MEDITATIO V.
De essentia rerum materialium, et
iterum de Deo, quod existat.
Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de mei ipsius, sive mentis meae natura investiganda, sed illa forte alias resumam, jamque nihil magis urgere videtur (postquam animadverti quid cavendum atque agendum sit ad assequendam veritatem), quàm ut ex dubiis, in quae superioribus diebus incidi, coner emergere, videamque an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. Et quidem priusquam inquiram an aliquae tales res extra me existant, considerare debeo Elzevier, p. 63 illarum ideas, quatenus sunt in mea cogitatione, et videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis, aut potius rei quantae extensionem in longum, latum et profundum ; numero in ea varias partes ; quaslibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, et motus locales, motibusque istis quaslibet durationes assigno. Nec tantum illa sic in genere spectata mihi plane nota et perspecta sunt, sed praeterea etiam particularia innumera de figuris, de numero, de motu, et similibus attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta AT VII, 64 est, et naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quàm eorum quae jam ante sciebam reminisci, sive ad ea primum advertere quae dudum quidem in me erant, licet non prius in illa obtutum mentis convertissem. Quodque hic maxime considerandum puto, invenio apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae etiam si extra me fortasse nullibi existant, non tamen dici possunt nihil esse ; et quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent veras et immutabiles naturas : ut cum, exempli Elzevier, p. 64 causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma, immutabilis et aeterna, quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis ; quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur, et similes, quas velim nolim clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullo modo antea cogitarim cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae. Neque ad rem attinet, si dicam mihi forte a rebus externis per organa sensuum istam trianguli ideam advenisse, quia nempe corpora triangularem figuram habentia interdum vidi ; possum enim alias innumeras figuras excogitare, de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint, et tamen AT VII, 65 varias de iis, non minus quam de triangulo, proprietates demonstrare : quae sane omnes sunt verae, quandoquidem a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid sunt, non merum nihil : patet enim illud omne quod verum est esse aliquid ; et jam fuse demonstravi illa omnia quae clare cognosco esse vera ; atque quamvis id non demonstrassem, Elzevier, p. 65 ea certe est natura mentis meae ut nihilominus non possem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clare percipio ; meminique me semper, etiam ante hoc tempus, cum sensuum objectis quammaxime inhaererem, ejusmodi veritates, quae nempe de figuris, aut numeris, aliisve ad Arithmeticam, vel Geometriam, vel in genere ad puram atque abstractam Mathesim pertinentibus evidenter agnoscebam, pro omnium certissimis habuisse. Jam vero si ex eo solo, quod alicujus rei ideam possim ex cogitatione mea depromere, sequitur ea omnia quae ad illam rem pertinere clare et distincte percipio, revera ad illam pertinere, nunquid inde haberi etiam potest argumentum quo Dei existentia probetur ? Certe ejus ideam, nempe entis summe perfecti, non minus apud me invenio, quam ideam cujusvis figurae aut numeri ; nec minus clare et distincte intelligo ad ejus naturam pertinere ut semper existat, quam id quod de aliqua figura, aut numero demonstro ad ejus figurae, aut numeri naturam etiam pertinere ; ac proinde, quamvis non omnia quae superioribus hisce diebus meditatus sum vera essent, in eodem ad minimum certitudinis gradu esse deberet apud me Dei existentia, AT VII, 66 in quo fuerunt hactenus Mathematicae veritates. Quanquam Elzevier, p. 66 sane hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam sophismatis speciem refert. Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus existentiam ab essentia distinguere, facile mihi persuadeo illam etiam ab essentia Dei sejungi posse, atque ita Deum ut non existentem cogitari : sed tamen diligentius attendenti fit manifestum non magis posse existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia trianguli magnitudinem trium ejus angolorum aequalium duobus rectis, sive ab idea montis ideam vallis : adeo ut non magis repugnet cogitare Deum (hoc est ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est cui desit aliqua perfectio) quam cogitare montem cui desit vallis. Verumtamen ne possim quidem cogitare Deum nisi existentem, ut neque montem sine valle, at certe ut neque ex eo quod cogitem montem cum valle, ideo sequitur aliquem montem in mundo esse, ita neque ex eo quod cogitem Deum ut existentem, ideo sequi videtur Deum existere : nullam enim necessitatem cogitatio mea rebus imponit ; et quemadmodum imaginari licet equum alatum, etsi nullus equus habeat alas, ita forte Deo existentiam possum affingere, quamvis nullus Deus existat. Imo sophisma hic latet, neque enim ex eo quod non possim Elzevier, p. 67 cogitare montem nisi cum valle, sequitur alicubi montem et vallem existere, sed tantum montem AT VII, 67 et vallem, sive existant, sive non existant, a se mutuo sejungi non posse ; atqui ex eo quod non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum revera existere, non quod mea cogitatio hoc efficiat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contra quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum : neque enim mihi liberum est Deum absque existentia (hoc est ens summe perfectum absque summa perfectione) cogitare, ut liberum est equum vel cum alis, vel sine alis imaginari. Neque etiam hic dici debet necesse quidem esse ut ponam Deum existentem, postquam posui illum habere omnes perfectiones, quandoquidem existentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non fuisse ; ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod hoc putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen est falsum. Nam, quamvis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem, quoties tamen de ente primo, et summo libet cogitare, atque ejus ideam Elzevier, p. 68 tanquam ex mentis meae thesauro depromere, necesse est ut illi omnes perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem, nec ad singulas attendam : quae necessitas plane sufficit ut postea, cum animadverto existentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum et summum existere : quemadmodum non est necesse me ullum triangulum unquam imaginari, sed quoties volo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem considerare, necesse est ut illi ea tribuam ex quibus AT VII, 68 recte infertur ejus tres angulos non majores esse duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non advertam. Cum vero examino quaenam figurae circulo inscribantur, nullomodo necesse est ut putem omnes quadrilateras ex eo numero esse ; imo etiam idipsum nequidem fingere possum quamdiu nihil volo admittere nisi quod clare et distincte intelligo : ac proinde magna differentia est inter ejusmodi falsas positiones, et ideas veras mihi ingenitas, quarum prima et praecipua est idea Dei : nam sane multis modis intelligo illam non esse quid fictitium a cogitatione mea dependens, sed imaginem verae et immutabilis naturae ; ut, primo, quia nulla alia res potest a me excogitari ad cujus essentiam existentia pertineat praeter solum Deum ; deinde quia non possum duos, Elzevier, p. 69 aut plures ejusmodi Deos intelligere ; et quia posito quod jam unus existat, plane videam esse necessarium ut et ante ab aeterno extiterit, et in aeternum sit mansurus ; ac denique quod multa alia in Deo percipiam quorum nihil a me detrahi potest, nec mutari.
Sed vero quacumque tandem utar probandi ratione, semper eo res redit, ut ea me sola plane persuadeant quae clare et distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio etsi nonnulla unicuique obvia sint, alia vero nonnisi ab iis qui proprius inspiciunt, et diligenter investigant, deteguntur ; postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quam illa existimantur. Ut quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo AT VII, 69 quadratum basis aequale esse quadratis laterum, quam istam basim maximo ejus angulo subtendi, non tamen minus creditur postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praejudiciis obruerer, et rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius, aut facilius agnoscerem, nam quid ex se est apertius, quam summum ens esse, sive Deum ad cujus solius essentiam existentia pertinet, existere ? Atque quamvis mihi attenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc Elzevier, p. 70 tamen non modo de eo aeque certus sum, ac de omni alio quod certissimum videtur ; sed praeterea etiam animadverto caeterarum rerum certitudinem ab hoc ipso ita pendere, ut absque eo nihil unquam perfecte sciri possit.
Etsi enim ejus sim naturae ut quamdiu aliquid valde clare et distincte percipio non possim non credere verum esse, quia tamen ejus etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipiendam, recurratque saepe memoria judicii ante facti, cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarem, facile ab opinione dejicerent, atque ita de nulla unquam re veram et certam scientiam, sed vagas tantum et mutabiles opiniones haberem. Sic, exempli causa, cum naturam trianguli considero, evidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequales esse duobus rectis ; nec possum non credere id verum esse quamdiu ad AT VII, 70 ejus demonstrationem attendo sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera, si quidem Deum Elzevier, p. 71 ignorem : possum enim mihi persuadere me talem a natura factum esse ut interdum in iis fallear quae me puto quam evidentissime percipere, cum praesertim meminerim me saepe multa pro veris et certis habuisse, quae postmodum aliis rationibus adductus falsa esse judicavi.
Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem ; atque inde collegi illa omnia, quae clare et distincte percipio necessario esse vera, etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud verum esse judicavi, modo tantum recorder me clare et distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest quae me ad dubitandum impellat, sed veram et certam de hoc habeo scientiam ; neque de hoc tantum, sed et de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis et similibus : quid enim nunc mihi opponetur ? Mene talem factum esse ut saepe fallar ? At jam scio me in iis, quae perspicue intelligo falli non posse : mene multa alias pro veris et certis habuisse quae postea falsa esse deprehendi ? atqui nulla ex iis clare et distincte perceperam, sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Elzevier, p. 72 Quid ergo dicetur ? anne (ut nuper mihi objiciebam) me forte somniare, sive illa omnia quae jam cogito non magis vera esse quam ea quae dormienti occurrunt ? imo etiam hoc nihil mutat ; nam certe AT VII, 71 quamvis somniarem, si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est verum.
Atque ita plane video omnis scientiae certitudinem et veritatem ab una veri Dei cognitione pendere, adeo ut priusquam illum nossem, nihil de ulla alia re perfecte scire potuerim. Jam vero innumera, tum de ipso Deo, aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura corporea, quae est purae Matheseos objectum, mihi plane nota et certa esse possunt.