NOTAE.

BbIta est, ais. Hic, et fere omnibus aliis in locis, inducit me sibi ea, quae ab opinione mea plane diversa sunt, respondentem. Sed nimis taediosum esset omnia ejus figmenta recensere.

CcImo vero quia stabilire vis et demonstrare animum hominis esse incorporeum, id minime debes supponere. Falso hic fingit me supponere id quod debui probare ; Atque ad talia, quae tam libere finguntur, et nulla vel minima ratione fulciri possunt, nihil aliud responderi debet, quam falsa esse. Nec ullo modo de eo, quod vocandum est corpus, vel animus, vel mens, disputavi ; Sed duo explicui, nempe id quod cogitat, et id quod est extensum, ad quae alia omnia referri probavi, haecque esse duas substantias realiter distinctas rationibus evici ; Unam autem ex his substantiis vocavi mentem, aliam corpus ; quae nomina si ipsi displicent, alia potest iis tribuere, non repugnabo.