MEDITATIO III.
De Deo, quod existat.

Claudam nunc oculos, aures obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione mea delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes et falsas nihili pendam, meque solum alloquendo, et penitius inspiciendo meipsum paulatim mihi magis notum et familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans, volens, nolens, imaginans etiam et sentiens ; ut enim Elzevier, p. 28 ante animadverti, quamvis illa quae sentio vel imaginor extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus et imaginationes AT VII, 35 appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me esse sum certus. Atque his paucis omnia recensui quae vere scio, vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum respexi : sum certus me esse rem cogitantem, nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua re sim certus ? nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam et distincta perceptio ejus quod affirmo ; quae sane non sufficeret ad me certum de rei veritate reddendum si posset unquam contingere ut aliquid quod ita clare et distincte perciperem falsum esset : ac proinde jam videor pro regula generali posse statuere, illud omne esse verum quod valde clare et distincte percipio. Verumtamen multa prius ut omnino certa et manifesta admisi, quae tamen postea dubia esse deprehendi : qualia ergo ista fuere ? nempe terra, coelum, sydera et caetera omnia quae sensibus usurpabam ; quid autem de illis clare percipiebam ? nempe ipsas talium rerum ideas, sive cogitationes menti meae obversari ; sed ne nunc quidem illas ideas in me Elzevier, p. 29 esse inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam, quodq; etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam, nempe res quasdam extra me esse a quibus ideae istae procedebant, et quibus omnino similes erant ; atque hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe si verum judicabam, id non ex vi meae perceptionis contingebat. Quid vero cum circa res Arithmeticas, vel Geometricas AT VII, 36 aliquid valde simplex et facile considerabam, ut quod duo et tria simul juncta sint quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar ut vera esse affirmarem ? Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea judicavi, quam quia veniebat in mentem forte aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse ut etiam circa illa deciperer quae manifestissima viderentur, sed quoties haec praeconcepta de summa Dei potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem velit, facile illi esse efficere ut errem etiam in iis quae me puto mentis oculis quam evidentissime intueri ; quoties vero ad ipsas res quas valde clare percipere arbitror me converto, tam plane ab illis persuadeor ut sponte erumpam in has voces, fallat me quisquis potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim, quandiu Elzevier, p. 30 me aliquid esse cogitabo, vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cum jam verum sit me esse ; vel forte etiam ut duo et tria simul juncta plura vel pauciora sint quam quinque, vel similia, in quibus scilicet repugnantiam agnosco manifestam. Et certe cum nullam occasionem habeam existimandi aliquem Deum esse deceptorem, nec quidem adhuc satis sciam utrum sit aliquis Deus, valde tenuis, et, ut ita loquar, Metaphysica dubitandi ratio est quae tantum ex ea opinione dependet. Ut autem etiam illa tollatur quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, et si sit, an possit esse deceptor ; hac enim re ignorata non videor de ulla alia plane certus esse unquam posse. Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes AT VII, 37 meas cogitationes in certa genera distribuam, et in quibusnam ex illis veritas aut falsitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen, ut cum hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito ; aliae vero alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, cum timeo, cum affirmo, cum nego, semper quidem aliquam rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amplius quam istius rei similitudinem Elzevier, p. 31 cogitatione complector ; et ex his aliae voluntates, sive affectus, aliae autem judicia appellantur. Jam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas referam, falsae proprie esse non possunt, nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam alteram. Nulla etiam in ipsa voluntate, vel affectibus, falsitas est timenda, nam quamvis prava, quamvis etiam ea quae nusquam sunt possim optare, non tamen ideo non verum est illa me optare, ac proinde sola supersunt judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar ; praecipuus autem error et frequentissimus qui possit in illis reperiri consistit in eo quod ideas, quae in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me positis similes esse, sive conformes : nam profecto, si tantum ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos considerarem, nec ad quidquam aliud referrem, vix mihi ullam errandi materiam dare possent. Ex his autem ideis aliae innatae, aliae adventitiae, AT VII, 38 aliae a me ipso factae mihi videntur : nam quod intelligam quid sit res, quid sit veritas, quid sit cogitatio, haec non aliunde habere videor quam ab ipsamet mea natura ; quod autem nunc strepitum audiam, solem videam, ignem sentiam, a rebus Elzevier, p. 32 quibusdam extra me positis procedere hactenus judicavi ; ac denique Syrenes, Hippogryphes, et similia, a me ipso finguntur : vel forte etiam omnes esse adventitias possum putare, vel omnes innatas, vel omnes factas, nondum enim veram illarum originem clare perspexi. Sed hic praecipue de iis est quaerendū quas tanquam a rebus extra me existentibus desumtas considero, quaenam me moveat ratio ut illas istis rebus similes esse existimem : nempe ita videor doctus a natura, et praeterea experior illas non a mea voluntate nec proinde a me ipso pendere, saepe enim vel invito obversantur, ut jam sive velim, sive nolim, sentio calorem, et ideo puto sensum illum, sive ideam caloris, a re a me diversa, nempe ab ignis, cui assideo, calore mihi advenire, nihilque magis obvium est, quam ut judicem istam rem suam similitudinem potius, quam aliud quid in me immittere ; quae rationes an satis firmae sint, jam videbo, Cum hic dico me ita doctum esse a natura, intelligo tantum spontaneo quodam impetu me ferri ad hoc credendum, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse verum, quae duo multum discrepant, nam quaecumque lumine naturali mihi ostenduntur, ut quod ex eo quod dubitem, sequatur me esse, et similia, nullo modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse potest, cui Elzevier, p. 33 aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa AT VII, 39 non vera esse possit docere ; sed quantum ad impetus naturales, jam saepe olim judicavi me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo ageretur, nec video cur iisdem in ulla alia re magis fidam. Deinde, quamvis ideae illae a voluntate mea non pendeant, non ideo constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere., ut enim impetus illi, de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate tamen mea diversi esse videntur, ita forte etiam aliqua alia est in me facultas nondum mihi satis cognita istarum idearum effectrix, ut hactenus semper visum est illas, dum somnio, absque ulla rerum externarum ope in me formari ; ac denique quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequitur illas rebus istis similes esse debere ; quinimo in multis saepe magnum discrimen videor deprehendisse ; ut, exempli causa, duas diversas solis ideas apud me invenio, unam tanquam a sensibus haustam, et quae maxime inter illas quas adventitias existimo est recensenda, per quam mihi valde parvus apparet ; aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam, hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam, vel quocumque alio modo a me factam, per quam aliquoties Elzevier, p. 34 major quam terra exhibetur ; utraque profecto similis eidem soli extra me existenti esse non potest, et ratio persuadet illam ei maxime esse dissimilem quae quam proxime ab ipso videtur emanasse. Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex AT VII, 40 certo judicio, sed tantum ex caeco aliquo impulsu, credidisse res quasdam a me diversas existere, quae ideas sive imagines suas per organa sensuum, vel quolibet alio pacto, mihi immittant. Sed alia quaedam ad huc via mihi occurrit ad inquirendum an res aliquae ex iis quarum ideae in me sunt extra me existant. Nempe quatenus ideae istae cogitandi quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, et omnes a me eodem modo procedere videntur ; sed, quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab invicem valde diversas, nam proculdubio illae quae substantias mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos, sive accidentia repraesentant ; et rursus illa per quam summum aliquem Deum aeternum, infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae Elzevier, p. 35 exhibentur. Jam vero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causa efficiente et totali, quantum in ejusdem causae effectu, nam quaeso undenam posset assumere realitatem suam effectus nisi a causa ? et quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet ? Hinc autem sequitur nec posse aliquid a nihilo fieri, nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est quod plus realitatis in se continet, AT VII, 41 ab eo quod minus : atque hoc non modo perspicue verum est de iis effectibus quorum realitas est actualis sive formalis ; sed etiam de ideis in quibus consideratur tantum realitas objectiva ; hoc est non modo non potest, exempli causa, aliquis lapis qui prius non fuit, nunc incipere esse, nisi producatur ab aliqua re in qua totum illud sit vel formaliter, vel eminenter quod ponitur in lapide ; nec potest calor in subjectum quod prius non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor, et sic de caeteris ; sed praeterea etiam non potest in me esse idea caloris, vel lapidis, nisi in me posita sit ab aliqua causa, in qua tantumdem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore, vel lapide concipio : nam quamvis ista causa nihil de sua realitate actuali, sive formali in meam ideam transfundat, Elzevier, p. 56[36] non ideo putandum est illam minus realem esse debere, sed talem esse naturam ipsius ideae ut nullam aliam ex se realitatem formalem exigat praeter illam quam mutuatur a cogitatione mea cujus est modus ; quod autem haec idea realitatem objectivam hanc vel illam contineat potius quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliqua causa in qua tantumdem sit ad minimum realitatis formalis quantum ipsa continet objectivae ; si enim ponamus aliquid in idea reperiri quod non fuerit in ejus causa, hoc igitur habet a nihilo ; atqui quantumvis imperfectus sit iste essendi modus quo res est objective in intellectu per ideam, non tamen profecto plane nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. Nec etiam debeo suspicari cum realitas quam considero in meis ideis sit tantum objectiva, non opus AT VII, 42 esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum idearum, sed sufficere si sit in iis etiam objective ; nam quemadmodum iste modus essendi objectivus competit ideis ex ipsaru natura, ita modus essendi formalis competit idearum causis, saltem primis et praecipuis, ex earum natura : et quamvis forte una idea ex alia nasci possit, non tamen hic datur progressus in infinitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cujus causa sit instar archetypi, in Elzevier, p. 37 quo omnis realitas formaliter contineatur quae est in idea tantum objective ; adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines, quae possunt quidem facile deficere a perfectione rerum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam majus aut perfectius continere. Atque haec omnia, quo diutius et curiosius examino, tanto clarius et distinctius vera esse cognosco ; sed quid tandem ex his concludam ? nempe si realitas objectiva alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter, nec eminenter in me esse, nec proinde me ipsum ejus ideae causam esse posse, hinc necessario sequi non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem quae istius ideae est causa, etiam existere ; si vero nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei a me diversae existentia certum reddat, omnia enim diligentissime circumspexi, et nullum aliud potui hactenus reperire. Ex his autem meis ideis praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de qua hic nulla difficultas esse AT VII, 43 potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas, et inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant. Et quantum ad ideas quae Elzevier, p. 38 alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facile intelligo illas ex iis quas habeo mei ipsius, et rerum corporalium, et Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nec Angeli, in mundo essent. Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod sit tantum ut non videatur a me ipso potuisse proficisci ; nam si penitius inspiciam, et singulas examinem eo modo quo heri examinavi ideam cerae, animadverto perpauca tantum esse quae in illis clare et distincte percipio, nempe magnitudinem sive extensionem in longum, latum, et profundum ; figuram quae ex terminatione istius extensionis exsurgit ; situm quem diversa figurata inter se obtinent ; et motum, sive mutationem istius situs ; quibus addi possunt substantia, duratio, et numerus : caetera autem ut lumen, et colores, soni, odores, sapores, calor et frigus, aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse et obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc est an ideae quas de illis habeo sint rerum quarundam ideae, an non rerum : quamvis enim falsitatem proprie dictam, sive formalem nonnisi in judiciis posset reperiri paulo ante notaverim, est tamen profecto quaedam alia falsitas materialis in Elzevier, p. 39 ideis, cum non rem tanquam rem repraesentant : ita, exempli causa, ideae quas habeo caloris et frigoris tam parum clarae AT VII, 44 et distinctae sunt, ut ab iis discere non possim, an frigus sit tantum privatio caloris, vel calor privatio frigoris, vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum ; et quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt, siquidem verum sit frigus nihil aliud esse quam privationem caloris, idea quae mihi illud tanquam reale quid et positivum repraesenta non immerito falsa dicetur, et sic de caeteris. Quibus profecto non est necesse ut aliquem authorem a me diversum assignem, nam si quidem sint falsae, hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo procedere, hoc est non aliam ob causam in me esse quam quia deest aliquid naturae meae, nec est plane perfecta ; si autem sint verae, quia tamen tam parum realitatis mihi exhibent ut ne quidem illud a non re possim distinguere, non video cur a me ipso esse non possint. Ex iis vero quae in ideis rerum corporalium clara et distincta sunt, quaedam ab idea mei ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, et si quae alia sint ejusmodi ; nam cum cogito lapidem esse substantiam, sive esse rem quae per se apta est existere, itemque me esse Elzevier, p. 40 substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem, et non extensam ; lapidem vero esse rem extensam, et non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire ; itemque cum percipio me nunc esse, et prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro AT VII, 45 ideas durationis et numeri, quas deinde ad quascumque alias res possum transferre. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe extensio, figura, situs, et motus, in me quidem, cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur ; sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse eminenter. Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud extat, quodcumque extat est creatum. Quae sane omnia talia sunt ut quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse videantur. Ideoque ex antedictis, Deum Elzevier, p. 41 necessario existere, est concludendum : nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipso quod sim substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cum sim finitus, nisi ab aliqua substantia quae revera esset infinita procederet. Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam, sed tantum per negationem finiti, ut percipio quietem, et tenebras per negationem motus, et lucis ; nam contra manifeste intelligo plus realitatis esse in substantia infinita quam in finita, ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei quam mei ipsius : qua enim ratione intelligerem me dubitare, me AT VII, 46 cupere, hoc est, aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione defectus meos agnoscerem ? Nec dici potest hanc forte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris, et frigoris, et similium animadverti ; nam contra, cum maxime clara, et distincta sit, et plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera, nec in qua minor falsitatis suspicio reperiatur. Est inquam, haec idea entis summe perfecti, et infiniti maxime vera ; nam quamvis Elzevier, p. 42 forte fingi possit tale ens non existere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere, ut de idea frigoris ante dixi. Est etiam maxime clara et distincta, nam quidquid clare et distincte percipio quod est reale et verum, et quod perfectionem aliquam importat, totum in ea continetur : nec obstat quod non comprehendam infinitum, vel quod alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere, nec forte etiam attingere cogitatione ullo modo possum, est enim de ratione infiniti, ut a me qui sum finitus non comprehendatur ; et sufficit me hoc ipsum intelligere, ac judicare illa omnia quae clare percipio et perfectionem aliquam importare scio, atque etiam forte alia innumera quae ignoro, vel formaliter vel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae in me sunt maxime vera, et maxime clara et distincta. Sed forte majus aliquid sum quam ipse intelligam, omnesque illae perfectiones quas Deo tribuo potentia quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exerant, AT VII, 47 neque ad actum reducantur ; experior enim jam cognitionem meam paulatim augeri ; nec video quid obstet quo minus ita magis et magis augeatur in infinitum, nec etiam cur, cognitione sic aucta, non possim ejus ope reliquas omnes Dei Elzevier, p. 43 perfectiones adipisci ; nec denique cur potentia ad istas perfectiones, si jam in me est, non sufficiat ad illorum ideam producendam. Imo nihil horum esse potest, nam primo ut verum sit cognitionem meam gradatim augeri, et multa in me esse potentia quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est potentiale, namque hoc ipsum, gradatim augeri certissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea, etiamsi cognitio mea semper magis et magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco fore actu infinitam, quia nunquam eo devenietur, ut majoris adhuc incrementi non sit capax. Deum autem ita judico esse actu infinitum ut nihil ejus perfectioni addi possit. Ac denique percipio esse objectivum ideae non a solo esse potentiali, quod proprie loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali, sive formali posse produci. Neque profecto quicquam est in his omnibus quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum : sed quia cum minus attendo, et rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me perfectioris necessario ab ente aliquo procedat quod sit revera perfectius : ulterius AT VII, 48 quaerere libet an Elzevier, p. 44 ego ipse habens illam ideam esse possem si tale ens nullum existeret. Nempe a quo essem ? a me scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis, nihil enim ipso perfectius, nec etiam aeque perfectum cogitari, aut fingi potest. Atqui si a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim perfectiones quorum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem : nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt difficilius acquiri posse, quam illa quae jam in me sunt, nam contra, manifestum est longe difficilius fuisse me, hoc est rem, sive substantiam cogitantem, ex nihilo emergere, quam multarum rerum quas ignoro cognitiones, quae tantum istius substantiae accidentia sunt, acquirere. Ac certe si majus illud a me haberem, non mihi illa saltem, quae facilius haberi possunt, denegassem : sed neque etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri percipio ; quia nempe nulla difficiliora factu mihi videntur : si quae autem difficiliora factu essent, certe etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari experirer. Neque vim harum rationum effugio si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum, Elzevier, p. 45 tanquam si inde sequeretur nullum existentiae meae authorem esse quaerendum : quoniam enim omne tempus vitae in AT VII, 49 partes innumeras dividi potest quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo quod paulo ante fuerim non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad temporis naturam eadem plane vi, et actione opus esse ad rem quamlibet singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandam si nondum existeret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt. Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam possim efficere ut ego ille qui jam sum, paulo post etiam sim futurus : nam, cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus procul dubioproculdubio conscius essem ; sed et nullam esse experior, et ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere : forte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Elzevier, p. 46 Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa quantum est in effectu ; et idcirco, cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem melmei causa assignetur, illam etiam esse rem cogitantem, et omnium perfectionum quas Deo tribuo, ideam habere fatendum est ; potestque de illa rursus quaeri an sit a se, vel ab alia ; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe AT VII, 50 cum vim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam vim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia, rursus eodem modo de hac altera quaeretur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam deveniatur quae erit Deus. Satis enim apertum est nullum hic dari posse progressum in infinitum, praesertim cum non tantum de causa, quae me olim produxit, hic agam, sed maxime etiam de illa quae me tempore praesenti conservat. Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me efficiendum concurrisse, et ab una ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab alia ideam alterius me accepisse, adeo ut omnes quidem illae perfectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul junctae Elzevier, p. 47 in uno aliquo qui sit Deus ; nam contra, unitas, simplicitas, sive inseparabilitas eorum omnium quae in Deo sunt, una est ex praecipuis perfectionibus quas in eo esse intelligo ; nec certe istius omnium ejus perfectionum unitatis idea in me potuit poni ab ulla causa, a qua etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim ; neque enim efficere potuit ut illas simul junctas, et inseparabiles intelligerem, nisi simul effecerit ut quaenam illae essent agnoscerem. Quantum denique ad parentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me, quatenus sum res cogitans, effecerunt, sed tantum dispositiones quasdam in ea materia posuerunt, cui me, hoc est mentem, quam solam nunc pro me accipio, AT VII, 51 inesse judicavi, ac proinde hic nulla de iis difficultas esse potest, sed omnino est concludendum ex hoc solo quod existam, quaedamque idea entis perfectissimi, hoc est Dei, in me sit, evidentissime demonstrari Deum etiam existere. Superest tantum ut examinem qua ratione ideam istam a Deo accepi, neque enim illam sensibus hausi, nec unquam non expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cum istae res externis sensuum organis occurrunt, vel occurrere Elzevier, p. 48 videntur ; nec etiam a me efficta est, nam nihil ab illa detrahere, nihil illi superaddere plane possum, ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. Et sane non mirum est Deum me creando ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa ; nec etiam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa, sed ex hoc uno quod Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem et similitudinem ejus factum esse, illamque similitudinem, in qua Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ipse a me percipior, hoc est dum in meipsum mentis aciem converto non modo intelligo me esse rem incompletam, et ab alio dependentem, remque ad majora, et majora, sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista omnia non indefinite et potentia tantum, sed reipsa infinite in se habere, atque ita Deum esse ; totaque vis argumenti in eo est, quod agnoscam fieri non posse AT VII, 52 ut existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus inquam ille idem cujus idea in me est, hoc est habens omnes illas perfectiones, quas Elzevier, p. 49 ego non comprehendere, sed quocunque modo attingere cogitatione possum et nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse, omnem enim fraudem, et deceptionem a defectu aliquo pendere lumine naturali manifestum est. Sed priusquam hoc diligentius examinem, simulque in alias veritates quae inde colligi possunt inquiram, placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, ejus attributa apud me expendere, et immensi hujus luminis pulchritudinem, quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, intueri, admirari, adorare. Ut enim in hac sola divinae majestatis contemplatione summam alterius vitae foelicitatem consistere fide credimus, ita etiam jam ex eadem licet multo minus perfecta maximam, cujus in hac vita capaces simus, voluptatem percipi posse experimur.