Elzevier, p. (c) AT VII, (1)

SAPIENTISSIMIS
Clarissimisque viris
SACRAE FACULTATIS
Theologiae Parisiensis Decano
et Doctoribus
RENATUS DES CARTES, S. D.

Tam justa causa me impellit ad hoc scriptum vobis offerendum, et tam justam etiam vos habituros esse confido ad ejus deffensionem suscipiendam, postquam instituti mei rationem intelligetis, ut nulla re melius illud hic possim commendare, quam si quid in eo sequutus sim paucis dicam. Semper existimavi duas quaestiones, de Deo et de Anima, praecipuas esse ex iis quae Philosophiae potius, quam Theologiae ope sunt demonstrandae : Elzevier, p. (d) Nam quamvis nobis fidelibus animam humanam cum corpore non AT VII, 2 interire, Deumque existere, fide credere sufficiat ; certe infidelibus nulla religio, nec fere etjamet jam ulla moralis virtus, videtur posse persuaderi, nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur : Cumque saepe in hac vita majora vitiis quam virtutibus praemia proponantur, pauci rectum utili praeferrent, si nec Deum timerent, nec aliam vitam expectarent : Et quamvis omnino verum sit, Dei existentiam credendam esse, quoniam in sacris scripturis docetur, et vice versa credendas sacras scripturas, quoniam habentur a Deo : quia nempe cum fides sit donum Dei, ille idem qui dat gratiam ad reliqua credenda, potest etiam dare, ut ipsum existere credamus : Non tamen hoc infidelibus proponi potest, quia circulum esse judicarent. Elzevier, p. (e) Et quidem animadverti non modo vos omnes, aliosque Theologos affirmare Dei existentiam naturali ratione posse probari ; sed et ex sacra Scriptura inferri, ejus cognitionem multis, quae de rebus creatis habentur esse faciliorem, atque omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent sint culpandi : Patet enim Sap. 13. ex his verbis, Nec his debet ignosci, si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus dominum non facilius invenerunt. Et ad Rom. cap. 1. dicitur illos esse inexcusabiles. Atque ibidem etiam per haec verba, Quod notum est Dei manifestum est in illis, videmur admoneri ea omnia quae de Deo sciri possunt, rationibus non aliunde petitis quam ab ipsamet nostra mente posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat et qua via Deus Elzevier, p. (f) facilius et certius, quam res seculi cognoscatur, non putavi a me esse alienum inquirere. Atque quantum ad animam, etsi multi ejus naturam AT VII, 3 non facile investigari posse judicarint, et nonnulli etiam dicere ausi sint rationes humanas persuadere illam simul cum corpore interire, solaque fide contrarium teneri, Quia tamen hos condemnat Concilium Lateranense sub Leone 10. habitum sessione 8. et expresse mandat Christianis Philosophis ut eorum argumenta dissolvant, et veritatem pro viribus probent, hoc etiam aggredi non dubitavi. Praeterea, quoniam scio plaerosque impios non aliam ob causam nolle credere Deum esse, mentemque humanam a corpore distingui, quam quia dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse demonstrari : Etsi nullo modo iis assentiar, sed contra rationes fere Elzevier, p. (g) omnes, quae pro his quaestionibus a magnis viris allatae sunt, cum satis intelliguntur, vim demonstrationis habere putem, vixque ullas dari posse mihi persuadeam, quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inventae : Nihil tamen utilius in Philosophia praestare posse existimo, quam si semel omnium optimae studiose quaerantur, tamque accurate, et perspicue exponantur, ut apud omnes constet in posterum eas esse demonstrationes. Ac denique quoniam nonnulli quibus notum est me quandam excoluisse Methodum ad quaslibet difficultates in scientiis resolvendas, non quidem novam, quia nihil est veritate antiquius, sed qua me saepe in aliis non infoeliciter uti viderunt, hoc a me summopere flagitarunt : Ideoque officii mei esse putavi nonnihil hac in re conari. AT VII, 4 Quicquid autem praestare potui, totum Elzevier, p. (h) in hoc Tractatu continetur. Non quod in eo diversas omnes rationes, quae ad eadem probanda afferri possent, colligere conatus sim, Neque enim hoc videtur operaepretiumoperae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa ; sed primas tantum, et praecipuas ita prosecutus sum, ut jam pro certissimis, et evidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere : Addamque etiam tales esse, ut non putem ullam viam humano ingenio patere, per quam meliores inveniri unquam possint : cogit enim me causae necessitas, et gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hic aliquanto liberius de meis loquar quam mea fert consuetudo. Atqui quamtumvis certas, et evidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad omnium captum esse accommodatas : Sed, quemadmodum in Geometria multae sunt ab Archimede, Elzevier, p. (i) Apollonio, Pappo, aliisve scriptae, quae etsi pro evidentibus etiam, ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen longiusculę sunt, et valde attentum lectorem desiderant, non nisi ab admodum paucis intelliguntur : Ita, quamvis eas quibus hic utor certitudine, et evidentia Geometricas aequare, vel etiam superare existimem, vereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum quia etiam longiusculae sunt, et aliae ab aliis pendent : tum praecipue quia requirunt mentem a praejudiciis plane liberam : et quae se ipsam a sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo Metaphysicis studiis, quam Geometricis apti reperiuntur. Elzevier, p. (j) Ac AT VII, 5 praeterea in eo differentia est, quod in Geometria cum omnibus sit persuasum nihil scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea videri volunt intelligere, quam quod vera refutent : Contra verò in Philosophia cum credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari, pauci veritatem investigant, et multo plures ex eo quod ausint optima quaeque impugnare famam ingenii aucupantur. Atque ideo qualescunque meae rationes esse possint, quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operae pretium esse facturum, nisi me patrocinio vestro adjuvetis. Sed cum tanta inhaereat omnium mentibus de vestra Facultate opinio, tantaeque sit authoritatis SORBONAE nomen, ut non Elzevier, p. (k) modo in rebus fidei nulli unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit, quam vestrae, sed etiam in humana Philosophia nullibi major perspicacia et soliditas, nec ad ferenda judicia major integritas et sapientia esse existimetur : Non dubito quin si tantam hujus scripti curam suscipere dignemini, Primo quidem ut a vobis corrigatur, memor enim, non modo humanitatis, sed maxime etiam inscitiae meae, non affirmo nullos in eo esse errores : Deinde ut quae vel desunt, vel non satis absoluta sunt, vel majorem explicationem esiderant, addantur, perficiantur, illustrentur, aut a vobis ipsis, aut saltem a me, post quam a vobis ero admonitus : Ac deniq; ut postquam rationes in eo contentae, quibus Deum esse, mentemq; a corpore aliam esse probatur, ad eam perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci Elzevier, p. (l) posse confido, ita AT VII, 6 nempe ut pro accuratissimis Demonstrationibus habendae sint, hoc ipsum declarare et publice testari velitis : Non dubito, inquam, quin, si hoc fiat, omnes errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt, brevi ex hominum mentibus deleantur : Veritas enim ipsa facile efficiet ut reliqui ingeniosi, et docti vestro judicio subscribant : Et authoritas, ut Athei, qui scioli magis quam ingeniosi aut docti esse solent, contradicendi animum deponant ; atque etiam ut forte rationes, quas ab omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus haberi scient, ipsi propugnent, ne non intelligere videantur : Ac denique caeteri omnes tot testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in mundo, qui vel Dei existentiam, vel realem humanae animae a corpore distinctionem ausit in dubium Elzevier, p. (m) revocare. Cujus rei quanta esset utilitas, vos ipsi pro vestra singulari sapientia omnium optime aestimare potestis : Nec deceret me vobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae columen semper fuistis, Dei et Religionis causam pluribus hic commendare.