Elzevier, p. (n) AT VII, (7)

PRAEFATIO
ad
Lectorem.

QUAESTIONES de Deo et mente humana jam ante paucis attigi in Dissertatione de Methodo recte regendae rationis et veritatis in scientiis investigandae gallice edita anno 1637. Non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem, sed tantum ut delibarem, et ex lectorum judiciis addiscerem qua ratione postea essent tractandae. Tanti enim momenti mihi visae sunt, ut plus una vice de ipsis agendum esse judicarem ; viamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam, atque ab usu communi tam remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico, Elzevier, p. (o) et passim ab omnibus legendo scripto fusius docere, ne debiliora etiam ingenia credere possent eam sibi esse ingrediendam. Cum autem ibi rogassem omnes quibus aliquid in meis scriptis reprehensione dignum occurreret, ut ejus me monere dignarentur, nulla in ea quae de his quaestionibus attigeram notatu digna objecta sunt, praeter duo, ad quae hic paucis, priusquam earumdem accuratiorem explicationem aggrediar, respondebo. Primum est, ex eo quod mens humana in se conversa AT VII, 8 non percipiat aliud se esse quam rem cogitantem, non sequi ejus naturam sive essentiam in eo tantum consistere quod sit res cogitans, ita ut vox tantum caetera omnia excludat quae forte etiam dici possent ad animae naturam pertinere. Cui objectioni respondeo me etiam ibi noluisse illa excludere in ordine ad ipsam rei veritatem (de qua scilicet tunc non agebam) sed dumtaxat in Elzevier, p. (p) ordine ad meam perceptionem, adeo ut sensus esset me nihil plane cognoscere quod ad essentiam meam scirem pertinere, praeterquam quod essem res cogitans, sive res habens in se facultatem cogitandi : In sequentibus autem ostendam quo pacto ex eo quod nihil aliud ad essentiam meam pertinere cognoscam, sequatur nihil etiam aliud revera ad illam pertinere. Alterum est, ex eo quod ideam rei me perfectioris in me habeam non sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, et multo minus illud quod per istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hic subesse aequivocationem in voce ideae, sumi enim potest vel materialiter pro operatione intellectus, quo sensu me perfectior dici nequit, vel objective pro re per istam operationem repraesentata, quae res etsi non supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior ratione suae essentiae. Elzevier, p. (q) Quomodo vero, ex hoc solo quod rei me perfectioris idea in me sit sequatur illam rem revera existere, fuse in sequentibus exponetur. Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes quam conclusiones argumentis ex Atheorum locis AT VII, 9 communibus mutuatis impugnabantur : Et quoniam istiusmodi argumenta nullam vim habere possunt apud eos, qui rationes meas intelligent, adeoque praepostera, et imbecillia sunt multorum judicia, ut magis a primum acceptis opinionibus quantumvis falsis, et a ratione alienis, persuadeantur, quam a vera, et firma, sed posterius audita ipsarum refutatione, nolo hic ad illa respondere, ne mihi sint prius referenda. Tantumque generaliter dicam ea omnia, quae vulgo jactantur ab Atheis ad existentiã Dei impugnandã, semper ex eo pendere quod vel humani affectus Deo affingantur, vel Elzevier, p. (r) mentibus nostris tanta vis et sapientia arrogetur, ut quidnam Deus facere possit, ac debeat determinare, et comprehendere conemur ; adeo ut, modo tantum memores simus mentes nostras considerandas esse ut finitas, Deum autem ut incomprehensibilem et infinitum, nullam ista difficultatem sint nobis paritura. Jam vero postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum hic aggredior easdem de Deo, et mente humana quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare ; sed ita ut nullum vulgi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem : quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantum iis qui serio mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis abducere poterunt, ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos, qui rationum mearum seriem Elzevier, p. (s) et nexum comprehendere non curantes, in singulas tantum clausulas, ut AT VII, 10 multis in more est, argutari studebunt, non magnum ex hujus scripti lectione fructum sunt percepturi : et quamvis forte in multis cavillandi occasionem inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione dignum sit objicient. Quia vero nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus prima fronte satisfacturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primo quidem in Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam, et evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar an forte iisdem rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam possim persuadere. Postea vero respondebo ad objectiones virorum aliquot ingenio, et doctrina excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam Elzevier, p. (t) typis mandarentur, examinandae missae sunt. Satis enim multa et varia ab illis fuerunt objecta, ut ausim sperare non facile quicquam aliis, saltem alicujus momenti, venturum in mentem, quod ii nondum attigerint ; Ideoque rogo etiam, atque etiam lectores, ut non prius de Meditationibus judicium ferant, quam objectiones istas, earumque solutiones omnes perlegere dignati sint. AT VII, 11