NOTAE.

XPhilosophari sic incipio. Sum, cogito : Sum, dum cogito. AT VII, 480 Notandum est illum hic fateri, initium philosophandi, sive initium firmae alicujus propositionis statuendae, a me factum esse a cognitione propriae existentiae : ut sciatur ipsum aliis in locis, ubi finxit me illud a positiva sive affirmativa dubiorum omnium abdicatione fecisse, contrarium ejus quod revera sentiebat affirmasse. Non addo, quam subtiliter hic me philosophari incipientem inducat, Sum, cogito etc. ; satis enim in omnibus, vel me tacente, candor ejus agnosci potest.

YCur mentis meministi, cum ais mente concipitur ? An non exulare jussisti corpus et mentem ? Iam dudum praemonui illum parare has argutias ex verbo mentis. Sed mente concipitur nihil hic aliud significat, quam cogitatur ; et ideo male supponit fieri mentionem mentis quatenus est pars hominis. Praeterea, etsi corpus et mentem cum reliquis omnibus antea rejecerim, tanquam dubia sive nondum a me clare percepta, hoc non impedit quo minus eadem Elzevier, p. 38 postea resumam, si contingat ut ipsa clare percipiam. Sed nempe Author noster hoc non capit, quia putat dubitationem esse aliquid objectis inseparabiliter inhaerens : Quaerit enim paulo post Qui fiet ut eadem modo (quae scilicet antea dubia erant) non amplius dubia sint et incerta ; Vultque me ipsa solenni ritu ejurasse ; Ac miratur artem meam, qui, ut certa vestigem, utar dubiis, etc., tanquam si pro fundamento Philosophiae sumpsissem, dubia omnia semper habenda esse pro falsis.

ZVis consulam quem me olim esse crediderim : vis resumam AT VII, 481 centonem illum etc. Utar hic exemplo valde familiari, ad facti mei rationem ipsi explicandam, ne deinceps illam non intelligat, aut se non intelligere ausit simulare. Si forte haberet corbem pomis plenam, et vereretur ne aliqua ex pomis istis essent putrida, velletque ipsa auferre, ne reliqua corrumperent, quo pacto id faceret ? An non in primis omnia omnino ex corbe rejiceret ; ac deinde singula ordine perlustrans, ea sola, quae agnosceret non esse corrupta, resumeret, atque in corbem reponeret, aliis relictis ? Eadem ergo ratione, ii qui nunquam recte philosophati sunt, varias habent in mente sua opiniones, quas cum a pueritia coacervare coeperint, merito timent ne pleraeque ex iis non sint verae, ipsasque ab aliis separare conantur, ne ob earum misturam reddantur omnes incertae : Hocque nulla meliore via facere possunt, quam si Elzevier, p. 39 omnes simul et semel, tanquam incertas falsasve rejiciant ; ac deinde singulas ordine perlustrantes, eas solas resumant, quas veras et indubitatas esse cognoscent. Atque ita non male initio omnia rejeci ; deinde advertens nihil certius evidentiusque a me cognosci, quam quod ego cogitans existerem, non male etiam hoc primum asserui, ac denique non male quesivi postea, quem me olim esse credidissem, non ut eadem omnia de me adhuc crederem, sed ut, si quae perciperem vera esse, resumerem ; si quae falsa, rejicerem, et si quae incerta, in aliud tempus examinanda reservarem. Unde patet Authorem nostrum inepte hoc vocare artem eliciendi certa ex incertis, vel ut infra, Methodum somniandi ; AT VII, 482 Et ea, quae hic de Pythagorae gallo gallinaceo, atque in duobus sequentibus paragraphis de aliorum opinionibus, circa naturam corporis et animae nugatur, nihil plane ad rem pertinere : Cum ego nec debuerim nec voluerim recensere quicquid alii unquam de iis crediderunt, sed tantum quid sponte ac natura duce mihi olim visum fuerit, aut vulgo aliis videatur, sive id verum sit, sive falsum, quia non recensui ut ipsa crederem, sed tantum ut examinarem.