MEDITATIO II.
De natura mentis humanae : Quod
ipsa sit notior quam corpus.
In tantas dubitationes hesterna meditatione conjectus sum, ut nequeam amplius earum oblivisci, nec videam tamen Elzevier, p. 15 qua ratione solvendae sint, sed tanquam AT VII, 24 in profundum gurgitem ex improviso delapsus ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen et tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem, pergamque porro donec aliquid certi, vel si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo nihil esse certi cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum et immobile, ut integram terram loco dimoveret ; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit et inconcussum. Suppono igitur omnia quae video falsa esse, credo nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos plane habeo sensus ; corpus, figura, extensio, motus, locusque sunt chimerae; quid igitur erit verum ? fortassis hoc unum nihil esse certi. Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae jam jam recensui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi ? Nunquid est aliquis Deus, vel quocunque nomine illum vocem, qui mihi has ipsas cogitationes immittit ? quare vero hoc putem, cum forsan ipsemet illarum author esse possim ? Nunquid ergo Elzevier, p. 16 saltem ego aliquid sum ? sed jam negavi me habere ullos sensus, et ullum corpus ; haereo tamen, nam quid AT VII, 25 inde ? sumne ita corpori, sensibusque alligatis, ut sine illis esse non possim ? sed mihi persuasi, nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora, nonne igitur etiam me non esse ? imo certe ego eram si quid mihi persuasi : sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus, qui de industria me semper fallit ; haud dubie igitur ego etiam sum si me fallit, et fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo : adeo ut omnibus satis superque pensitatis denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum. Nondum vero satis intelligo, quisnam sim ego ille, qui jam necessario sum, deincepsque cavendum est ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium certissimam, evidentissimamque esse contendo. Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem ; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari, ut ita Elzevier, p. 17 tandem praecise remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum. Quidnam igitur antehac me esse putavi ? hominem scilicet ; sed quid est homo ? dicamne animal rationale ? non, quia postea quaerendum foret quidnam animal sit, et quid rationale, atque ita ex una quaestione in plures difficilioresque delaberer ; nec jam mihi tantum otii est, ut illo velim inter istiusmodi subtilitates abuti : sed hic potius attendam quid sponte, AT VII, 26 et natura duce cogitationi meae ante hac occurrebat quoties quid essem considerabam : nempe occurrebat primo me habere vultum, manus, brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadavere cernitur, et quam corporis nomine designabam ; occurrebat praeterea me nutriri, incedere, sentire, et cogitare ; quas quidem actiones ad animam referebam ; Sed quid esset haec anima vel non advertebam, vel exiguum nescio quid imaginabar instar venti, vel ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum : de corpore vero ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar ejus naturam, quam si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem, sic explicuissem : per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura aliqua Elzevier, p. 18 terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat ; tactu, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi, necnon moveri pluribus modis, non quidem a seipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur ; namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam ; quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. Quid autem nunc ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, et, si fas est dicere, malignum, data opera in omnibus, quantum potuit, me delusisse, possumne affirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis pertinere ? AT VII, 27 attendo, cogito, revolvo ; nihil occurrit, fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae tribuebam, nutriri, vel incedere ? quandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta : sentire ? nempe etiam hoc non fit sine corpore, et permulta sentire visus sum in somnis quae deinde animadverti me non sensisse : cogitare ? hic invenio, cogitatio est, haec sola a me divelli nequit, ego sum, ego existo, certum est. Quandiu autem ? nempe quandiu cogito ; nam forte etiam fieri posset si cessarem ab omni cogitatione Elzevier, p. 19 ut illico totus esse desinerem : nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum : sum igitur praecise tantum res cogitans, id est, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces mihi prius significationis ignotae : sum autem res vera, et vere existens, sed qualis res ? dixi, cogitans. Quid praeterea ? imaginabor : non sum compages illa membrorum, quae corpus humanum appellatur ; non sum etiam tenuis aliquis aër istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quidquid mihi fingo, supposui enim ista nihil esse ; manet positio, nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit, ut haec ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi ? nescio, de hac re jam non disputo : de iis tantum quae mihi nota sunt judicium ferre possum : novi me existere, quaero quis sim ego ille quem novi : certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere AT VII, 28 nondum novi : non igitur ab iis ullis, quae imaginatione effingo. Atque hoc verbum, effingo, admonet me erroris mei : nam fingerem revera, si quid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram, seu imaginem contemplari ; jam autem certo scio me esse, Elzevier, p. 20 simulque fieri posse ut omnes istae imagines, et generaliter quaecunque ad corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia ; quibus animadversis, non minus ineptire videor dicendo, imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem, jam quidem sum experrectus, videoque nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter, data opera obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verius, evidentiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime esse avocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Sed quid igitur sum ? res cogitans : Quid est hoc ? nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, et sentiens. Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant, sed quidni pertinerent ? nonne ego ipse sum qui jam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quamvis semper dormiam, AT VII, 29 quamvis etiam is qui me creavit quantum in se est me deludat, quod non Elzevier, p. 21 aeque verum sit ac me esse ? quid est quod a mea cogitatione distinguatur ? quid est quod a me ipso separatum dici possit ? Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim, tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur : sed vero etiam ego idem sum qui imaginor, nam quamvis forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera existit, et cogitationis meae partem facit : idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadverto : videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio ; falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre videor, audire, calescere, hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur ; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare : ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim : sed adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, et quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imaginationem non venit : quanquam profecto sit mirum res quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod verum est, quod Elzevier, p. 22 cognitum, quam denique me ipsum a me comprehendi : sed video quid sit, gaudet aberrare mens mea, nec dum se patitur intra veritatis limites cohiberi. Esto igitur, et adhuc semel laxissimas habenas AT VII, 30 ei permittamus, ut illis paulo post opportune reductis facilius se regi patiatur. Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium distinctissime comprehendi ; corpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non quidem corpora in communi, generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari ; sumamus exempli causa hanc ceram ; nuperrime ex fauis fuit educta, nondum amisit omnem saporem sui mellis, nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est ; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt : dura est, frigida est, facile tangitur, ac si articulo ferias emittet sonum ; omnia denique illi adsunt quae requiri videntur ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam si pulses emittet sonum : remanetne adhuc eadem cera ? remanere fatendum est, nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod Elzevier, p. 23 tam distincte comprehendebatur ? certe nihil eorum quae sensibus attingebam, nam quaecunque sub gustum vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt, remanet cera. Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis : quid est autem hoc praecise quod sic imaginor ? attendamus, AT VII, 31 et remotis iis, quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersit ; nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile : Quid vero est hoc flexibile, mutabile ? an quod imaginor hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse ? nullo modo, nam innumerabilium ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere, nec igitur comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum ? nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota ? nam in cera liquescente fit major, major in ferventi, majorque rursus si calor augeatur ; nec recte judicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem varietates admittere, Elzevier, p. 24 quam fuerim unquam imaginando complexus : superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente percipere : dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est : quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur ; nempe eadem quam video, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ad initio esse arbitrabar : atqui, quod notandum est, ejus perceptio non visio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio, quae vel imperfecta esse potest et confusa, ut prius erat, vel clara et distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo. Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam quamvis haec apud me tacitus, et sine AT VII, 32 voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis, et fere decipior ab ipso usu loquendi : dicimus enim nos videre ceram ipsammet si adsit, non ex colore, vel figura eam adesse judicare, unde concluderem statim, ceram ergo visione oculi, non solius mentis inspectione cognosci : nisi jam forte respexissem ex fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre : quid autem video praeter pileos et vestes, sub quibus latere possent automata, sed judico Elzevier, p. 25 homines esse : atque ita id quod putabam me videre oculis, sola judicandi facultate, quae in mente mea est, comprehendo. Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse, pergamusque deinceps, attendendo utrum ergo perfectius evidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentia imaginatrice cognoscere ; an vero potius nunc, postquam diligentius investigavi tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur : certe hac de re dubitare esset ineptum, nam quid fuit in prima perceptione distinctum ? quid quod non a quovis animali haberi posse videretur ? at vero cum, ceram ab externis formis distinguo, et tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere. AT VII, 33 Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem, quid inquam ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius evidentiusque cognosco ? nam si judico ceram Elzevier, p. 26 existere ex eo quod hanc videam, certe multo evidentius efficitur me ipsum etiam existere ex eo ipso quod hanc videam : fieri enim potest ut hoc quod video non vere sit cera, fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur ; sed fieri plane non potest cum videam, sive (quod jam non distinguo) cum cogitem me videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim : simili ratione si judico ceram esse ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, videlicet me esse : si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa, idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia quae sunt extra me posita licet applicare. Porro autem si magis distincta visa sit cerae perceptio postquam mihi non ex solo uvisu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent. Sed et alia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi potest, ut ea quae ex corpore ad illam emanant, vix numeranda videantur. Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo AT VII, 34 volebam, nam cum Elzevier, p. 27 mihi nunc notum sit ipsamet corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur, aut videantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperte cognosco nihil facilius, aut evidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere, ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.