Elzevier, p. 181

POSTULATA.

Peto primo ut lectores advertant quam debiles sint rationes ob quas sensibus suis hactenus crediderunt, et quam incerta sint omnia judicia quae illis superstruxerunt : Idque tam diu, et tam saepe apud se revolvant, ut tandem consuetudinem acquirant non amplius ipsis nimium fidendi, hoc enim necesse judico ad certitudinem rerum Metaphysicarum percipiendam.

SECUNDO, ut considerent mentem propriam, cunctaque ejus attributa, de quibus deprehendent se dubitare non posse, quamvis omnia quae a sensibus suis unquam acceperunt, falsa esse supponant ; nec prius illam considerare desistant, quam ipsam clare percipiendi, et rebus omnibus corporeis cognitu faciliorem credendi usum sibi compararint.

TERTIO, ut propositiones per se notas, quas apud se invenient, quales sunt. Quod idem non possit esse AT VII, 163 simul et non esse. Quod nihil nequeat esse causa efficiens ullius rei, et similes diligenter expendant, atque ita perspicuitatem intellectus sibi a natura inditam, sed quam sensuum visa quam maxime turbare solent, et obscurare, puram, atque ab ipsis liberatam exerceant. Hac Elzevier, p. 182 enim ratione sequentium Axiomatum veritas ipsis facile innotescet.

QUARTO, ut examinent ideas naturarum, in quibus multorum simul attributorum complexio continetur, qualis est natura trianguli, natura quadrati, vel alterius figurae ; Itemque natura Mentis, natura Corporis, et supra omnes natura Dei, sive entis summe perfecti. Advertantque illa omnia, quae in iis contineri percipimus, vere de ipsis posse affirmari. Ut quia in natura Trianguli continetur ejus tres angulos aequales esse duobus rectis ; et in natura Corporis, sive rei extensae continetur divisibilitas (nullam enim rem extensam tam exiguam concipimus, quin illam saltem cogitatione dividere possimus) verum est dicere omnis Trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis, et omne Corpus esse divisibile.

QUINTO, Ut diu, multumque in natura entis summe perfecti contemplanda immorentur : et inter caetera considerent in aliarum quidem omnium naturarum ideis existentiam possibilem, in Dei autem idea non possibilem tantum, sed omnino necessariam contineri. Ex hoc enim solo, et absque ullo discursu cognoscent Deum existere ; eritque ipsis non minus per se notum, AT VII, 164 quam numerum binarium esse parem, Elzevier, p. 183 vel ternarium imparem, et similia. Nonnulla enim quibusdam per se nota sunt, quae ab aliis non nisi per discursum intelliguntur.

SEXTO, ut perpendendo exempla omnia clarae, et distinctae perceptionis, itemque obscurae, et confusae, quae in Meditationibus meis recensui, ea quae clare cognoscuntur ab obscuris distinguere assuescant, hoc enim facilius exemplis quam regulis addiscitur ; et puto me ibi omnia hujus rei exempla vel explicuisse, vel saltem utcumque attigisse.

SEPTIMO, denique ut advertentes nullam se unquam in iis quae clare perceperunt falsitatem deprehendisse, nullamque e contra veritatem in obscure tantum comprehensis, nisi casu reperisse, considerent esse a ratione plane alienum propter sola sensuum praejudicia, vel propter hypotheses in quibus aliquid ignoti contineatur, ea quae a puro intellectu clare et distincte percipiuntur, in dubium revocare. Ita enim facile sequentia Axiomata pro veris, et indubitatis admittent. Quanquam sane pleraque ex iis potuissent melius explicari, et instar Theorematum potius quam Axiomatum proponi debuissent, si accuratior esse voluissem.