NOTAE.

Hucusque R. P. jocatus est : et quia in sequentibus serio agere, ac plane aliam personam induere velle videtur, hic breviter ea interim ponam quae in his jocis animadverti. KkHaec ejus verba, Olim fuitne olim ? et, Somnio me cogitare, non cogito. Et talia, facetiae sunt, persona quam Elzevier, p. 76 sumpsit dignissimae ; Ut et gravis quaestio. An cogitare latius pateat quam somniare, atque argutum dictum, De Methodo somniandi, et, Ut quis bene ratiocinetur, somniet. Sed non puto me istis ullam vel minimam dedisse occasionem, quia expresse significavi me, dum loquebar de abdicatis, non affirmare quod essent, sed tantummodo quod viderentur ; adeo ut, quaerendo quid me olim esse putassem, quaererem tantum quid mihi tunc videretur me olim putasse ; Ac dum dixi me cogitare, non inquisivi, an cogitarem vigilans, an somnians ; Et miror eam ab illo vocari Methodum somniandi, a qua non parum videtur fuisse excitatus.

AT VII, 510 LlRatiocinatur etiam convenienter suae personae, cum, ut quaeram quid me antehac esse putarim, vult a me praemitti velut effatum, Sum aliquid eorum quae me esse olim credideram, aut, Sum illud quod olim credidi me esse. Ac paulo post, ad quaerendum an sim corpus, vult praemitti hanc Cynosuram, Recte olim censui de iis quae pertinent ad corpus, vel, Nihil ad corpus pertinet, praeter ea quae olim pertinere intellexi. Nam dicta, quae rationi manifeste repugnant, apta sunt ad risum movendum ; et manifestum est utiliter a me quaeri potuisse, quid olim me esse credideram, atque an essem corpus, etsi nescirem an quidquam essem eorum quae credideram, Elzevier, p. 77 nec an bene credidissem, ut nempe auxilio eorum, quae tunc de novo essem percepturus, istud ipsum examinarem ; atque, si nihil aliud, saltem addiscerem nihil a me illa via posse inveniri.

MmEgregie rursus personam suam agit, narrando fabellam de rustico : Nihilque in ea magis ridiculum, quam quod ille, putando ipsam meis verbis applicare, applicet tantum suis : Mox enim me reprehendebat, quod non supposuissem hoc effatum, Recte olim censui de iis quae pertinent ad corpus, vel, Nihil ad corpus pertinet, praeter ea quae olim pertinere intellexi : Nunc autem hoc ipsum, quod querebatur a me dictum non fuisse, quodque totum ex sua imaginatione eduxit, tanquam si meum esset reprehendit, et cum absurda rustici sui ratiocinatione comparat. Ego vero nunquam negavi rem cogitantem esse corpus, propterea AT VII, 511 quod supposuerim me olim de natura corporis recte censuisse ; Sed propterea quod hoc nomine corpus non utendo, nisi ad rem mihi satis notam, nempe substantiam extensam significandam, agnoverim rem cogitantem ab ea differre.

NnElegantiae jam saepius dictae, quae hic repetuntur, Cogito, ais. Nego, somnias. Et, Certum, addis, et evidens. Nego, somnias, videtur dumtaxat, apparet, non est, etc. Hoc nomine saltem risum movent, quod in Elzevier, p. 78 eo qui serio ageret essent ineptae. Ne vero Tyrones forte hic errent, putantes dubitanti vigiletne, an somniet, nihil aliud posse esse certum et evidens, sed tantum videri, aut apparere, velim ut recordentur ejus quod ante notatum est, (ad F) nempe id quod clare percipitur, a quocunque demum percipiatur, verum esse, non autem videri, aut apparere verum dumtaxat. Etsi profecto pauci sint, qui recte distinguant inter id, quod revera percipitur, et, id quod percipi putatur, quia pauci claris ac distinctis perceptionibus sunt assueti.

OoHuc usque Actor noster nullius memorandi praelii imaginem nobis exhibuit, sed exiguos tantum obices sibi proposuit, in quos ubi aliquandiu gesticulatus est, statim cecinit receptui, et in aliam partem se convertit : Hic primum incipit ingens certamen, in hostem sua scena dignissimum, nempe in umbram meam, nullis quidem aliis visibilem, sed quam ex proprio suo cerebro eduxit, et, ne non satis vana videretur, ex ipso AT VII, 512 Nihilo conflavit. Serio vero in ipsam certat, argumentatur, sudat, facit inducias, Logicam in auxilium vocat ; instaurat pugnam, singula excutit, librat, trutinat ; Et quia tam valentis adversarii ictus clypeo non audet excipere, corpore ipsos declinat, distinguit, et denique per diverticula, Determinate et Indeterminate Elzevier, p. 79 fugiens evadit. Cujus sane rei spectaculum est perjucundum ; Praesertim si tanti dissidii causa intelligatur, Nempe cum in meis scriptis forte legisset, si quas veras opiniones, antequam serio philosophemur, habeamus, eas tam multis aliis, vel falsis, vel saltem dubiis esse permistas, ut, ad illas ab his secernendas, optimum sit omnes initio rejicere, sive nihil plane ex iis non abdicare, ut postea commodius quae verae fuerant, agnosci, vel novae inveniri, ac solae verae admitti possint. Quod plane idem est, ac si dixissem, ad cavendum, ne in canistro vel corbe pomis pleno aliqua corrupta haberentur, principio omnia esse effundenda, nihilque prorsus in eo relinquendum, et deinde ea sola, vel resumenda, vel aliunde assumenda, in quibus nullum vitium esse cognosceretur, At ille rem tam altae speculationis non capiens, vel certe, ut fit, simulans se non capere, miratus est praecipue quod diceretur Nihil non esse abdicandum, ac diu multumque de isto Nihilo cogitando, sic illud cerebro suo infixit, ut quamvis nunc in ipsum saepe praelietur, non facile tamen eo se possit liberare.

PpPost tam secundum praelium, opinione victoriae elatus, novum hostem lacessit, quem quidem rursus putat AT VII, 513 esse umbram meam, Elzevier, p. 80 ea enim perpetuo ejus phantasiae obversatur, sed nunc ipsam ex nova materia componit, nempe ex verbis. Novi me existere quaero quis sim, etc. Et, quia haec minus ipsi nota est quam praecedens, cautius aggreditur, et eminus dumtaxat. Primum telum, quod jacit, hoc est, Cur quaeris, si nosti ? Quod quia putat ab hoste excipi hoc umbone, Novi me esse, non novi quis sim, statim hanc longiorem hastam intorquet, Unde agnosces quis sis, nisi ab iis, quae aut nosti olim, aut olim scies ? Non ab iis, quae olim nosti. Dubiis scatent, et abdicata sunt. Ergo ab iis quae nondum scis, scies vero postea. Quo ictu miserabilem Umbram valde commotam, ac prope prostratam, audire se putat exclamantem, Nondum novi ista existere. Tuncque iram suam in misericordiam mutans, eam solatur his verbis, Spera bene, cognosces aliquando. Ad quae ipsam voce querula, et supplici, sic respondentem inducit, Quid faciam interea ? Ille vero imperiose, ut victorem decet, Expectabis, inquit ; Verumtamen, quia est misericors, non diu patitur ancipitem, sed rursus fugiens ad diverticula determinate, indeterminate ; clare, confuse : quia neminem ibi se insequentem videt, solus triumphat. Quae profecto omnia eximia sunt, in eo genere facetiarum, quod petitur ab inexpectata stultitiae simulatione, in viro cujus Elzevier, p. 81 vultus et vestitus multum sapientiae, gravitatisque promittebant. Sed ut hoc clarius pateat, considerandus est Actor noster tanquam vir gravis et doctus, qui, ad impugnandam eam AT VII, 514 Methodum quaerendae veritatis, quae jubet ut, rejectis omnibus incertis, incipiamus a cognitione propriae existentiae, atque inde progrediamur ad examen naturae nostrae, sive ejus rei quam jam existere cognoscimus, probare conatur per hanc viam nullum aditum patere ad ulteriorem cognitionem, hacque utitur ratione, Cum noveris tantum te esse, non autem quis sis : non potes hoc discere ab iis quae olim nosti, cum omnia abdicaveris : Ergo ab iis quae nondum scis. Ad quae vel puer triennis posset respondere, Nihil obstare quominus disceret ab iis quae olim noverat, quia etsi fuissent abdicata, cum dubia erant, poterant tamen resumi postea, cum vera esse constaret : Ac praeterea etsi concederetur disci nihil posse ab olim cognitis, saltem alteram viam, per ea, quae nondum noverat, sed studio, et animadversione esset cogniturus, omnino patere. Sed hic noster fingit sibi adversarium, qui non modo priorem viam concedit esse occlusam, sed etiam qui alteram ipsemet claudit hoc verbulo, Non novi ista existere. Tanquam si nova existentiae cognitio nulla posset acquiri ; ac tanquam si ejus ignoratio omnem essentiae cognitionem impediret, Quod sane est quam Elzevier, p. 82 maxime insulsum. Sed nempe alludit ad mea verba ; scripsi enim, fieri non posse ut ea, quam jam habeo, notitia rei, quam novi existere, pendeat a notitia ejus, quod existere nondum novi ; Atque hoc, quod tantum dixi de praesenti, ridicule transfert ad futurum, eadem ratione ac si, quia jam non possumus videre illos, qui nondum nati sunt, sed hoc anno nascentur, concluderet nos nunquam videre ipsos posse. Nam sane AT VII, 515 perspicuum est rei, quae cognoscitur ut existens, notitiam illam, quae jam habetur, non pendere a notitia ejus, quod nondum cognoscitur ut existens ; quia hoc ipso quod aliquid percipiatur ut pertinens ad rem existentem, necessario etiam percipitur existere : Sed longe aliud est de futuro, quia nihil obstat quominus notitia ejus rei, quam novi existere, augeatur aliis rebus, quas existere nondum novi, sed tum demum sum cogniturus, cum eas ad ipsam pertinere percipiam. Pergit vero inquiens, Spera bene, cognosces aliquando. Ac deinde, Te diu non patiar ancipitem. Quibus verbis jubet nos a se expectare, vel ut demonstret per viam propositam ad nullam ulteriorem cognitionem posse deveniri ; vel certe si supponat illam ab adversario esse occlusam (quod tamen esset ineptum) ut aliquam aliam aperiat : Sed tantummodo subjungit, Nosti quis sis indeterminate Elzevier, p. 83 et confuse, non autem determinate et clare. Ex quibus verbis nihil proclivius est, quam ut concludamus, nobis ergo viam patere ad ulteriorem cognitionem, quia meditando, et advertendo possumus efficere, ut id quod indeterminate ac confuse dumtaxat cognoscimus, clare ac determinate postmodum percipiamus. Sed nihilominus ille concludit, verba Determinate, indeterminate, esse echinum quod nos saeculum possit remorari, atque ideo aliud iter esse quaerendum. Quibus omnibus nihil aptius, ad summam ineptitudinem, et imbecillitatem ingenui proprii simulandam, excogitari ab eo potuisse mihi videtur.

QqSum, ais. Nego. Pergis, Cogito. Nego etc. AT VII, 516 Hic rursus praeliatur in priorem umbram, putansque se statim in primo congressu ipsam obtruncasse, gloriabundus exclamat, Omnino facinus insigne, uno ictu amputavi omnia. Sed quia haec umbra ab ejus cerebro vitam habet, nec nisi simul cum illo mori potest, etiam obtruncata reviviscit ; Et manum pectori admovens jurat se esse, se cogitare. Quo novo precandi genere mollitus veniam illi vivendi concedit, ac multa, spiritibus ultimis collectis, ineptissime garriendi, quae ipse non refutat, sed potius amicitiam cum illa contrahit, atque ad alias delicias transit.

RrPrimo sic ipsam objurgat, Quaerebas paulo Elzevier, p. 84 ante, vix ante passus centum, quae esses, nunc non modo scis, sed et clarum et distinctum habes illius conceptum. Deinde rogat conceptum tam clarum, tam distinctum, sibi ostendi, ejus ut aspectu reficiatur. Tum fingit illum sibi ostendi in his verbis, Certo scio me esse, me cogitare, me existere substantiam cogitantem, actum est. Quae non sufficere probat hoc exemplo. Cognoscis etiam nullum montem existere sine valle, ergo habes conceptum clarum, et distinctum montis sine valle. Idemque sic interpretatur, Clarus est conceptus ille tuus, quia certo cognoscis ; distinctus est, quia nihil aliud cognoscis. Atque adeo conceptus clarus et distinctus, quem formas, in eo est, quod repraesentet tibi substantiam existere cogitantem, nihil attendendo ad corpus, ad animum, ad mentem, ad quicquam aliud, sed AT VII, 517 tantum quod existat. Postremo stratioticos animos resumendo, putat se ibi videre magnum apparatum, triariosque cuneatim ac serratim ordinatos, quos omnes novus Pyrgopolinices difflat spiritu,
Quasi ventus folia, aut panicula tectoria,
Et ita ut ne vel nuntius restet. Primo flatu emittit haec verba, A nosse ad esse non valet consequentia : simulque ostentat, instar Elzevier, p. 85 vexilli, abacum quemdam in quo substantiam cogitantem pro arbitrio descripsit. Secundo flatu emittit haec, Determinate, indeterminate. Distincte, confuse. Explicite, implicite. Tertio haec, Quod nimis concludit, nihil concludit. Hocque ultimum ita explicat, Novi me existere substantiam cogitantem, et tamen nondum novi mentem existere. Ergo notitia existentiae meae non pendet a notitia existentis mentis. Ergo cum existam, et mens non existat, non sum mens ; ergo corpus. Quibus auditis, illa silet, pedem refert, animum despondet, ac se captivam duci ab eo patitur in triumphum. Ubi multa immortali risu digna possem ostendere. Sed malo parcere Actoris togae ; ac etiam meum esse non puto de rebus tam levibus diu ridere. Quapropter hic ea tantum notabo, quae a veritate aliena cum sint, forte tamen ab aliquibus crederentur tanquam a me concessa, si de ipsis plane tacerem.
AT VII, 518 In primis nego eum juste queri, quasi dixissem me habere clarum et distinctum mei conceptum, priusquam sufficienter explicuissem qua ratione habeatur, atque, ut ait, cum vix ante passus centum quaesivissem quis essem : Nam, inter ista duo, recensui omnes proprietates rei cogitantis, nempe quod intelligat, velit, imaginetur, recordetur, sentiat etc.  itemque omnes alias proprietates vulgo notas, quae ad ejus conceptum non Elzevier, p. 86 pertinent, ut unas ab aliis distinguerem, quod solum post sublata praejudicia potuit optari. Sed fateor illos, qui praejudicia non exuunt, non facile ullius unquam rei clarum et distinctum conceptum habere posse : manifestum enim est eos conceptus, quos in pueritia habuimus, claros, et distinctos non fuisse ; ac proinde ab ipsis, nisi fuerint depositi, alios, quoscunque postea acquirimus, obscuros reddi et confusos. Cum itaque vult sibi ostendi clarum istum et distinctum conceptum ejus ut aspectu reficiatur ; nugas agit. Ut etiam cum me inducit illum sibi ostendentem in his verbis, Certo scio me esse etc. Cum vero vult eas ipsas nugas refutare hoc exemplo, Certo etiam scis nullum montem existere sine valle, ergo habes conceptum clarum et distinctum montis sine valle, sophismate se ipsum fallit, nam ex antecedentibus tantum sequitur, Ergo clare et distincte percipis nullum montem existere sine valle ; non autem, habes conceptum montis sine valle, quia, cum nullus sit, non debet haberi, ut percipiatur nullum montem esse sine valle. Sed nempe est adeo AT VII, 519 felicis ingenii, ut ipsasmet illas ineptias, quas finxit, non possit sine novis ineptiis refutare. Cum vero ait postea, me concipere substantiam cogitantem, et nihil concipere corporeum, nihil spirituale etc. de corporeo concedo, quia prius explicueram quid per nomen corporis vel rei Elzevier, p. 87 corporeae intelligerem : nempe id tantum quod est extensum, sive in cujus conceptu extensio continetur. Quod autem addit de spirituali, crasse affingit ; ut et allis pluribus in locis, ubi me inducit dicentem, sum res cogitans, sed non sum corpus, nec animus, nec mens, etc. non possum enim de re cogitante negare, nisi ea in quorum conceptu nullam cogitationem contineri scio, quod me scire de animo, vel de mente, nunquam scripsi, nec cogitavi. Cumque postea dicit se recte capere meam mentem, ac me putare clarum esse conceptum meum, quia certo cognosco ; et distinctum, quia nihil aliud agnosco, se ipsum valde tardi ingenii esse fingit : Aliud enim est clare percipere, ac certo scire. Cum multa, non tantum ex fide divina, sed etiam quia prius ea clare perspeximus, jam certo sciamus, quae tamen non clare jam percipimus ; et aliarum rerum cognitio minime impedit quominus ea, quam habemus alicujus rei, sit distincta ; nec ullum, vel minimum, verbum unquam scripsi, ex quo tales affaniae deduci possent. Praeterea effatum ejus, A nosse ad esse non valet consequentia, AT VII, 520 est plane falsum : Etsi enim, ex eo, quod noscamus alicujus rei essentiam, non sequatur illam existere ; nec ex eo quod putemus nos aliquid cognoscere, sequatur illud esse, si fieri possit ut Elzevier, p. 88 fallamur : Omnino tamen A nosse ad esse valet consequentia, quia plane fieri non potest, ut aliquam rem cognoscamus, nisi revera ipsa sit prout illam cognoscimus ; nempe vel existens, si eam existere percipimus ; vel hujus aut illius naturae, si tantum ejus natura nobis sit nota. Falsum etiam est, aut saltem ab illo absque ulla vel minima ratione affirmatum, aliquam substantiam cogitantem esse partibilem, ut habet in illo abaco, in quo diversas substantiae cogitantis species, tanquam ab oraculo aliquo edoctus, proponit : Nullam enim possumus cogitationis extensionem, aut partibilitatem intelligere, ac omnino est absurdum id verbo affirmare ut verum, quod nec a Deo est revelatum, nec assequimur intellectu. Atque hic tacere non possum opinionem istam, de partibilitate substantiae cogitantis, periculosissimam ac religioni Christianae quam maxime adversantem mihi videri ; quia, quamdiu quis illam admittet, realem humanae animae a corpore distinctionem nunquam vi rationis agnoscet. Verba Determinate, indeterminate. Distincte, confuse. Explicite, implicite. Cum sola, ut hic, ponuntur, nullum plane habent sensum ; nec aliud sunt quam offutiae, quibus videtur Author noster velle discipulis suis AT VII, 521 persuadere, cum nihil boni habet quod dicat, se tamen aliquid boni cogitare. Aliud etiam ejus effatum, Quod nimis concludit, Elzevier, p. 89 nihil concludit, non sine distinctione debet admitti : Nam si per verbum nimis intelligat tantum aliquid amplius quam id quod quaerebatur, ut cum infra reprehendit argumenta quibus existentiam Dei demonstravi, ob id quod putet per illa plus concludi, quam leges prudentiae exigant, aut quisquam mortalium deposcat, plane falsum est et ineptum, quia, quo plus concluditur, modo recte concludatur, tanto melius est, nec ullae unquam prudentiae leges huic rei possunt adversari ; Si vero intelligat per verbum nimis, non simpliciter aliquid amplius quam quaerebatur, sed aliquid quod sine controversia sit falsum, tunc quidem est verum, Sed plane errat R. P., cum tale quid mihi affingere conatur. Cum enim ita scripsi, Notitia eorum quae novi existere, non pendet a notitia eorum quae existere nondum novi : Atqui novi rem cogitantem existere, ac nondum novi corpus existere ; ergo notitia rei cogitantis non pendet a notitia corporis. Nihil nimis, et nihil non recte conclusi. Cum vero assumit, Novi rem cogitantem existere, ac nondum novi mentem existere, imo nulla mens existit, nihil est, abdicata sunt omnia. Rem plane nugatoriam ac falsam assumit : Non enim possum quidquam affirmare aut negare de AT VII, 522 mente, nisi sciam quid per hoc nomen Mens intelligam ; nihilque possum Elzevier, p. 90 intelligere, ex iis quae per illud solent intelligi, in quo non contineatur cogitatio : Adeo ut repugnet, ut quis cognoscat rem cogitantem existere, ac non cognoscat mentem, sive aliquid ejus quod significatur nomine mentis, existere. Quodque subjungit, Imo nulla mens existit, nihil est, abdicata sunt omnia, tam absurdum est, ut responsionem non mereatur, Cum enim post abdicationem agnita sit existentia rei cogitantis, agnita simul est existentia mentis (saltem quatenus hoc nomine res cogitans significatur) nec proinde amplius est abdicata. Cum denique usurus syllogismo in forma, id extollit tanquam Methodum aliquam regendae rationis, quam meae opponat, videtur velle persuadere, me syllogismorum formas non probare, ac proinde Methodum aliquam a ratione valde alienam habere ; Hoc autem falsum esse satis patet ex meis scriptis, in quibus nunquam non usus sum syllogismis, cum locus id postulavit.

SsHic affert syllogismum ex falsis praemissis, quas meas esse affirmat, ego vero nego et pernego. Nam quantum ad hanc majorem, Nulla res, quae talis est ut de ea dubitare possim an existat, de facto existit, tam absurda est, ut non verear ne ullis persuadere possit eam a me esse profectam, nisi quibus una persuadeat me rationis compotem non esse. Nec possum satis mirari quo consilio, qua fide, Elzevier, p. 91 qua spe, qua confidentia id AT VII, 523 susceperit : Nempe in prima Meditatione, in qua nondum de ulla veritate statuenda, sed tantummodo de praejudiciis tollendis agebam, postquam ostendi eas opiniones, quibus credendis quammaxime fueram assuetus, in dubium posse revocari, ac proinde ab iis, non minus quam ab aperte falsis, assensionem esse cohibendam, ne quo mihi in veritate quaerenda impedimento esse possent, Addidi haec verba. Sed nondum satis est hoc advertisse, curandum est ut recorder, assidue enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque credulitatem meam, tanquam longo usu et familiaritatis jure sibi devinctam, fere etiam me invito ; nec unquam iis assentiri, et confidere desuescam, quamdiu tales esse supponam quales sunt revera, nempe aliquo, quidem, modo dubias, ut jam jam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles, et quas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter ut opinor non male agam, si, voluntate plane in contrarium versa, me ipsum fallam, illasque aliquandiu omnino falsas, imaginariasque esse fingam, donec tandem, velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus, nulla amplius prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Ex quibus Author noster elegit haec verba, caeteris rejectis, Elzevier, p. 92 Opiniones aliquo modo dubias, voluntate plane in contrarium versa, omnino falsas imaginariasque esse fingam ; Ac praeterea in locum verbi fingam substituit ponam, credam, et ita credam ut contrarium ejus quod dubium est pro vero affirmem. Voluitque hoc esse tanquam effatum sive AT VII, 524 regulam certam qua semper uterer, non ad praejudicia tollenda, sed ad fundamenta Metaphysicae summe certae et accuratae statuenda. Primo tamen cunctanter tantum et per ambages hoc proposuit, nempe in §. 2. et 3. primae suae quaestionis : Quin et in 3 illo §. postquam supposuit ex ista regula se debere credere, 2. et 3. non facere 5. quaerit an continuo illud ita debeat credere, ut sibi persuadeat aliter habere se non posse. Ad quod absurdissimum quaesitum inducit me, post aliquot ambages et verba superflua, sic denique respondentem, Nec pones, nec negabis, neutro uteris, utrumque habebis velut falsum. Ex quibus verbis, mihi ab illo ipso tributis, plane manifestum est eum recte scivisse, me ut verum non credere contrarium ejus quod dubium est, ac neminem ex mea sententia eo uti posse pro majore propositione alicujus syllogismi ex quo certa conclusio expectetur : Contradictoria enim sunt, nec ponere nec negare, neutro uti, atque unum ex iis ut verum affirmare, atque eo uti. Sed sensim postea eorum, quae Elzevier, p. 93 tanquam mea retulerat, oblitus, non modo contrarium affirmavit, sed et tam saepe inculcavit, ut fere hoc unum in tota sua dissertatione reprehendat, et omnia illa duodecim peccata, quae deinceps ad finem usque mihi affingit ex hoc uno componat. Unde profecto, tum hic, ubi hanc majorem, Nulla res quae talis est ut de ea dubitare possim an existat, de facto AT VII, 525 existit, meam esse affirmat, tum aliis omnibus in locis ubi quid tale mihi tribuit, nisi prorsus ignorem quid verbum mentiri significet, illum inexcusabiliter mentiri, sive contra mentem et conscientiam loqui evidentissime demonstratur : Et quamvis admodum invitus tam inhonesto verbo utar, exigit tamen hoc a me defensio veritatis, quam suscepi, ut quod ille tam aperte facere non erubescit, ego saltem nomine proprio vocare non recusem. Cumque in toto hoc scripto nihil aliud fere agat, quam ut hoc idem ineptissimum mendacium, sexcentis variis modis expressum, lectori persuadeat, et inculcet, non video ipsum aliter posse excusari, quam quia forte tam saepe idem affirmavit, ut paulatim sibi ipsi persuaserit esse verum, nec amplius pro mendacio suo cognoscat. Quantum deinde ad minorem, Omne corpus est tale, ut de eo dubitare possim an existat, vel, Omnis mens est talis, ut de ea dubitare possim an existat. Si de quovis tempore indefinite intelligatur, Elzevier, p. 94 ut ad ejus conclusionem debet intelligi, est quoque falsa, et nego meam esse : Nam statim post initia secundae Meditationis, ubi certo perspexi rem cogitantem existere, quae res cogitans ex vulgari usu mens appellatur, non amplius dubitare potui quin mens existeret ; ut etiam post sextam Meditationem, in qua corporis existentiam cognovi, non amplius de ipsa potui dubitare. Quam stupendi vero ingenii est author noster, qui duas falsas praemissas tam artificiose potuit excogitare, ut ex iis, in bona forma, conclusio falsa sequeretur. Sed non intelligo cur hic mihi risum Sardonium AT VII, 526 adscribat, cum laetitiae causam dumtaxat, non quidem per magnae, sed certe verae ac solidae in ejus dissertatione repererim : nempe quod ille, multa ibi reprehendendo, quae non mea sunt, sed a se mihi afficta, clare ostendat se nullum non movisse lapidem, ut aliquid reprehensione dignum inveniret in meis scriptis, et tamen nihil omnino invenisse.

TtAt certe, illum non ex animo hactenus risisse, satis declarant, tum seria objurgatio qua hanc partem concludit, tum maxime sequentes ejus responsiones, in quibus non modo tristis, et severus, sed etiam profecto est crudelis. Nam cum nullas odii habeat causas, nihilque invenerit reprehendendum, praeter illud unum absurdum, quod Elzevier, p. 95 mihi prudens et sciens affinxit, quodque paulo ante non potui honestius quam mendacium ejus nominare : Quia tamen putat se jam illud Lectori suo plane persuasisse (Non quidem vi rationum, utpote quas nullas habet ; Sed primo admirabili affirmandi confidentia, quae, in viro pietatem et charitatem Christianam peculiariter professo, tanta, et tam sine pudore, de re falsa esse posse nunquam putatur ; Ac deinde pertinaci et frequenti ejusdem repetitione qua saepe sit ut, ex consuetudine audiendi etiam res quas falsas scimus, consuetudinem eas pro veris habendi acquiramus : atque hae duae machinae apud plebem, illosque omnes qui res accurate non examinant, omni pondere rationum potentiores esse solent) Nunc victo superbe insultat, et me tanquam puerum gravis Paedagogus objurgat, pluriumque peccatorum reum facit AT VII, 527 in sequentibus 12. responsionibus, quam in Decalogo praecepta habeantur. Excusandus tamen est R. P. quia non amplius apud se esse videtur ; sed, cum plusculum poti duas tantum res pro una soleant videre, tanto ille charitatis zelo turbatus est, ut in unico contra mentem et conscientiam propriam dicto suo duodecim peccata mihi tribuenda inveniat : quae, nisi me aperte, ac citra verborum involucra hic loqui puderet, non deberem aliter quam Elzevier, p. 96 convitia, et calumnias vocare : sed, quia jam puto meas esse vices jocandi, hallucinationes tantum dicam ; Et velim ut Lector animadvertat, ne minimum quidem verbum, ab ipso, contra me, in sequentibus haberi, in quo non sit hallucinatus.