RESPONSIO

Resp. 1. Peccat Methodus circa principia. Nempe nulla habet, et infinita habet. Ac caeterae quidem facultates, ut ex certis educant certa ; clara, evidentia, et innata sibi ponunt principia. Totum est sua parte majus. Ex nihilo nihil fit, et sexcenta id genus, quibus subnixa evehunt sese in altum et ad veritatem tuto contendunt. Haec vero secus, ut faciat aliquid, non ex aliquo, sed ex nihilo, amputat, abdicat, ejurat omnia ad unum principia vetera, ac voluntate plane in contrarium versa ne videatur alis omnibus carere, fingit et aptat sibi e cera, ac principia ponit nova veterum plane contraria, Atque eo pacto vetera exuit praejudicia, ut induat nova ; certa deponit ut assumat dubia : alas sibi aptat, sed cereas : subvehit sese in AT VII, 528 altum, at ut cadat : Denique ex nihilo molitur aliquid, ut faciat nihil.

Elzevier, p. 97 Resp. 2. Peccat Methodus circa media. Nempe nulla habet dum tollit vetera, nec adhibet nova. Reliquae disciplinae formas habent logicas et syllogismos, et modos argumentorum certos, quorum ductu, velut Ariadnaeo filo, ex labyrinthis expediant sese, et res involutas extricent facile et tuto. Haec vero contra, formam veterem deturpat, dum novo pallet metu, quem sibi a Genio fingit, dum veretur ut ne somniet ; dum dubitat an deliret. Propone syllogismum pallebit ad majorem, quaecunque sit illa tandem. Forte, ait, Genius me decipit. Quid vero ad minorem ? trepidabit, dubiam dicet. Quid si somniem ? quoties somnianti visa sunt certa, et clara, quae post somnium falsa comperta sunt ? Quid denique faciet ad conclusionem ? Omnes omnino velut laqueos et pedicas fugitabit. Annon deliri, et pueri, et amentes praeclare se credunt ratiocinari, cum omni mente, et judicio deficiantur ? Quid si mihi idem contingat modo ? Quid, si fucum faciat, et offucias Genius ? malus est. Nec dum Deum novi existere, et ab eo deceptorem coerceri. Quid hic facias ? Quid cum dicet, et obstinato animo, consequentiam dubiam esse nisi antea certo scias te nec somniare, nec desipere, sed esse Deum, Elzevier, p. 98 et veracem Deum, et ab eo Genium malum haberi in vinculis ? Quid cum syllogismi hujus repudiabit materiam et formam ? Idem est dicere aliquid in rei alicujus natura sive conceptu contineri, ac dicere ipsum de ea re esse verum. Atqui existentia etc. Quid alia id genus, quae si urgeas, Expecta dicet quoad esse Deum sciam, et Genium videam ligatum. At saltem, ais, id habet commodi, dum nullos adhibet syllogismos, tuto vitat paralogismos. AT VII, 529 Praeclare enimvero, ut ne mucosus sit puer, denasetur. Num melius caeterae matres suos emungunt ? Quare unum hoc habeo, quod dicam. Sublata omni forma, nihil remanet, nisi informe.

Resp. 3. Peccat Methodus contra finem, dum nihil certi assequitur, sed nec potest assequi, cum ipsa sibi vias omnes ad veritatem occludat. Ipsemet vidisti, et expertus es tuis in erroribus Ulysseis, quibus te, meque socium fatigasti. Contendebas te esse mentem, aut habere mentem : id vero minime potuisti conficere, sed haesisti in salebris, et vepribus, et quidem toties, ut meminisse vix possim. Quanquam et recordari proderit modo, ut responsioni huicce nostrae suum sit robur. En igitur summa capita, quibus ipsa sibi Elzevier, p. 99 Methodus nervos succidit, omnemque plane spem ad veritatis lucem praecludit. 1. Nescis an somnies an vigiles, adeoque nihilo plus debes tuis in cogitatis, et ratiocinationibus (si quas tamen habes, non vero somnias dumtaxat te habere) ponere, quam somnians in suis. Hinc dubia omnia, et nutantia, et ipsae conclusiones incertae. Exempla non afferam, obi ipse, et percurre apothecas memoriae tuae, etsi quid repereris, quod ea labe non sit infectum, profer : gratulabor. 2. Antequam sciam Deum existere, qui Genium malum liget, dubitare debeo de omni re, et omnem omnino propositionem habere suspectam, aut sane, quae vulgaris est philosophia et vetus ratiocinandi methodus, ante omnia definiendum est an sint, et quae illae tandem propositiones immunes, deque iis retinendis monendi sunt Tyrones. Hinc, perinde atque ex praecedenti, dubia omnia. Et ad vestigandum verum prorsus inutilia. 3. Si quid sit quod habeat vel minimum dubitationis, id voluntate plane in contrarium versa falsum AT VII, 530 esse crede, et crede oppositum, eoque utere tanquam principio. Hinc aditus omnes ad veritatem praeclusi. Quid enim speres ab illo, caput non habeo. Nullum est corpus, nulla mens, et sexcentis istiusmodi ? Neque Elzevier, p. 100 vero dicas abdicationem illam non esse perpetuam, sed justitii instar, ad tempus, ad mensem, ad dies 15. Ut quisque majori contentione in illam incumbet. Esto enim, sit ad tempus ; at est eo tempore quo veritatem vestigas, quo uteris abdicatis, et abuteris, perinde quasi ab iis veritas omnis pendeat, et in iis veluti necessario in stereobate consistat. At, ais, ea utor, ut stylobatam, et columnam stabiliam, ut solenne est Architectis. Annon illi machinas extemporaneas extruunt, iis utuntur, ut columnam elevent, et suo in loco stabiliant, tum velut praeclare suo defunctas munere dissolvunt, et amovent ? Quidni illos imiter ? Imitare, per me licet, at vide ne et stylobata et columna extemporaneae illi machinae sic innitantur, ut hac remota illa concidant. Atque illud est quod in Methodo reprehensione dignum putem. Falsa ponit fundamenta, iisque ita nititur, ut remotis illis, illa quoque sit amovenda.

Resp. 4. Methodus peccat excessu. Hoc est, plus molitur quam ab ea prudentiae leges exigant, plus quam ab ea quisquam mortalium deposcat. Petunt quidem nonnulli, sibi ut demonstretur Dei existentia, et humanae mentis immortalitas, at profecto nemo repertus est hactenus, Elzevier, p. 101 qui sibis satis esse non duxerit, si Deum existere, et mundum ab eo administari, et animas hominum esse spirituales, et immortales, tam certo sciat, atque illud, 2. et 3. faciunt 5. aut istud, habeo caput, habeo corpus, ut superflua sit omnis cura majoris alicujus certitudinis vestigandae. Praeterea, AT VII, 531 ut in practicis, aut agendis rebus certi sunt fines certitudinis, qui sufficiant abunde, ut quisque prudenter et tuto se gerat ; ita in meditandis et speculandis rebus definiti sunt limites, quos qui attigit certus est, et ita certus, ut merito aut desperatis, aut damnatis aliis, quae quis ulterius tentare vellet, in eo prudenter, ac secure conquiescat. Ne plus ultra, Ne quid nimis. At, ais, haec laus non vulgaris Metas promovere, et vadum ab omnibus retro seculis intentatum pervadere. Ita sane laus eximia, at dum vadum vadari possit citra naufragium, quare.

Resp. 5. Peccat deffectu. Hoc est, dum plus stringit, quam sit par, nihil colligit. Unum te volo testem, te judicem. Quid praestitisti apparatu illo magnifico ? quid abdicatione illa tam solenni, adeo generali et generosa ; ut ne tibi ipsi peperceris, nisi hoc tritum Cogito, sum, sum res cogitans ? hoc, inquam, ita vel plebeculae familiare, ut nemo repertus sit ab orbe Elzevier, p. 102 condito, qui de eo vel leviter dubitarit, nedum qui serio poposcerit probari sibi, se esse, se existere, se cogitare, se esse rem cogitantem, ut merito gratias tibi nemo sit habiturus, nisi forte, quod ego mea pro amicitia, et singulari erga te voluntate facio, ut prolixam tuam erga genus humanum voluntatem probet, et laudet conatum.

Resp. 6. Peccat commune peccatum, quod in caeteris arguit. Nempe miratur mortales omnes omnino haec dicere, et ponere tam confidenter. Habeo caput, habeo oculos, etc. Et seipsam non miratur, dum pari confidentia dicit Non habeo caput, etc.

Resp. 7. Peccat peculiare sibi peccatum. Nempe, quod caeteri hominum aliquatenus certum habent, et sufficienter, habeo caput, est corpus, est mens, illa singulari AT VII, 532 sibi consilio, oppositum. Non habeo caput, non est corpus, non mens, non modo certum, sed ita certum, ut in eo fundari possit accurata Metaphysica, ponit, eoque nititur usque eo, ut hoc si fulcrum removeris, in vultum procumbat.

Resp. 8. Peccat imprudens. Nempe non advertens Dubium esse gladium ancipitem, dum alteram fugit aciem, ab altera laeditur. Dubium illi est an aliquod corpus Elzevier, p. 103 existat ; quia dubium removet et ponit oppositum, Nullum est corpus, atque in hoc dubio, tanquam si esset certum, dum imprudens nititur, vulneratur.

Resp. 9. Peccat prudens, dum sciens, ac volens, et monita occaecat sese, et voluntaria abdicatione eorum quae sunt necessaria ad vestigandum verum, sua deludi se sinit Analysi non modo id conficiens quod non intendit, sed illud etiam, quod maxime reformidat.

Resp. 10. Peccat commissione, dum, quod vetat solenni edicto, redit ad vetera, et contra leges abdicationis, repetit abdicata. Sat recordaris.

Resp. 11. Peccat omissione, dum, quod praescribit uti firmamentum Summopere cavendum est ne quid ut verum admittamus, quod non possimus probare verum esse, non semel praetergreditur, impune assumens uti summe certum, et verum, nec probans, sensus nos aliquando deludunt ; somniamus omnes ; nonnulli delirant, et alia id genus.

Resp. 12. Methodus aut nihil habet boni, aut nihil novi, plurimum vero superflui. Etenim si dicat sua illa abdicatione dubiorum se intelligere abstractionem, ut vocant Metaphysicam, qua dubia AT VII, 533 non considerantur, nisi ut dubia, adeoque ab Elzevier, p. 104 iis animus avocatur, ubi quaeritur certi aliquid, neque tunc in iis plus ponitur quam in falsis, Boni aliquid dicet, sed nihil Novi, nec nova erit illa abstractio, sed vetus, et omnium philosophorum ad unum.

Si abdicatione illa dubiorum ita velit amandari dubia, ut supponantur, et dicantur esse falsa, et iis tanquam falsis, aut eorum oppositis tanquam veris utatur, Novi dicet aliquid, sed nihil Boni, eritque abdicatio illa quidem nova, sed spuria.

Si dicat se vi, et, momento rationum id conficere certo, et evidenter, Ego sum res cogitans, et qua cogitans, nec sum mens, nec animus, nec corpus, sed res ab iis sic abducta, ut possim intelligi, nondum intellectis illis, perinde atque intelligitur animal, sive res sentiens nondum intellecta re hinniente, rugiente, etc. Boni aliquit dicet, sed nihil novi, cum id ubique pulpita resonent, ac disertis verbis id doceant quotquot animantes aliquas censent cogitare, ac, si cogitatio etiam sensum complectitur, ut illud quoque cogitet quod sentiat, videat, audiat, quotquot existimant bruta sentire, hoc est ad unum omnes.

Si dicat probatum a se rationibus validis, et meditatis se revera existere rem, et Elzevier, p. 105 substantiam cogitantem, et, dum existit, non existere reapse mentem, non corpus, non animum, Novi dicet aliquid, sed nihil boni, et nihilo plus quam si diceret existere animal, nec esse tamen leonem, aut vulpem, etc.

Si dicat se cogitare, hoc est se intelligere, velle, imaginari, sentire, et sic cogitare, ut suam illam cogitationem actu reflexo intueatur, et consideret, adeoque cogitet, sive sciat, et consideret se cogitare (quod vere est esse conscium, AT VII, 534 et actus alicujus habere conscientiam) id vero esse proprium facultatis, aut rei, quae sit posita supra materiam, quaeque sit plane spiritualis, eoque pacto se esse mentem, se spiritum : dicet quod nondum dixit, et quod debuit dicere, et quod expectabam ut diceret, et quod saepius saepe, ubi vidi parturientem, sed inani conatu, volui suggerere, dicet, inquam, boni aliquid, sed novi nihil, cum illud nos a nostris olim praeceptoribus acceperimus, et illi a suis, atque, opinor, alii ab aliis jam inde ab Adamo.

Id porro si dicat, quae et quanta supererunt ? quae redundabunt ? quanta battologia ? quae machinae aut ad pompam aut ad praestigias ? Quorsum fallaciae sensuum, somniantium illusiones, ludibria delirantium ? quis finis abdicationis illius adeo Elzevier, p. 106 austerae, ut ne nobis plus residui esse patiatur, quam hilum ? Cur peregrinationes tam longae, ita diuturnae exteras in oras, procul a sensibus, umbras inter, et spectra ? Quid faciunt illa tandem ad stabiliendum Dei existentiam, perinde quasi stare illa non possit, nisi omnia sus deque vertantur ? Sed cur interpolationes opinionum tot ac tantae, ut veteres ponantur, induantur novae, iisque abjectis rursum veteres assumantur ? An forte, ut sacris olim Bonae Deae, et Consi, et caeterorum, sui singulis erant ritus, ita hae novorum arcanorum novae sunt caerimoniae At quin illa, procul amissis ambagibus, nitide, clare, breviter, sic verbo veritatem exhibuit. Cogito, habeo cogitationis conscientiam, ergo sum mens ?

Denique si dicat intelligere, velle, imaginari, sentire, hoc est cogitare, sic esse propria mentis, ut nulla prorsus animalia, praeter hominem, cogitent, nulla imaginentur, AT VII, 535 sentiant, videant, audiant, etc. novi dicet aliquid, sed nihil boni, et illud quidem gratis, et ingratiis, nisi fors aliquid asservat et abscondit (quod unicum superest perfugium) suo tempore velut e machina stupentibus exhibendum. At illud, quandiu est, ex quo expectatur, ut plane sit desperandum ?

Elzevier, p. 107 Resp. ult. Hic vereris, opinor, Methodo illi tuae, quam amas, quam amplecteris, ignosco, quam uti filiolam oscularis tuam, times ut ne, quia tot peccatorum feci ream, quia, ut ipse vides, rimas agit et undique diffluit, veteres ad testas abjiciendam putem. Ne vereare, amicus sum. Vincam expectationem tuam, aut sane fallam ; silebo et expectabo. Novi te, et aciem ingenii tui acrem, ac perspicacem. Ubi tempus aliquod ad meditandum acceperis, ac maxime ubi Analysim illam tuam fidam secreto in recessu consulueris, pulverem excuties, sordes ablues, tersam, et politam Methodum nostris sistes aspectibus. Interea hoc habe, meque audi tuis dum quaesitis pergo respondere, iisque complector bene multa, quae brevitatis studio perstrinxi leviter, ut ea, quae mentem attinent, quae conceptum clarum ac distinctum, quae verum, quae falsum, et similia ; sed ea ipse relegis, quae prudentibus excidere, et