperitur in Methodum.

Principio, ais, ut vetera revolvi animo, cogor tandem fateri nihil esse ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam vel levitatem, sed propter validas et meditatas rationes ; ideoque etiam ab iisdem, non minus quam ab aperte falsis, assensionem esse cohibendam, si quid certi velim invenire. Quare non male agam, si, voluntate plane in contrarium versa, meipsum fallam, ac veteres illas opiniones aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem, velut aequatis praejudiciorum ponderibus, nulla amplius prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Supponam igitur Genium aliquem malignum, Elzevier, p. 24 eundemque summe potentem et callidum, omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret. Putabo coelum, aërem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit. Persuadebo mihi nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora, Kaio nullas mentes, nulla corpora, etc. haec meta sit, et princeps meta. Considerabo meipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non carnem, non sanguinem, non aliquem sensum, sed haec omnia me habere falso opinantem. Manebo obstinate in hac meditatione defixus.

AT VII, 469 Hic, si placet, subsistamus aliquantulum, ut novos resumamus spiritus. Rei novitas me nonnihil commovit. Jubes abdicem vetera omnia ?

Iubeo, ais, omnia.

LOmniane ? omnia qui dicit, nihil excipit.

Omnia, addis.

AEgre sane, facio tamen. At oppido durum est, atque ut ingenue fatear, non sine scrupulo id facio ; ac nisi eum mihi eximis, vereor ut ne pro voto aditus ille noster succedat. Fateris vetera omnia dubia esse, et, ut ais, Mcoactus fateris. Quidni eam mihi vim pateris inferri, ut etiam ipse coactus fatear ? Quid te, quaeso, coëgit ? Audivi quidem ex te modo Elzevier, p. 25 validas fuisse et meditatas rationes. At quae sunt illae tandem ? Si validae, cur abdicas ? quin retines ? Si dubiae et suspicionum plenae, qua te illae vi coegere ?

En, ais, sunt in propatulo. Has, uti fundibularios, soleo praemittere, ut pugnam inchoent. Nempe sensus nos aliquando decipiunt. Aliquando somniamus. Delirant interdum nonnulli, atque ea se videre credunt, quae minime vident, quae nusquam sunt.

Dixisti ? Validas cum promisisti, cum meditatas, expectavi certas, et omnis dubitationis expertes, quales nempe tua deposcit libella, qua nunc utimur, usque adeo accurata, ut vel umbram dubitationis recuset. An vero sunt tales illae tuae ? Non dubitationes merae, et suspiciones dumtaxat ? Sensus nos aliquando decipiunt. Aliquando somniamus. Delirant nonnulli. Id vero unde habes certo, et citra dubitationem ullam, et ex regula illa tua, quam semper habes in manibus : Summopere cavendum est ne quid ut verum admittamus, quod non possimus AT VII, 470 probare verum esse ? An fuit tempus aliquod, in quo diceres certo indubitanter nunc me sensus decipiunt, hoc probe scio. Nunc somnio ; paulo ante somniabam : hic phrenesim patitur, et videre se putat quae minime videt, nec mentitur ? Si fuisse dicis ; vide ut probes : imo vide ne Genius ille malus, cujus tu meministi, forsan Elzevier, p. 26 illuserit tibi : atque omnino verendum est, ne dum dicis modo, tanquam validi aliquid et meditati, Sensus nos aliquando decipiunt, vafer ille digito te commonstret, et illudat illuso. Si vero negas, Ncur tam fidenter asseris, somniamus interdum. Quin ex lege tua prima sic tecum statuis ? Non est omnino certum sensus nos aliquando decepisse ; somniasse nos aliquando, aliquando delirasse homines. Ergo sic dicam et statuam, nunquam nos sensus decipiunt, somniamus nunquam, delirat nemo ?

At, ais, suspicor.

Hic nempe scrupulus meus. Ubi pedem admovi, validas illas rationes sensi molles, et instar suspicionum evanidas, adeoque premere formidavi. Suspicor.

Ita, ais, suspicor. Sat si suspicere. Sat si dicas : Vigilemne an dormiam, nescio. Nescio an me sensus fallant, an non fallant.

Tua pace dixero, haud mihi est satis. Nec plane video cur ita colligas. Vigilemne an somniem, nescio. Ergo aliquando somnio. Quid si nunquam ? Quid si semper ? Quid si ne somniare quidem possis ? te vero cachinnis excipiat Genius eo, quia tibi tandem suasit somniare te aliquando, te decipi, cum id minime fiat ? Crede mihi : ex quo Genium illum induxisti, ex quo validas et meditatas rationes ad illud forsan revocasti, malum Elzevier, p. 27 induxisti, a quo boni habeas nihil. OQuid, si catus ille omnia tibi velut AT VII, 471 dubia, et nutantia proponat, cum firma sint, cum certa, atque ea quidem mente, ut, cum abdicaris omnia, nudum te in foveam agat praecipitem ? Num consultius egeris si, priusquam te abdices, certam tibi legem proponas, ex qua, quae abdicabuntur, bene sint abdicata ? PMagna profecto res est, et momenti summi, generalis illa veterum omnium abdicatio ; ac si me audis, cogitationes tuas vocabis in senatum, ut serio deliberes.

Imo, ais, plus aequo diffidentiae indulgere non possum, ac scio nihil inde periculi vel erroris sequuturum.

QQuid ais : scio ? An certo, et citra dubitationem omnem, ut hae saltem reliquiae tanti naufragii Veritatis tholo appendantur ; aut, quia novam Philosophiam aperis, deque familia cogitas, hoc in propylaeo literis aureis inscribatur, Plus aequo diffidentiae indulgere non possum ; ut inquam, adyta illa tua intraturi jubeantur vetus illud ponere, 2 et 3 faciunt 5. hoc vero retinere, Plus aequo diffidentiae indulgere non possum ? At si Tyroni contingat ut obmurmuret, ut illud frangat dentibus, Ponere jubeor illud vetus, a nemine unquam vocatum in dubitationem, 2 et 3 faciunt 5, quia fieri potest ut mihi Genius illudat aliquis ; jubeor vero retinere Elzevier, p. 28 Rhoc anceps, hoc rimarum plenum, Plus aequo diffidentiae indulgere non possum, quasi in eo mihi Genius non possit imponere ? quid dices ? Et vero an tu mihi illud praestabis, ut non verear modo, non formidem, metus mihi non sit a malo Genio ? Sane me licet confirmes manu et verbo, Snon sine timore ingenti nimiae diffidentiae haec vetera et mihi prope ingenita abdico, et ejuro velut falsa. Argumentum in AT VII, 472 Barbara recte concludit. Item sum aliquid constans ex corpore et anima : ac, si mihi licet ex vultu et voce conjicere, nequidem ipse tu, qui ducem te caeteris praebes, qui viam munis, immunis es a formidine. Age ingenue et candide, ut soles, Tan sine scrupulo hoc vetus abdicas, Habeo ideam claram et distinctam Dei ? an illud Id omne verum est, quod valde clare et distincte percipio ? VAn istud Cogitare, nutriri, sentire, minime pertinent ad corpus, sed ad mentem ? quid sexcenta id genus persequar ? de iisdem serio anquiro, responde, amabo te ; potes, hoc in exitu veteris Philosophiae et in aditu novae, haec excutere, exuere, ejurare velut falsa, aio ex animo ? An dices et pones oppositum, nunc, modo Non habeo ideam claram et distinctam Dei. Male hactenus credidi nutriri, cogitare, sentire, ad corpus minime pertinere, sed ad mentem ? Sed ô me propositi Elzevier, p. 29 immemorem ! quid feci ? totum me tibi principio commiseram, me socium, me discipulum, et ecce haereo in aditu, et meticulosus, et obstinatus. Ignosce ; peccavi largiter, et tenuitatem ingenii mei probavi dumtaxat. Debueram, ommi metu posito, in abdicationis caliginem intrepide me inferre, et haesi, et restiti. Compensabo, si parcis, et factum male, ampla ac liberali manumissione veterum omnium, plane delebo. Abdico, abjuro vetera omnia. Nec aegre feres, si coelum, aut terram, quae nulla esse vis, non obtester. Nihil est omnino, nihil. Age, praei, sequor. Te sane facilem ! Sic praeire non renuis.