NOTAE.

AaVel sentire, ut canis ; vel cogitare, ut simia ; vel imaginari, ut mulus. Hic logomachiam parat, atque ut possit efficere, me male posuisse differentiam inter mentem et corpus, in eo quod illa cogitet, hoc vero non, sed sit extensum, ait id omne quod sentit, quod imaginatur, quod cogitat, a Elzevier, p. 43 se corpus vocari. Sed sane vocet etiam mulum aut simiam, si lubet ; atque si unquam possit efficere, ut nova ista nomina sint usu recepta, ipsis uti non recusabo. Interim vero nullum habet jus reprehendendi, quod utar receptis.