NOTAE.

Hic in duabus primis responsionibus omne id approbat, quod de re proposita censui, quodve ex meis scriptis elici potest : Sed Elzevier, p. 19 addit esse communissimum tritumque etiam a Tyronibus. In duabus autem ultimis id reprehendit quod me censuisse vult credi, quamvis sit tam absurdum ut in mentem nullius hominis sani venire possit. Astute sane, ut quicunque Meditationes meas non legerunt, vel non tam attente legerunt, ut recte sciant quid in iis contineatur, ipsius authoritate commoti, me ridiculas opiniones habere arbitrentur ; Atque ut aliis, qui id non credent, saltem persuadeat, nihil a me allatum, quod non sit communissimum, tritumque etiam a Tyronibus. Ego vero de hoc ultimo non disputo. Neque ullam unquam ex novitate mearum opinionum laudem quaesivi : nam contra ipsas omnium antiquissimas puto, quia verissimas ; et nulli rei magis soleo studere, quam simplicissimis quibusdam veritatibus animadvertendis, quae cum mentibus nostris sint innatae, statim atque alius admonetur, non putat se illas unquam ignorasse. Ac certe facile potest intelligi hunc authorem non aliam ob causam mea impugnare, quam quia et bona et nova esse arbitratur : nam sane, si tam absurda crederet ac fingit, contemptu et silentio AT VII, 465 potius quam tam longa et affectata refutatione digna judicasset.

HErgo, ex lege lata, ponam et dicam oppositum. Vellem scire quibus in tabulis istam unquam legem scriptam invenerit. Iam quidem supra satis illam inculcavit ; Sed ibi etiam satis Elzevier, p. 20 negavi meam esse, Nempe in notis ad verba Credere, dicere, ponere oppositum ejus quod dubium est ; Nec ille, opinor, meam esse sustinebit, si ea de re interrogetur ; Induxit enim me, supra in 3 §, de iis quae dubia sunt sic loquentem, Nec pones, nec negabis, neutro uteris, utrumque habebis velut falsum ; Ac paulo post, in suo doctrinae meae syllabo, oportere assensionem suam a dubio, tanquam ab aperte falso, cohibere ; ac voluntate plane in contrarium versa opinionem suam de eo tanquam falsam et imaginariam fingere, quod plane aliud est, quam ponere et dicere oppositum, ita scilicet ut istud oppositum pro vero habeatur, quemadmodum hic supponit. Atque ubi ego, in 1 Meditatione, dixi me velle aliquandiu conari mihi persuadere oppositum eorum quae antea temere credideram, statim addidi me id velle, ut velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus non magis in unum quam in aliud propenderem, non autem ut alterutrum pro vero sumerem, idve tanquam scientiae summe certae fundamentum statuerem, ut alibi etiam cavillatur. Itaque vellem scire quo instituto legem illam suam attulerit. Si ut ipsam mihi affingat, desidero ejus candorem ; patet enim ex dictis ipsum recte scire meam non esse, quia fieri non potest ut quis AT VII, 466 putet utrumque habendum esse velut falsum, sicut dixit me putare, ac simul unius oppositum ponat et dicat esse verum, ut in hac lege habetur. Elzevier, p. 21 Si vero tantum animi causa ipsam attulit, ut aliquid haberet quod impugnaret, miror acumen ejus ingenii, quod nihil magis verisimile aut subtile potuerit excogitare ; Miror otium, quod tam multa verba impenderit in refutanda opinione tam absurda, ut nequidem ulli puero septuenni probabilis videri possit ; notandum enim est illum huc usque nihil prorsus praeter ineptissimam istam legem impugnasse. Miror denique vim ejus imaginationis, quod cum tantum in istam vanissimam et ex cerebro suo eductam chimaeram praeliaretur, eodem tamen plane modo composuerit gradum, iisdemque semper usus sit verbis, ac si me adversarium habuisset, sibique repugnantem coram vidisset.