MEDITATIO IV.
De vero et falso.

Ita me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda, tamque accurate animadverti perpauca AT VII, 53 esse quae de Elzevier, p. 50 rebus corporeis vere percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut jam absque ulla difficultate cogitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secretas, convertam : et sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans, non extensa in longum, latum, et profundum, nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeae : cumque attendo me dubitare, sive esse rem incompletam et dependentem, adeo clara et distincta idea entis independentis, et completi, hoc est Dei, mihi occurrit ; et ex hoc uno quod talis idea in me sit, sive quod ego ideam illam habens existeam, adeo manifeste concludo Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis totam existentiam meam dependere, ut nihil evidentius, nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam. Jamque videre videor aliquam viam per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum et sapientiae absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem deveniatur.

In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat ; in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis Elzevier, p. 51 reperitur ; et quamvis posse fallere, nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae argumentum, proculdubio velle fallere vel malitiam, vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem, quam certe, ut et reliqua omnia quae in me AT VII, 54 sunt, a Deo accepi, cumque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut dum ea recte utor, possim unquam errare. Nec ullum de hac re dubium superesset, nisi inde sequi videretur me igitur errare nunquam posse, nam si quodcunque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem, non videor posse unquam errare. Atque ita prorsus, quamdiu de Deo tantum cogito, totusque in eum me converto, nullam erroris, aut falsitatis causam deprehendo ; sed postmodum ad me reversus, experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei, sive entis summe perfecti realem, et positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili, sive ejus quod ab omni perfectione summe abest, negativam quandam ideam mihi observari, et me tanquam medium quid inter Deum et nihil, sive inter summum ens et non ens ita esse constitutum, ut, quatenus a summo ente Elzevier, p. 52 sum creatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo, sive de non ente participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi quamplurima, non adeo mirum esse quod fallar : atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat, sed tantummodo esse defectum, nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem ex eo quod facultas verum judicandi quam ab illo habeo, non sit in me infinita. Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit, non AT VII, 55 enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet ; atque attendendti ad Dei naturam non videtur fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem, quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliqua sibi debita perfectione sit privata ; nam si, quo peritior est artifex eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse quod non sit omnibus numeris absolutum ? nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare ut nunquam fallerer ; nec etiam dubium est quin velit semper id quod est optimum ; anne Elzevier, p. 53 ergo melius est me falli quam non falli ? dum haec perpendo attentius, occurrit primo non mihi esse mirandum si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam ; nec de ejus existentia ideo esse dubitandum quod forte quaedam alia esse experiar, quae quare vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo : cum enim jam sciam naturam meam esse valde infirmam, et limitatam, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas ignorem ; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus, quod a fine peti solet, in rebus Physicis nullum usum habere existimo ; non enim absque temeritate me puto posse investigare fines Dei. Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus ; quod enim forte non immerito, si solum esset, valde AT VII, 56 imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum ; et quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter me, et Deum existere certo cognovi, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti, negare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, Elzevier, p. 54 adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam. Deinde ad me propius accedens, et qualesnam sint errores mei (qui soli imperfectionem aliquam in me arguunt) investigans, adverto illos a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi, sive ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu, et simul a voluntate ; nam per solum intellectum percipio tantum ideas de quibus judicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecise sic spectato reperitur ; quamvis enim innumerae fortasse res existant quarum ideae nullae in me sunt, non tamen proprie illis privatus, sed negative tantum destitutus sum dicendus, quia nempe rationem nullam possum afferre, qua probem Deum mihi majorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse ; atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum in singulis ex suis operibus omnes perfectiones ponere debuisse, quas in aliquibus ponere potest : Nec vero etiam queri possum, quod non satis amplam et perfectam voluntatem, sive arbitrii libertatem a Deo acceperim ; nam sane nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod valde notandum mihi videtur, nulla AT VII, 57 alia in me sunt Elzevier, p. 55 tam perfecta, aut tanta, quin intelligam perfectiora, sive majora adhuc esse posse, nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim agnosco perexiguam illam, et valde finitam in me esse, simulque alterius cujusdam multo majoris, imo maximae atque infinitae, ideam formo, illamque ex hoc ipso quod ejus ideam formare possim, ad Dei naturam pertinere percipio. Eadem ratione si facultatem recordandi, vel imaginandi, vel quaslibet alias examinem, nullam plane invenio quam non in me tenuem, et circumscriptam, in Deo immensam esse intelligam ; sola est voluntas, sive arbitrii libertas, quam tantam in me experior ut nullius majoris ideam apprehendam ; adeo ut illa praecipue sit, ratione cujus imaginem quandam, et similitudinem Dei me referre intelligo : nam quamvis major absque comparatione in Deo quam in me sit, tum ratione cognitionis et potentiae quae illi adjunctae sunt, redduntque ipsam magis firmam et efficacem ; tum ratione objecti, quoniam ad plura se extendit ; non tamen, in se formaliter et praecise spectata major videtur, quia tantum in eo consistit quod idem vel facere, vel non facere (hoc est affirmare vel negare, prosequi vel fugere) possimus, vel potius in eo tantum quod ad id quod Elzevier, p. 56 nobis ab intellectu proponitur affirmandum vel negandum, sive prosequendum vel fugiendum ita feramur, ut a nulla vi externa nos ad id determinari sentiamus. Neque enim opus est me in utramque partem ferri posse ut sim liber, sed contra quo magis in unam propendeo, sive quia rationem AT VII, 58 veri, et boni in ea evidenter intelligo, sive quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eligo ; nec sane divina gratia, nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem, sed potius augent, et corroborant. Indifferentia autem illa quam experior, cum nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, et nullam in ea perfectionem, sed tantummodo in cognitione defectum, sive negationem quandam testatur ; nam si semper quid verum et bonum sit clare viderem, nunquam de eo quod esset judicandum, vel eligendum deliberarem ; atque ita, quamvis plane liber, nunquam tamen indifferens esse possem. Ex his autem percipio nec vim volendi, quam a Deo habeo, per se spectatam causam esse errorum meorum, est enim amplissima, atque in suo genere perfecta ; neque etiam vim intelligendi, nam quidquid intelligo, cum a Deo habeam ut intelligam, procul dubio recte intelligo, Elzevier, p. 57 nec in eo fieri potest ut fallar : unde ergo nascuntur mei errores ? nempe ex hoc uno quod, cum latius pateat voluntas quam intellectus, illam non intra eosdem limites contineo, sed etiam ad illa quae non intelligo extendo ; ad quae cum sit indifferens, facile a vero et bono deflectit, atque ita et fallor et pecco. Exempli causa, cum examinarem hisce diebus an aliquid in mundo existeret, atque adverterem, ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me existere, non potui quidem non judicare illud quod tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliqua AT VII, 59 vi externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est proprensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens. Nunc autem non tantum scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, existere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversatur, contingitque ut dubitem an natura cogitans quae in me est, vel potius quae ego ipse sum, alia sit ab ista natura corporea, vel an ambae idem sint ; et suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere, quae mihi unum magis quam aliud persuadeat, certe ex hoc ipso sum indifferens ad utrumlibet affirmandum Elzevier, p. 58 vel negandum, vel etiam ad nihil de ea re judicandum. Quin imoQuinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit de quibus intellectus nihil plane cognoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a voluntate deliberatur ; quantumvis enim probabiles conjecturae me trahant in unam partem, sola cognitio quod sint tantum conjecturae, non autem certae atque indubitabiles rationes, sufficit ad assensionem meam in contrarium impellendam : quod satis his diebus sum expertus, cum illa omnia quae prius ut vera quammaxime credideram, propter hoc unum quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane falsa esse supposui. Cum autem quid verum sit non satis clare, et distincte percipio, si quidem a judicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, et non falli ; sed si vel affirmem, vel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor ; atque AT VII, 60 si in eam partem quae falsa est me convertam, plane fallar ; si vero alteram amplectar, casu quidem incidam in veritatem, sed non ideo culpa carebo, quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere semper debere voluntatis determinationem ; atque in hoc liberi arbitrii non recto Elzevier, p. 59 usu privatio illa inest quae formam erroris constituit, privatio, inquam, inest in ipsa operatione quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet : neque enim habeo causam ullam conquerendi quod Deus mihi non majorem vim intelligendi, sive non majus lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat, et de ratione intellectus creati ut sit finitus ; estque quod agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus est, non autem quod putem me ab illo iis esse privatum, sive illum mihi ea abstulisse quae non dedit. Non habeo etiam causam conquerendi, quod voluntatem dederit latius patentem quam intellectum, cum enim voluntas in una tantum re, et tanquam in indivisibili consistat, non videtur ferre ejus natura ut quicquam ab illa demi possit ; et sane quo amplior est, tanto majores debeo gratias ejus datori. Nec denique etiam queri debeo quod Deus mecum concurrat ad eliciendos illos actus voluntatis, sive illa judicia in quibus fallor : illi enim actus sunt omnino veri, et boni quatenus a Deo dependent, et major in me quodammodo perfectio est quod illos possim elicere quam Elzevier, p. 60 si non possem ; privatio autem, in qua sola ratio AT VII, 61 formalis falsitatis et culpae consistit, nullo Dei concursu indiget, quia non est res, neque ad illum relata ut causam privatio, sed tantummodo negatio dici debet, nam sane nulla imperfectio in Deo est, quod mihi libertatem dederit assentiendi vel non assentiendi quibusdam, quorum claram et distinctam perceptionem in intellectu meo non posuit, sed proculdubio in me imperfectio est quod ista libertate non bene utar, et de iis quae non recte intelligo judicium feram. Video tamen fieri a Deo facile potuisse ut etiamsi manerem liber, et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem, nempe si vel intellectui meo claram et distinctam perceptionem omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset ; vel tantum si adeo firmiter memoriae impressisset de nulla unquam re esse judicandum quam clare et distincte non intelligerem, ut nunquam ejus possem oblivisci ; et facile intelligo me, quatenus rationem habeo totius cujusdam, perfectiorem futurum fuisse quam nunc sum ; si talis a Deo factus essem. Sed non ideo possum negare quin major quodammodo perfectio sit in tota rerum universitate, quod quaedam ejus partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero sint, quam si omnes Elzevier, p. 61 plane similes essent ; et nullum habeo jus conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere voluerit quae non est omnium praecipua, et maxime perfecta, ac praeterea etiam ut non possim ab erroribus abstinere priori illo modo qui pendet ab evidenti eorum omnium perceptione de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantum AT VII, 62 quod recorder quoties de rei veritate non liquet, a judicio ferendo esse abstinendum ; nam quamvis eam in me infirmitatem esse experiar, ut non possim semper uni et eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen attenta et saepius iterata meditatione efficere ut ejusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram : qua in re cum maxima et praecipua hominis perfectio consistat, non parum me hodierna meditatione lucratum esse existimo quod erroris et falsitatis causam investigarim : et sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui, nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo ut ad ea tantum se extendat quae illi clare et distincte ad intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara, et distincta perceptio proculdubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessario Deum authorem habet, Deum Elzevier, p. 62 inquam illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat ; ideoque proculdubio est vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar veritatem ; assequar enim illam profecto, si tantum ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis quae confusius et obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo.