2. Paratur ingressus in Methodum.

XVetera, ais, ubi abdicavi omnia, philosophari sic incipio. Sum, cogito ; sum, dum cogito. Hoc pronuntiatum, AT VII, 478 Ego Elzevier, p. 35 existo, quoties a me profertur vel mente concipitur, necessario est verum.

Praeclare, vir eximie, Archimedeum punctum occupas : mundum haud dubie, si lubet, movebis. En jam nutant omnia. At te quaeso (vis enim, opinor, ad vivum resecari omnia, ut nihil sit tua in Methodo non aptum, non cohaerens, non necessarium), Ycur mentis meministi, cum ais mente concipitur ? An non exulare jussisti corpus et mentem ? Sed forte excidit, adeo est arduum, etiam expertis, oblivisci penitus eorum quibus a pueris assuevimus, ut mihi rudi, si fors vacillem, haud male sit sperandum. Sed perge, obsecro.

Denuo, ais, meditabor quidnam sim, quidnam me olim crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem ; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari, ut ita praecise remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum.

Audebone, priusquam intro pedem feras, ex te sciscitari, quo consilio tu, qui vetera omnia tanquam dubia et falsa abdicaris solenni ritu, ea iterum velis inspicere, perinde quasi ex panniculis illis speres certi aliquid ? Quid si male olim de te credidisti ? Imo, quia omnia, quae paulo ante ejurasti, dubia erant et incerta (secus cur abdicasses ?), Elzevier, p. 36 qui fiet, ut eadem modo dubia non sint et incerta ? Nisi forte abdicatio illa sit veluti quoddam Circaeum medicamentum, ut ne dicam lixivium. Quanquam malo suspicere consilium tuum et venerari. Saepe fit ut, AT VII, 479 qui amicos inducunt in palatia et basilicas videndi causa, posticis familiaribus, non praetoria aut decumana porta, ingrediantur. Sequor etiam per specus subterraneos, dum ad veritatem aspirem aliquando.

Quidnam igitur, ais, antehac me esse putavi ? Hominem scilicet.

Hic etiam patiere artem tuam admirer, qui, ut certa vestiges, utare dubiis ; ut nos educas in lucem, jubeas in tenebras mergi. ZVis consulam quem me olim esse crediderim : vis resumam centonem illum veterem et detritum, et jam diu abdicatum, Sum homo. Quid si Pythagoras, aut ex discipulis illius unus aliquis, hic adsit ? Quid, si dicat tibi, fuisse se olim Gallum Gallinaceum ? ut ne ceritos et phanaticos, et deliros, et phraeneticos inducam. Sed peritus es, et ductor expertus : flexus nosti et diverticula. Sperabo bene.

Quid est homo, ais.

Si vis ut respondeam, rogem ante permitte. Quem quaeris hominem ? aut quid quaeris, cum quaeris Quid sit homo ? An homo ille, quem mihi fingebam olim, quem me Elzevier, p. 37 esse credebam, et quem, ex quo abdicavi tua gratia, pono me non esse ? Hunc si quaeris, si quem mihi formabam male, est conflatum quoddam ex anima et corpore : An feci satis. Opinor, quia sic pergis.