Elzevier, p. 60

7. Tertio tentatur ingressus.

NnCogito, ais.

Nego. Somnias te cogitare.

Hoc, ais, voco Cogitare.

Male vocas. Ficum ego ficum voco. Somnias. Hoc habes. Perge.

Sum ais, dum cogito.

Esto. Quia sic loqui vis, non rixabor.

Hoc certum, Nnaddis, et evidens.

Nego. Somnias dumtaxat esse tibi certum et evidens.

Perstas, Ergo saltem certum est et evidens somnianti.

Nego. Videtur dumtaxat, apparet. Non est.

Urges. De eo non dubito. Hoc mihi sum conscius, nec in eo me genius decipit, etsi moliatur.

Nego. Somnias te tibi esse conscium, te non dubitare, hoc tibi esse evidens. Sunt duo illa admodum diversa. Somnianti (adde et vigilanti) aliquid videtur certum et evidens, et somnianti (perinde ac vigilanti) aliquid est certum et evidens. Atque haec meta est. Non ultra. Quaerendus est alius aditus, ut ne somniantes aetatem hic teramus. Quanquam dandum aliquid, et ut metatur sementis facienda. Certus es, perge. Facis.

Elzevier, p. 61 Quem, ais, me olim esse credidi ?

Apage olim. Invia illa via est. Quoties dixi occlusa esse vetera omnia ? Es dum cogitas, et certus es te esse dum cogitas. Aio dum cogitas, praeteritum omne dubium est et incertum, ac solum tibi superest praesens. AT VII, 499 Perstas tamen. Amo te, quem nec adversa fortuna frangat.

OoNihil, ais, est in me qui sum, qui cogito, qui sum res cogitans, nihil inquam, eorum, quae ad corpus, aut rem corpoream pertinent.

Nego. Probas.

Ex quo ais, abdicavi omnia nullum est corpus, nullus animus, nulla mens, verbo, nihil. Ergo si sum, uti sum certus me esse, non sum corpus, aut quidquam corporeum.

Ut mihi places, dum ita incalescis, dum ratiocinaris, teque ad formam paulatim refers. Perge, hac via citius labyrinthorum istorum reperiemus exitum, et quia liberalis es, ero liberalior. Nego ego, et antecedens, et consequens, et consequentiam. Nec stupeas, quaeso : non abs re nego. En causas. Nego consequentiam, eo, quia tu pari modo posses arguere oppositum hoc pacto. Ex quo abdicavi omnia non est mens, non animus, non corpus, verbo nihil. Ergo, si sum, uti sum, Non Elzevier, p. 62 sum Mens. En nucem cariosam, cujus tu vitia agnosces ex sequentibus. Interim tecum ipse delibera num melius tuo ex antecedenti ita deinceps sis conclusurus. Ergo si sum, uti sum, nihil sum. Aut sane male positum fuit antecedens, vel positum destruitur postea allata conditionali, Si sum. Quare nego antecedens illud. Ex quo abdicavi omnia, non est ullum corpus, non animus, non mens, non aliud quid, et quidem merito. Etenim, dum abdicas omnia, vel male abdicas omnia, vel omnia non omnino abdicas ; nec enim potes ; cum necessario sis ipse, qui abdicas. Atque ut accurate respondeam Cum dicis Nihil est, non corpus, non animus, non mens, etc. aut excludis te a propositione illa tua Nihil est, etc. Et intelligis Nihil est, etc. praeter me, AT VII, 500 quod necessario debes facere, ut propositio illa tua fiat, et perseveret, perinde atque in Logica de iis vulgo dicitur. Omnis propositio scripta in hoc libro est falsa. Ego mentior, et sexcentis istiusmodi, quae seipsas excludunt : aut temet ipse quoque includis, ut neque esse velis, dum abdicas, dum dicis Nihil est, etc. Si primum, stare nequit propositio, Ex quo abdicavi omnia Nihil est, etc. Es enim, et aliquid es ; et necessario es vel corpus, vel animus, vel Mens, vel quidpiam aliud, Elzevier, p. 63 adeoque existit necessario vel corpus, vel animus, vel mens, vel quid aliud. Si secundum, peccas, et quidem peccatum geminum, tum quod satagas id quod fieri nequit, ac velis nihil esse, cum sis. Tum quod propositum illud tuum destruas in consequente, dum addis Ergo si sum, uti sum, etc. Etenim qui fieri potest, ut sis, si nihil sit ? et quandiu ponis nihil esse, qui potes ponere te esse ? et si ponis te esse, annon destruis paulo ante positum Nihil est etc. Falsum igitur est antecedens, falsum et consequens. At pugnam instauras.

Dum, ais, Dico Nihil est, non sum certus me esse corpus, me animum, me mentem, aut aliud quid. Imo non sum certus esse aliquod aliud corpus, aut animum, aut mentem, Ergo ex lege abdicationis, qua dubia ponuntur velut falsa, dicam et ponam, Non est corpus, non animus, non mens, non aliquid aliud. Ergo si sum, uti sum, non sum Corpus.

OoPraeclare omnino, at, te quaeso, patere ut singula singillatim excutiam, ut librem, ut trutinem. Dum dico, Nihil est, etc. non sum certus me esse corpus, animum, mentem, aliud quid. Distinguo antecedens. Non es certus te esse corpus determinate, te animum determinate, te mentem Elzevier, p. 64 determinate, te aliquid aliud determinate. Esto AT VII, 501 antecedens. Hoc enim quaeris. Non es certus te esse indeterminate vel corpus, vel animum, vel mentem, vel aliud quid; nego antecedens. Es enim, et es aliquid, et es necessario vel corpus, vel animus, vel mens, vel aliud quidpiam ; neque id potes serio in dubium vocare, te quantumvis sollicitet Genius. Venio ad consequens. Ergo ex lege abdicationis dicam Non est corpus, non animus, non mens, non aliud quidpiam. Distinguo consequens. Dicam determinate non est corpus, non animus, non mens, non aliud quid, esto consequentia ; dicam indeterminate non est vel corpus, vel animus, vel mens, vel aliquid aliud. Nego consequentiam. Atque eodem modo distinguam illud tuum ultimum consequens. Ergo si sum, uti sum, non sum corpus. Determinate, concedo. Indeterminate, nego. En me liberalem. Propositiones tuas altero tanto auxi. At animum non despondes ; aciem restituis. Ut te amo.

PpNovi, ais, me existere. Quaero quis sim ego ille quem novi. Certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis, quae existere nondum novi.

Quid praeterea ? Omniane dixisti ? Consequentiam ego aliquam, ut paulo ante, expectabam. Elzevier, p. 65 Forte veritus es ne meliorem exitum non sortiretur. Prudenter sane, tuo pro more ; sed resumo singula. Nosti te existere. Esto. Quaeris quis sis ille quem nosti. Ita est, et tecum quaero, et diu est ex quo quaerimus. Notitia illius, quem quaeris, non pendet ex iis, quae nondum nosti existere. Quid dicam, nondum liquet satis, nec satis video, quo pertineat effatum illud tuum. Et vero, si quaeris quis sis ille quem nosti, quaero ego quoque. PpCur quaeris, si nosti ?

At novi, ais, me esse ; non novi quis sim.

Praeclare ; at unde agnosces quis sis ille qui es, nisi AT VII, 502 ab iis, quae aut nosti olim aut olim scies ? non opinor, ab iis, quae olim nosti. Dubiis scatent, et abdicata sunt. Ergo ab iis quae nondum scis, scies vero postea ; nec video, cur hic commovearis adeo.

Nondum, ais, novi ista existere.

Spera bene, cognosces aliquando.

At, addis, quid faciam interea ?

Expectabis. Quanquam te diu non patiar ancipitem. Distinguam, ut ante. Non nosti quis sis determinate et clare, Concedo. Non nosti quis sis indeterminate, et confuse. Nego. Nosti enim te esse aliquid, et necessario vel corpus, vel animum, Elzevier, p. 66 vel mentem, vel aliquid aliud. At quid tum ? nosces te postea clare et determinate. Quid hic facias ? Unus te ille echinus PpDeterminate, Indeterminate, saeculum integrum remorabitur. Aliud iter, si quod est residuum, implora. Aude tamen : nec enim hastas abjeci. Res magnae, et novae, novis, et magnis difficultatibus obvallantur.

Una, ais, restat via, quae si habet obicem, si vel offendiculum, actum est, pedem referam, nec me unquam hae abdicationis orae videbunt erronem. Vis hanc etiam explorare ?

Placet ; at ea lege ut, quia extrema est, extrema omnia expectes a me : praei.