9. Tuto fit receptus in veteri forma.

SsNulla res, quae talis est ut de ea dubitare possim an existat, de facto existit.

Omne corpus est tale ut de eo dubitare possim an existat.

Ergo nullum corpus existit de facto.

Annon major propositio tua est, ut ne vetera revocem ? Est et minor propositio, ut tua quoque sit conclusio. Resumo igitur.

Nullum corpus existit de facto.

SsErgo nullum de facto existens est corpus. Pergo : Nullum de facto existens est corpus.

Elzevier, p. 74 Ego (ego substantia cogitans) sum existens de facto.

AT VII, 508 Ergo ego (ego substantia cogitans) non sum corpus.

Quid vultus renidet, in eoque se ver aperit novum ? Arridet, credo, forma, et quod forma conficitur. At ecce Ssrisum sardonium. Loco corporis pone mentem, et tunc bona ex forma colliges. Ergo ego (ego substantia cogitans) non sum mens. Nempe.

Nulla res, quae talis est ut de ea dubitare possim an existat, de facto existit.

Omnis mens est talis ut de ea dubitare possim an existat.

Ergo nulla mens existit de facto.

Nulla mens existit de facto.

Ergo. Nullum de facto existens est Mens.

Nullum existens de facto est Mens.

Ego (ego substantia cogitans) sum existens de facto.

Ergo ego (ego substantia cogitans) non sum Mens.

Quid ergo ? forma bona est, legitima ; nusquam peccat, nusquam falsum conficit, nisi fors ex falso. Ergo quod vitium displicet in consequenti, non a forma sit, necesse est, sed ab aliquo male posito in praemissis. TtEt vero an bene positum putas hoc Elzevier, p. 75 tuae peregrinationis firmamentum, Nulla res, quae talis est ut de ea dubitare possim an existat aut an vera sit, de facto existit, aut vera est ? an certum illud an ita exploratum, ut firmo, et libero animo huic possis insistere ? Fare, quaeso, Cur illud negas, habeo corpus ? haud dubie quia dubium videtur tibi. An vero illud quoque dubium non est. Non habeo corpus ? An quisquam est, qui scientiae suae omnis, et disciplinae, atque illius maxime quam caeteris uti magistram velit imponere, fundamentum stabiliat illud, quod prudenter falsum existimet. Sed abunde. Haec meta ultima, et errorum finis, Nihil est quod sperem deinceps : AT VII, 509 Quare quaesito tuo An sit bona Methodus philosophandi per abdicationem dubiorum omnium respondeo, ut expectas, ingenue, libere, et citra verborum involucra.