Elzevier, p. 184

AXIOMATA
SIVE
Communes notiones.

I. Nulla res existit de qua non possit quaeri quaenam sit causa cur existat. Hoc enim de ipso Deo quaeri AT VII, 165 potest, non quod indigeat ulla causa ut existat, sed quia ipsa ejus naturae immensitas est causa, sive ratio propter quam nulla causa indiget ad existendum.

II. Tempus praesens a proxime praecedenti non pendet, ideoque non minor causa requiritur ad rem conservandam, quam ad ipsam primun producendam.

III. Nulla res, nec ulla rei perfectio actu existens potest habere nihil, sive rem non existentem pro causa suae existentiae.

IV. Quidquid est realitatis, sive perfectionis in aliqua re, est formaliter, vel eminenter in prima, et adaequata ejus causa.

V. Unde etiam sequitur realitatem objectivam idearum nostrarum requirere causam, in qua eadem ipsa realitas non tantum objective, sed formaliter vel eminenter, Elzevier, p. 185 contineatur. Notandumque hoc Axioma tam necessario esse admittendum, ut ab ipso uno omnium rerum tam sensibilium, quam insensibilium cognitio dependeat : Unde enim scimus, exempli causa, coelum existere, an quia illud videmus ? at ista visio mentem non attingit, nisi quatenus idea est, idea inquam menti ipsi inhaerens, non autem imago in phantasia depicta : Nec ob hanc ideam possumus judicare coelum existere, nisi quia omnis idea causam suae realitatis objectivae habere debet realiter existentem ; quam causam judicamus esse ipsum coelum, et sic de caeteris.

VI. Sunt diversi gradus realitatis, sive entitatis, nam substantia plus habet realitatis, quam accidens vel modus ; et substantia infinita quam finita ; ideoque etiam plus est realitatis objectivae in idea substantiae, AT VII, 166 quam accidentis ; et in idea substantiae infinitae, quam in idea finitae.

VII. Rei cogitantis voluntas fertur, voluntarie quidem, et libere, (hoc enim est de essentia voluntatis) sed nihilominus infallibiliter in bonum sibi clare cognitum, ideoque si norit aliquas perfectiones quibus careat, sibi statim ipsas dabit, si sint in sua potestate.

VIII. Quod potest efficere id quod Elzevier, p. 186 majus est, sive difficilius, potest etiam efficere id quod minus.

IX. Majus est creare, vel conservare substantiam quam attributa, sive proprietates substantiae ; non autem majus est idem creare, quam conservare, ut jam dictum est.

X. In omnis rei idea, sive conceptu continetur existentia, quia nihil possumus concipere nisi sub ratione existentis ; nempe continetur existentia possibilis, sive contingens in conceptu rei limitatae ; sed necessaria, et perfecta in conceptu entis summe perfecti.