8. Quarto tentatur ingressus, et desperatur.

QqSum, ais.

Nego.

Pergis. Cogito.

Nego.

AT VII, 503 Addis, Quid tu negas ?

Nego te esse, te cogitare : ac probe novi quid feci, cum dixi, Nihil est. Omnino facinus insigne. Uno ictu amputavi omnia. Nihil est : non es, non cogitas.

At, te quaeso, ais, Certus sum, mihi Elzevier, p. 67 sum conscius, haec mea conscientia est, me esse, me cogitare.

Vel si manum pectori admoveas, vel si iures et obtestere, Nego. Nihil est, non es, non cogitas, non es tibi conscius. En remora, quam, ut probe noscas, ut vites, en pono ob oculos. Si vera est haec propositio Nihil est, vera quoque est haec et necessaria Non es, non cogitas. Sed vera est haec Nihil est, ut vis. Ergo vera quoque illa Non es, non cogitas.

Nimius est, ais, iste rigor. Emolliendus nonnihil.

Quia rogas, facio, et ultro. Es : permitto. Cogitas : do. Es res cogitans, adde, substantia cogitans, adeo verbis delectaris magnificis ; gaudeo, gratulor ; at ne plura. Vis tamen, et sic ultimos colligis spiritus.

QqSum, ais, substantia cogitans, et novi me existere substantiam cogitantem, et novi substantiam existere cogitantem, et habeo clarum, et distinctum substantiae istius cogitantis conceptum, et tamen non novi existere corpus, non novi quidquam eorum, quae ad conceptum substantiae corporeae pertinent ; imo corpus non existit, non res ulla corporea, abdicavi omnia. Ergo notitia existentiae aut existentis rei cogitantis non pendet ex notitia existentiae Elzevier, p. 68 aut existentis corporis. Ergo cum existam, et existam substantia cogitans, et corpus non existat, non sum corpus. Ergo mens. Haec sunt, haec, quae me cogunt ut assentiar, cum nihil in ipsis sit non cohaerens, atque ex evidentibus principiis juxta Logicae regulas conclusum.

AT VII, 504 O Cygneam vocem ! At quin antea sic loquebare, clare et perspecte amissa procul abdicatione illa tua ? Est profecto de te quod querar, qui nos hic diu errare sis passus, imo duxeris per avia, et invia, cum uno passu has ad metas nos potueris sistere ; est quod et succenseam, atque omnino, nisi admodum esses amicus, in te stomachum erumperem : nec enim agis ut solebas olim, candide et rotunde, imo est tibi quod asserves velut peculiari in penu, nec mecum communices. Stupes. RrDiu te non tenebo. En querelae caput. Quaerebas paulo ante, vix ante passus centum, quis ille esses, quem noras : nunc non modo scis quis ille sit, sed et clarum et distinctum habes illius conceptum. Aut tegebas nonnihil, teque ignorare simulabas, quod calleres maxime : aut venam veri certique habes subterraneam, quam occultas. Quanquam malo quaerere si digitum intendis in fontes, quam queri. Unde quaeso habes clarum illum et distinctum substantiae Elzevier, p. 69 cogitantis conceptum ? si a verbis, ab ipsa re, adeo est clara et evidens, postulabo etiam atque etiam, eum ut mihi conceptum tam clarum, tam distinctum, vel semel ostendas, ejus ut aspectu reficiar, maxime cum ab illo pene uno veritatem, quam vestigamus tantis laboribus, expectemus.

RrNempe, ais, certo scio me esse, me cogitare, me existere substantiam cogitantem.

Expecta, si placet, me ut formando conceptui tam arduo comparem. Scio ego quoque et probe novi me existere, me cogitare me existere substantiam cogitantem. Perge nunc demum, si placet.

Imo, ais, actum est. Cum cogitavi me existere substantiam cogitantem, formavi conceptum clarum et distinctum substantiae cogitantis.

AT VII, 505 Papae ! quam subtilis es et acutus ! ut momento penetras et pervadis omnia, quae sunt et quae non sunt, et quae esse queunt et quae nequeunt. Formas conceptum clarum et distinctum substantiae cogitantis, dum concipis clare et distincte existere substantiam cogitantem. An ergo, si clare cognoscas, ut Rrcognoscis profecto, adeo es felicis ingenii, nullum montem existere sine valle, continuo habebis conceptum Elzevier, p. 70 clarum et distinctum montis sine valle ? Sed artem quia non novi, factum demiror novum. Aperi, quaeso, et qui clarus sit et distinctus ille conceptus, ostende.

In promptu est, ais, Concipio clare et distincte existere substantiam cogitantem, et nihil concipio corporeum, nihil spirituale, nihil aliud praeterea, sed solam substantiam cogitantem. Ergo conceptus ille meus substantiae cogitantis clarus est et distinctus.

Audio te tandem, ac, ni fallor, capio. Clarus est conceptus ille tuus, quia certo cognoscis : distinctus est, quia nihil aliud cognoscis. An rem digito attigi ? Opinor. Nam addis :

Illud, ais, plane sufficit, ut affirmem me, quatenus me ipsum novi, nihil esse aliud quam rem cogitantem.

Abunde omnino, ac si clare mentem tuam cepi, Conceptus clarus et distinctus substantiae cogitantis, quem formas, in eo est, quod repraesentet tibi substantiam existere cogitantem nihil attendendo ad corpus, ad animum, ad mentem, ad quidquam aliud, sed tantum quod existat. Atque ita dicis, te, quatenus te nosti, nihil aliud esse quam substantiam cogitantem, non vero corpus, non animum, non mentem, non quid aliud : adeo ut, si accurate Elzevier, p. 71 existeres quatenus te nosti, esses tantum substantia cogitans, et praeterea nihil. Tibi, opinor, et arrides, et applaudis, ac putas me longo AT VII, 506 isto, quo utor praeter morem, verborum ductu moras nectere, pugnam defugere, ut infractam tuam illam aciem declinem. At profecto alia mihi mens est. Vis apparatum illum omnem et triarios, quos in extremam dimicationem caute servasti, etsi cuneatim et serratim ordinatos, verbo unico difflem ? Faciam tribus, ut ne vel nuncius restet. RrEn primum. a nosse ad esse non valet consequentia. Hoc meditare saltem dies 15, et meditationis extabit fructus, et ille quidem non paenitendus, si oculos subinde referas ad sequentem abacum. Substantia cogitans ea est, quae vel intelligit, vel vult, vel dubitat, vel somniat, vel imaginatur, vel sentit ; adeoque actus cogitativi, ut intelligere, velle, imaginari, sentire, omnes sub ratione communi cogitationis, sive perceptionis, sive conscientiae, conveniunt, atque substantiam, cui insunt, dicimus esse rem Cogitantem.

Elzevier, p. 72 RrEn secundum. Determinate, Indeterminate. Distincte, confuse. Explicite, implicite. Atque illud quoque animo volvas et revolvas ad dies 5. Erit operae pretium, si tuis ipse propositionibus singula, ut decet, applices, si dividas, si distinguas. Nec vero facere defugerem modo, nisi vererer taedium. En tertium. RrQuod nimis concludit, nihil concludit. Nec meditando tempus assignatur. Instat, urget. Age, refer animum ad tua illa, et vide num eodem modo progrediar. AT VII, 507 Sum res cogitans, novi me esse substantiam cogitantem, substantiam cogitantem existere, et tamen nondum novi Mentem existere, imo nulla mens existit : nihil est, abdicata sunt omnia. Ergo notitia existentiae aut existentis substantiae cogitantis non pendet a notitia existentiae aut existentis mentis. Ergo cum existam, et existam res cogitans, et mens non Elzevier, p. 73 existat, non sum mens, ergo corpus. Quid files ? quid pedem refers ? Nec dum ego spem abjeci omnem. Sequere me nunc demum. Euge, macte animo, veterem formam admoveo, et methodum regendae rationis antiquis omnibus, quid ajo ? omnibus omnino hominibus familiarem. Patere, quaeso, nec aegre feras : tuli ego te. Viam illa forsan aperiet, ut solet intricatis et desperatis in rebus. Aut sane, si minus id praestiterit, saltem, dum nos recipimus, methodi illius tuae, si quod sit vitium, digito commonstrabit. Ecce igitur rem tuam in forma.