3. Quid corpus.

Quid, ais, corpus ? Quid per corpus intelligebam olim ?

Elzevier, p. 40 Non aegre feres, si omnia circumspiciam, si ubique verear, ut ne in plagas incidam. Quare quonam, quaeso, de corpore interrogas ? An de eo, quod mihi olim in animo proponebam, certis ex proprietatibus constans, et quidem, ut suppono ex legibus abdicationis, male ? An de quovis alio, si forte esse potest ? Quid enim scio ? Dubito, possit necne. Si primum quaeris, facile respondebo : per corpus intelligebam illud omne quod aptum est figura aliqua terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat, sensu percipi, necnon moveri ab alio quopiam a quo tangatur. En primum quod ita intellexi, ut quidquid haberet ea quae percensui, illud a me vocaretur corpus, nec continuo tamen putarem, praeter illud, nihil aliud aut esse aut vocari posse corpus, maxime cum aliud sit, Intelligebam, per corpus, hoc aut illud. Aliud, Intelligebam nihil, praeter hoc aut illud, esse corpus. Si secundum, respondebo ex Recentiorum AT VII, 483 Philosophorum opinione; Neque enim tam sensum meum exigis, quam quid sentire quis possit. Per corpus intelligo illud omne quod aptum est vel loco circumscribi, ut lapis ; vel definiri loco, adeo ut sit in eo toto totum, et totum in quavis parte, ut indivisibilia quantitatis, aut lapidis, et similium, quae nonnulli recentiores inducunt Elzevier, p. 41 ad instar Angelorum aut animarum indivisibilium, et docent, non sine plausu, saltem suo, ut videre est apud Oviedonem : vel extendi actu, ut lapis, vel virtute, ut dicta indivisibilia : vel esse partibilia in partes aliquot, ut lapis ; vel impartibile, ut indivisibilia praefata ; vel moveri ab alio, ut lapis sursum, vel a se, ut lapis deorsum : Aavel sentire, ut canis ; vel cogitare, ut simia, vel imaginari, ut mulus. Ac si quid olim offendi, quod aut moveretur ab alio vel a se, quod sentiret, quod imaginaretur, quod cogitaret, id, aliud nisi obstitit, vocavi corpus, et etiam nunc voco.

At male, ais, et perperam. Namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi, nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam.

Iudicabas ? Quia dicis, credo ; liberae sunt cogitationes. At dum ita cogitabas, suum cuique sensum sinebas esse liberum ; neque eum te credam, ut esse volueris arbiter cogitationum omnium, has ut rejiceres, illas probares ; nisi forte aliquis tibi fuit canon certus et expeditus, de quo quia siluisti, cum nos abdicare jussisti omnia, utar concessa nobis a natura libertate. Olim judicabas ; judicabam olim. Ego quidem sic, tu vero aliter, forte ambo AT VII, 484 male ; certe non sine dubitatione aliquâ, si Elzevier, p. 42 quidem et tibi et mihi primo in aditu exuenda fuit ea vetus opinio, Quare, ut ne diu lis ista protrahatur, si tuo peculiari ex sensu corpus velis definire, uti primo loco factum est, nihil veto ; ultro admitto, dum sis memor tua illa definitione non omne universim corpus, sed certum quoddam genus a te comprehensum describi, omitti vero caetera, quae ex virorum doctorum mente, an sint an esse possint, vocantur in disceptationem, aut sane de quibus nihil certo, ea saltem, quam requiris, certitudine, possumus definire, fierine possint an non ; adeo ut, rectene an secus definitum sit omne corpus hactenus, dubium sit et incertum. Quare perge, si placet, dum sequor, et sane tam lubens, quam ipsa est lubentia : adeo me trahit nova illa et inaudita expectatio trahendi certi ex incerto.