AT VII, (12) Elzevier, p. 1

SYNOPSIS
SEX SEQUENTIUM
MEDITATIONUM.

In primâ causae exponuntur propter quas de rebus omnibus, praesertim materialibus, possumus dubitare ; quandiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. Etsi autem istius tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat, est tamen in eo maxima quod ab omnibus praejudiciis nos liberet, viamque facillimam sternat ad mentem a sensibus abducendam : ac denique efficiat, ut de iis, quae postea vera esse comperiemus, non amplius dubitare possimus.

In secunda, mens quae propriâ libertate utens supponit ea omnia non existere de quorum existentia vel minimum potest dubitare, animadvertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad Elzevier, p. 2 se, hoc est, ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant. Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate illo in loco expectabunt, eos hic monendos AT VII, 13 puto me conatum esse nihil scribere quod non accurate demonstrarem ; ideoque non alium ordinem sequi potuisse quam illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia praemitterem ex quibus quaesita propositio dependet, antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum autem et praecipuum quod praerequiritur ad cognoscendam animae immortalitatem esse ut quam maxime perspicuum de ea conceptum, et ab omni conceptu corporis plane distinctum formemus ; quod ibi factum est : Praeterea vero requiri etiam ut sciamus ea omnia, quae clare et distincte intelligimus, eo ipso modo quo illa intelligimus, esse vera : quod ante quartam Meditationem probari non potuit ; et habendum esse distinctum naturae corporeae conceptum, qui partim in ipsa secunda, partim etiam in quinta et sexta formatur ; atque ex his debere concludi ea omnia quae clare et distincte concipiuntur ut substantiae diversae, sicuti concipiuntur mens et corpus, esse revera substantias realiter a se mutuo distinctas ; hocque in sexta concludi : idemque etiam in ipsa confirmari ex eo quod nullum corpus nisi divisibile intelligamus : contra autem nullam mentem nisi indivisibilem : neque enim Elzevier, p. 3 possumus ullius mentis mediam partem concipere, ut possumus cujuslibet quantumvis exigui corporis ; adeo ut eorum naturae non modo diversae, sed etiam quodammodo contrariae agnoscantur. Non autem ulterius ea de re in hoc scripto me egisse ; tum quia haec sufficiunt ad ostendendum ex corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius vitae spem mortalibus faciendam ; tum etiam quia praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex totius Physicae explicatione dependent : primo AT VII, 14 ut sciatur omnes omnino substantias, sive res, quae a Deo creari debent ut existant, ex natura sua esse incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur, ac deinde ut advertatur corpus quidem in genere sumptum esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire : Sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certa membrorum configuratione, aliisque ejusmodi accidentibus esse conflatum ; mentem vero humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam : etsi enim omnia ejus accidentia mutentur, ut quod alias res intelligat, alias velit, alias sentiat, etc. non idcirco ipsa mens alia evadit : humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarumdam ejus partium mutetur : ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, Elzevier, p. 4 mentem autem ex natura sua esse immortalem.

In tertia meditatione meum praecipuum argumentum ad probandum Dei existentiam satis fuse, ut mihi videtur, explicui. Verumtamen, quia, ut Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem, nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis volui uti, multae fortasse obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in responsionibus ad objectiones plane tollentur ; ut inter caeteras quomodo idea entis summe perfecti, quae in nobis est, tantum habeat realitatis objectivae, ut non possit non esse a causa summe perfecta, quod ibi illustratur comparatione machinae valde perfectae, cujus idea est in mente alicujus artificis ; ut enim artificium objectivum hujus ideae debet habere aliquam causam, nempe scientiam hujus artificis, vel alicujus alterius a quo illam accepit, ita AT VII, 15 idea Dei, quae in nobis est, non potest non habere Deum ipsum pro causa.

In quartâ probatur ea omnia quae clare et distincte percipimus, esse vera, simulque in quo ratio falsitatis consistat explicatur : quae necessario sciri debent tam ad praecedentia firmanda, quam ad reliqua intelligenda. (Sed ibi interim est advertendum nullo modo agi de peccato, vel errore qui committitur in persecutione boni et mali, sed de eo tantum qui contingit in dijudicatione veri et falsi. Nec ea spectari quae Elzevier, p. 5 ad fidem pertinent, vel ad vitam agendam, sed tantum speculativas, et solius luminis naturalis ope cognitas veritates.)

In quintâ, praeterquam quod natura corporea in genere sumpta explicatur, nova etiam ratione Dei existentia demonstratur : sed in qua rursus nonnullae forte occurrent difficultates, quae postea in responsione ad objectiones resolventur : ac denique ostenditur quo pacto verum sit ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a cognitione Dei pendere.

In sextâ denique intellectio ab imaginatione secernitur ; distinctionum signa describuntur : mentem realiter a corpore distingui, probatur : eandem nihilominus tam arcte illi esse conjunctam, ut unum quid cum ipsa componat, ostenditur ; omnes errores qui a sensibus oriri solent recensentur, modi quibus vitari possint exponuntur ; et denique rationes omnes ex quibus rerum materialium existentia possit concludi, afferuntur : non quod eas valde utiles esse putarim ad probandum id ipsum quod AT VII, 16 probant, nempe revera esse aliquem mundum, et homines habere corpora, et similia, de quibus nemo unquam sanae mentis serio dubitavit ; sed quia illas considerando agnoscitur non esse tam firmas, nec tam perspicuas quam sunt eae, per quas in mentis nostrae et Dei cognitionem devenimus ; adeo ut hae sint omnium certissimae Elzevier, p. 6 et evidentissimae quae ab humano ingenio sciri possint. Cujus unius rei probationem in his meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hic recenseo varias aliasillas quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.