AT VII, 485

4. Quid anima.

Quid, ais, anima ? Quid per animam intelligebam ? Nempe quid haec esset, vel non advertebam, vel exigui nescio quid imaginabar instar venti, ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum : ad illam vero referebam nutriri, incedere, sentire, cogitare.

Abunde sane. At patieris, opinor, hic a te rogitem nonnihil. De animo cum quaeris, sensa nostra vetera, et quae olim de eo credidimus, exposcis ?

BbIta est, ais.

An vero putas nos sensisse bene, ut hac tua methodo nihil sit opus ? an deerrasse neminem tantis in tenebris ? Sane tam variae sunt, et tam discrepantes, Philosophorum sententiae circa animam, ut mirari satis non possim artem illam tuam, quae tam vili ex faece medicamentum certum et salubre confecturam confidat. Quamquam viperino ex veneno fit theriaca. Vis igitur addam ad illam tuam de anima opinionem, Elzevier, p. 44 quid sentiant aut sentire possint nonnulli ? Bene an male, ex me non quaeris ; sat si ita opinentur, ut a sua mente abduci se posse nullis rationum momentis existiment. Animam dicent nonnulli esse certum quoddam genus corporis ita vocitatum. Quid stupes ? Is eorum sensus ; nec sine aliqua, ut putant, veri specie. Nempe cum corpus appelletur, et vero sit illud omne, quod est extensum, quod trinam habet dimensionem, quod est divisibile certas in partes, cumque in equo, dicis gratia, AT VII, 486 aliquid animadvertant extensum, ac partibile, puta carnem, ossa, ac compagem illam externam, quae incurrit in sensus, concludant vero, vi et momento rationum, praeter illam compagem esse adhuc internum aliquid, et illud quidem tenue, fusum, et extensum per compagem, et dimensum trine, et partibile, adeo ut, abscisso pede, abscindatur quoque illius interni pars quaedam : intelligunt conflatum equum ex duobus extensis, et trine dimensis, et partibilibus, adeoque ex corporibus duobus, quae, ut differunt inter se, ita et nominibus distinguuntur, atque alterum, puta externum Corporis appellationem retinet, alterum, quod interius est, vocatur Anima. Porro sensum quod attinet, quod imaginationem, quod cogitationem, putant Elzevier, p. 45 illi tum sentiendi, tum cogitandi et imaginandi vim inesse animae, sive interno corpori, cum habitudine tamen aliqua ad externum, sine quo nullus sit sensus. Alii aliud dicent et comminiscentur, ut quid enim singula persequar ? Nec deerunt, qui putent omnes omnino animas esse tales, quales paulo ante sunt descriptae.

Apage, ais, hoc impium.

Ita sane impium. At cur quaeris ? Quid Atheis facias ? quid carneis hominibus, quorum cogitationes omnes in faecibus ita sunt defixae, ut praeter corpus et carnem sentiant nihil ? CcImo vero quia tua illa methodo stabilire vis et demonstrare hominis animum esse incorporeum et spiritualem, id minime debes supponere, sed potius suadere tibi adfuturos ex adverso, qui hoc negent, qui saltem disputandi gratia, dicant id quod ex me audisti. Quare finge hic illorum esse unum aliquem, qui roganti tibi quid sit animus, respondeat, ut tute ipse antea, Animus est aliquid corporeum, tenue, et subtile, et fusum per corpus AT VII, 487 externum, et sensus omnis, et imaginationis, et cogitationis principium, adeo ut 3 sint gradus, Corpus, Corporeum sive animus, et Mens sive spiritus, cujus existentia quaeritur. Quare deinceps tres illos gradus tribus his vocibus exprimamus, Elzevier, p. 46 Corpus, Animus, Mens. Sit inquam, qui tibi roganti sic respondeat, an fecerit satis ? Sed artem tuam nolo praevertere ; sequor. Sic ergo progrederis.