Elzevier, p. 51 AT VII, 491

NOTAE

DdSed quid sum ? Haud dubie aliquid eorum quae olim censebam. Hoc, ut et alia innumera, suo more sine ulla veri specie mihi affingit.

EeHoc certum mihi, ex quo abdicavi. Falsum hic rursus mihi affingit. Nunquam enim conclusi quidquam, ex eo quod abdicassem ; sed contrarium expresse monui, per haec verba, Fortassis vero contingit ut haec ipsa quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, in rei tamen veritate non differant ab eo me quem novi etc.

FfSumne igitur mens ? Falsum etiam est me quaesivisse an mens essem : nondum enim quid nomine mentis intelligerem explicueram ; sed quaesivi an aliquid in me esset ex iis, quae animae prius a me descriptae tribuebam, cumque non omnia quae ad ipsam retuleram in me invenirem, sed solam cogitationē, ideo non dixi me esse animam, sed tantum rem cogitantem, atque huic rei cogitanti nomen mentis, sive intellectus, sive rationis, imposui, non ut aliquid amplius significarem nomine mentis quam nomine rei cogitantis, atque ideo εὕρηκα, εὕρηκα, exclamarem, ut hic ineptissime cavillatur. Nam contra expresse addidi voces illas mihi prius fuisse significationis ignotae ; adeo ut du- Elzevier, p. 52 bitari non possit quin praecise idem tantum per illas ac per nomen rei cogitantis intellexerim.

AT VII, 492 GgNon bene credidi. Imo vero, clamas. Hoc rursus falsissimum. Nullibi enim unquam supposui ea, quae ante credideram, esse vera, sed tantum examinavi an vera essent.

HhAut sum corpus, aut mens. Falsum rursus me unquam hoc posuisse.

IiMale, apponis, olim credideras cogitare esse aliquid corporis ; credere debueras esse aliquid mentis. Falsum quoque me hoc apponere ; dicat enim, si velit, rem quae cogitat melius vocari corpus quam mentem, per me licet : non ipsi mecum ea de re, sed cum Grammaticis, est disputandum. Sed si fingat me aliquid amplius nomine mentis quam nomine rei cogitantis significasse, meum est negare : ut paulo post, ubi addit. Hoc si posueris, cogitare est aliquid proprium mentis, sive rei plane spiritualis et incorporeae etc., num gratiam petis, num principium, Nego me ullo modo posuisse mentem esse incorpoream, sed in 6 demum Meditatione demonstrasse.

Taedet autem me toties ipsum falsitatis arguere, dissimulabo deinceps ; et reliquos ejus ludos, ad finem usque, cum silentio spectabo : Quanquam sane dispudeat videre P. R. prae nimia cavillandi cupiditate, comicum soccum induisse ; atque hic, seipsum, ut meticulosum, lentum, parvi ingenii, describendo, non Epidicos Elzevier, p. 53 aut Parmenones veteris Comoediae, sed hodiernae AT VII, 493 vilissimam illam personam, quae insulsitate sua risum movere affectat, imitari voluisse.